- 73 -
PUNCTUM IV.
De peccato mortali et veniali.
66. Effectus mortalis et venialis.
67. Quot modis mortale fit veniale.
68. Quot modis veniale fit mortale.
69. Quid si in periculum probabile de
mortali quis se exponat.
66. Peccatum mortale est illud, quod privat
hominem divina gratia, quae est animae vita, et ideo dicitur mortale. Veniale
est, quod non privat gratia, sed minuit charitatem, non quidem Dei erga nos,
sed nostram erga Deum. Admonet confessarios s. Antoninus, ne damnent aliquem
peccati mortalis, nisi habeatur auctoritas expressa sacrae Scripturae, aut
canonis, aut determinationis Ecclesiae, vel evidens ratio. Quare ait
Sanctus ex d. Thoma, in grave periculum peccandi se coniiciunt, qui sine
certitudine faciliter actiones damnant de peccato mortali in talem conscientiam
ponendo poenitentes4.
- 74 -
67.
Quaeritur 1. quot modis peccatum, ex genere suo mortale, fieri potest veniale?
Tria requiruntur ad peccatum mortale: gravitas materiae, plena advertentia
intellectus, et perfectus consensus voluntatis; et ob aliquem horum defectum
mortale fieri potest veniale. Et 1. quoad materiam, eius gravitas consideranda
est non solum in se, sed etiam ex circumstantiis ex toto, et ex fine intento.
Quapropter non datur parvitas materiae, ubi parvitas non minuit offensam, uti
accidit in infidelitate, simonia, periurio, vitio turpi, etc. Praeterea advertendum,
materias parvas reiteratas tunc cosntituere materiam gravem, cum ex se, aut
saltem moraliter in se coalescunt; ut sunt furtula, parvae omissiones in
officio, in missa, aut comestiones modicae in ieiunio eodem die repetitae. 2.
Quoad advertentiam, potest excusari a mortali semidormiens, aut semidistractus,
aut qui subita et vehementi turbatione ita corripitur, ut nesciat quid agat. 3.
Quoad consensum, notetur quod hic non est supponendus perfectus ad peccatum
mortale in iis, qui spiritualem agunt vitam, et meticulosae sunt conscientiae,
semper ac certi non sint de consensu1.
68.
Quaeritur 2. quot modis contra veniale possit transire in mortale? Respondetur
quinque: 1. atione finis adiuncti, qui ex se sit mortalis, v. gr. si
quis dicat verbum leviter inhonestum, sed fine proximum trahendi ad culpam
gravem. 2. Ratione finis ultimi, et est, cum quis agit aliquid ex se non
mortale, sed ea animi adhaesione, ut potius sit paratus ad praeceptum grave
trnsgrediendum, quam illud omittere: v. g. si quis die festivo sit paratus
potius ad omittendum Sacrum, quam ludum. Sat tamen tunc erit, si confiteatur
tantum voluntatem omittendi Sacrum. 3. Ratione contemptus formalis legis,
aut legislatoris, ut docet s. Thomas2, cum aliquis ex proposito legem
(etiamsi humanam) transgreditur, quia non vult ei se subiicere: aut ideo
superiori non obedit, quia illi non vult subiici; si autem nollet superiori
obsequi, aut ex passione, aut quia res est parvi momenti, tunc ait s. Doctor non
peccat ex contemptu, etiamsi peccatum reiteret. 4. Ratione scandali respectu
pusillorum, ut in Tractatu sequenti n. 28. 5. Ratione periculi
proximi in cumpam gravem labendi3.
69.
Nonnulli AA. dicunt, quod si quis se exponit periculo tantum probabili labendi
in mortale non peccat graviter semper ac sit etiam probabile quod non cadat.
Sed haec opinio reiicitur a Carden., Busemb., Croix, etc. quia si nobis nefas
est uti opinione probabili cum periculo facti de damno alterius, ut dictum est Tract.
1. n. 21. quanto minus possumus ea uti cum periculo propriae animae? Tunc lapsus licet sit incertus, certum
tamen est periculum. Hoc intelligitur quod peccat graviter, qui se exponit
periculo sine iusta causa; hoc enim non currit iuxta communem Nav., Roncag.,
Hurtad., Salmant., Elbel, etc. de eo qui ex necessitate se exponit (ut dicetur
de chirurgo et parocho Tract. 9. n. 34. de sexto praecepto); quandoquidem
tunc periculum ex proximo fit remotum, tum propter necessitatem, tum propter
media praeservativa quae debet adhibere in huiusmodi occasionibus: nam licet
nemo excusetur, etiamsi velit eadem media adhibere, qui praecisa necessitate se
exponit periculo, attamen bene excusabitur, qui illi ex iusta causa se exponit,
dum huic, non autem illi in occasione auxiliaturus erit Deus, qui indigentibus,
non temere agentibus opitulatur4.
|