- 75 -
TRACTATUS
IV. DE PRIMO PRAECEPTO DECALOGI
CAP. I. De
virtutibus theologalibus.
1. ad
5. De Fide.
6. ad
8. De Spe.
9. ad
12. De Charitate.
13. Actus
exercendi circa virtutes theologales.
1.
Ad primum praeceptum primo spectant virtutes theologales, quae sunt Fides,
Spes, et Charitas. De singulis seorsim. Et I. Fides definitur: Est virtus
theologica a Deo infusa, inclinans nos ad firmiter assentiendum ob divinam
veracitatem omnibus, quae Deus revelavit, et per Ecclesiam nobis credenda
proposuit. Dicitur I. Virtus theologica, id est, Deum respiciens,
quia Fides, sicut etiam Spes et Charitas directe respiciunt Deum ad
differentiam virtutum moralium, quae illum indirecte respiciunt. 2. A Deo
infsa, quia Fides est donum Dei supernaturale. 3.Inclinans nos ad firmiter credendum, nam
assensus Fidei non potest esse cum formidine, ut volebat prop. 4. ex damnatis
ab Innoc. XI, sed debet esse
firmus. 4. Ob divinam veracitatem, cum infallibilis veritas (quae est
ipse Deus) sit obiectum formale Fidei. 5. Omnibus, quae Deus revelavit, cum
omnia a Deo revelata sint obiectum materiale Fidei. 6. Et per Ecclesiam
nobis credenda proposuit, quia divina revelatio nobis non manifestatur,
nisi per Ecclesiam, quae eam proponit; est enim evidens per signa
credibilitatis (quae sunt prophetiae, miracula, martyrum constantia, etc.) Ecclesiam
non posse falli, nec fallere. Quare aiebat s. Augustinus: Evangelio non
crederem nisi me Ecclesiae catholicae commoveret auctoritas.
2.
Itaque obiectum materiale Fidei (nimirum id quod credere debemus)
praecipuum est Deus, et inde caetera omnia a Deo revelata, ut dicitis. Thomas: Fides
quae hominem divinae cognitioni coniungit per assensum, ipsum Deum habet sicut
principale obiectum, alia vero sicut consequenter adiuncta. Obiectum autem formale
(sive motivum quo debemus credere) est Dei veritas. Quaestio tamen est
inter scholasticos, an revelatio etiam sit obiectum formale Fidei? Invenin, et
alii dicunt Dei veracitatem esse obiectum formale quod, sive rationem
praecipuam, in qua fundatur Fides. Revelationem autem esse obiectum formale quo,
nempe medium, quo nos credimus. Sed communior sententia, quam tenent
Habert, Gotti et Holzmann cum Scoto, etc. vult obiectum formale Fidei esse
veracitatem Dei, et revelationem esse tantum conditionem, qua nobis applicetur
notitia eorum, quae credimus.
3.
Sed deveniamus ad ea, quae nostri instituti laboris intersunt. Altera sunt
praecepta explicite credenda de necessitate medii, altera de
necessitate praecepti. Nulli dubium est, quin explicite de necessitate
medii credenda sint, Deum esse, et remuneratorem ese boni, et iustum
vindicem mali. Quoad autem mysteria sanctissimae Trinitatis, et Incarnationis,
et mortis Iesu Christi, licet adsit sententia probabilis pro utraque parte, an
debeant credi ex necessitate medii, an praecepti; attamen certum est ex propos.
64. ex damnatis ab Innoc. XI. non esse absolutionis capacem, qui ignorat ea
mysteria, aut quia agitur de valore Sacramenti, aut quia agitur de mysteriis
longe maximis, et momenti valde gravis, ut credantur, ad salutem aeternam
consequendam, ac edoctu ita facilibus, ut sine magna difficultate ea addiscere
possit poenitens, antequam absolutione sacramentali donetur. Sed ratio potior
est, quia poenitens Sacramentum Poenitentiae - 76 -
recipiendo, quod est
meritorum Salvatoris communicatio, tenetur illis explicite credere, sive tenetur
exercere fidem circa illa mysteria SS. Trinitatis et Incarnationis. Explicite vero de necessitate
praecepti debent sciri et credi, saltem in substantia, ut docet s. Carolus
Borromaeus in sua Instructione ad confessarios 1. Symbolum apostolorum. 2.
Oratio dominicalis et salutatio angelica. 3. Praecepta Decalogi et Ecclesiae.
4. Sacramenta, quae cuilibet sunt necessaria, ut Baptismus, Eucharistia, et
Poenitentia; caeterorum enim sufficit habere fidem implicitum, cum explicita
sit tantum necessaria illis, qui ea suscipiunt.
4.
Peccata, quae Fidei adversantur, sunt infidelitas, et haeresis: infidelitas
quae triplex est: Negativa, eorum nempe, qui nihil audierunt de Fide. Positiva,
eorum est, qui sua culpa ignorat veritatem Fidei. Contraria, est
eorum, qui Fidei sufficienter eis propositae repugnant, aut eam contemnunt. In
hac infidelitate contraria, sunt paganismus, iudaismus, et haeresis1.
5.
Ad haeresim duo requiruntur, iudicium erroneum intellectus, et pertinacia
voluntatis. Quare non est haereticus, qui tantum externe detestatur Fidem, aut
qui tantum negative dubitat de ea, credulitatem suspendendo circa aliquem
articulum, quia iste non format iudicium: contra vero est haereticus, qui
affirmative iudicat aliquod dogma esse dubium: aut qui ideo suspendit iudicium,
inj quantum virtualiter iudicat dubium esse illud dogma, licet sciat Ecclesiam
illud docere. Nec est haereticus qui est dispositus se iudicio Ecclesiae
submittere, quia tunc deest pertinacia2. Ad haeresim deducitur
apostasia, quae est error Fidei ex toto contrarius, ab ea nempe discendendo.
6.
II. Spes definitur: Est virtus, per quam certa cum fiducia futuram
beatitudinem, et melia illius assequendae expectamus per Dei auxilium. Obiectum
materiale primarium Spei, illud nempe quod sperare debemus, est beatitudo
aeterna, quae est Deus ipse fruendus; secundarium sunt divina gratia et bona
nostra opera Dei auxilio exequenda. Obiectum vero formale, seu motivum, quo nos
sperare debemus, alii dicunt esse Dei misericordiam; alii divinam
omnipotentiam, ut communiter Thomistae; alii divinam promissionem, ut tenet
Iuvenin; alii denique volunt esse divinam bonitatem, illam intellige bonitatem,
qua nobis auxilia ad consequendam salutem communicat, quae eadem est ac
misericordia; quod si quis vellet obiectum formale spei esse bonitatem Dei, in
quantum est res spectata, bene ait Continuator Tournely3, erraret
utique.
7.
Hinc puto concludendum omnia illa tria prima motiva, quae innuimus, obiectum
formale Spei constituere, nimirum dei misericordiam et omnipotentiam, qua nobis
Deus opitulatur ad vincendos inimicos salutis: haec duo motiva expresse
docentur a s. Thoma4, qui sic ait: Ita obiectum formale Spei est auxilium
divinae pietatis, et potestatis, propter quod tendit motus Spei in bona
sperata, quae sunt materiale obiectum Spei. Et puto his duobus debere addi
tertium, quod est divina promissio, ut ait Iuvenin, sive sit fidelitas Dei in
promissis, quibus pollicitus est se ob merita Christi ad gloriam nos
adducturum; nam, hac promissione praecisa, nos certa fiducia non possemus
nostram salutem sperare.
8.
Vitia Spei opposita sunt desperatio et praesumptio: peccat praesumptionis ille,
qui meritis ipsius solius innixus, aut solius Iesu Christi meritis, ipso non
cooperante, confisus, sperat salutem consequi. Praesumptionis pariter peccat, qui reiterat peccata, sperans Deum aeque duo
- 77 -
peccata quam unum esse
remissurum; aut qui ex facilitate remissionis, quam sperat, inducitur ad
peccandum: non autem qui ex passione peccaret, sperans eodem tempore sibi
parcendum fore. Qui autem vellet diutius in peccatis perseverare, sperans
postea fore ut respisceret, hic non peccaret qui dem contra spem, sed contra
charitatem erga seipsum, aeternae damnationis periculo se exponendo1.
9. III. Charitas
definitur: Est virtus, qua diligimus Deum propter seipsum, ac nos et
proximum propter Deum. Itaque obiectum materiale primarium charitatis
(nempe id quod amare tenemur) est Deus quem super omnia diligere tenemur,
tanquam nostrum ultimum finem. Secundarium sumus nos ipsi, et proximus, quem
sicut nosmetipsos diligere debemus, quia hoc nobis praecipit Deus. Obiectum
autem formale charitatis (nempe motivum, quo tenemur diligere Deum) est quia
ipse est bonitas infinita, fons et aggregatio omnium perfectionum.
10.
Dubitatur 1. An desiderium fruendi Deo sit obiectum charitatis? Et respondemus
affirmative Charitas enim (ut diximus) tendit ad Deum, ut ad ultimum finem,
ideoque desiderium eo fruendi, qui est ultimus finis noster, est actus proprius
charitatis, imo perfectissimus, quia fruitio est charitas consummata: quare
Apostoli desiderium moriendi, et esse cum Iesu Christo, fuit actus perfectus
charitatis. Et hoc expresse dicit s. Augustinus: Charitatem voco motum animi
ad fruendum Deum propter seipsum. Nec obstat dicere, quod obiectum
Charitatis esset idem cum obiecto Spei, quod est eitam frui Deo cupito; nam
recte respondet Habert2 dicens, Spem tendere ad Dei fruitionem, uti
nostrum bonum; charitatem vero ad ipsius fruitionem ob gloriam ipsius Dei; dum
(ut ait s. Bernardus) cum homo Deo fruitur, sui ipsius obliviscitur, et totis
viribus eum diligit.
11.
Dubitatur 2. An sit actus
charitatis diligere bonitatem divinam, ut nobis convenientem, cum hic actus
videatur potius amor concupiscentiae quam amicitiae? Respondetur cum Habert,
Gotti, et Iuvenin, quod si in hoc respicimus nostrum bonum, ut terminum
dilectionis, utique ille est amor concupiscentiae ad spem spectans; si vero
respicimus gloriam Dei, uti teminum, eius bonitatem diligentes tanquam nobis
convenientem, qui anos adiuvat ad eius voluntatem exequendam, et ad ultimum
finem, qui est eum diligere, et ob quem nos creavit, assequendum, hic est verus
actus charitatis. Quare s. Augustinus aiebat: Sic amare debes, ut ipsum (Deum)
pro mercede desiderare non desinas qui solum te satiet. In Ps. 134. n.
11.
12. Deum vero diligere propter beneficia
quae in nos contulit, est actus gratitudinis, sed non charitatis, ut dicit
Habert et La-Croix3. Sed bene ait Habert, quod si quis divina beneficia
respiceret tanquam Dei bonitatis communicationem verum eliceret actum
charitatis, in illis diligens non iam bonum ipsius recipientis, sed bonitatem
Dei dispensantis.
13. Tenemur autem tam
circa charitatem erga Deum, quam circa fidem et spem, actus elicere, uti
constat ex propositionibus proscriptis 1. et 7. ex illis Alexandri VII. et 6.
16. et 17. Innoc. XI.; nam sublatis actibus, illas virtutes exercere non
possumus. Igitur hi actus aliquando obligant ex se, aliquando per accidens.
Obligant per accidens, cum urget necessitas eos eliciendi ad superandum
aliquam tentationem, aut ad alicuius praecepti adimpletionem, v. gr.
confessionis, communionis, etc. Obligant per se (uti docend dd.) in
pluribus vitae temporibus: nimirum cum pervenitur ad rationis usum; in exitu
vitae; et pluries in vita, saltem semel quolibet anno; - 78 -
ut dicunt AA.; sed
circa actum charitatis magis mihi arridet sententia eorum, qui eum requirunt
semel in mense, dum difficiliter observare poterit legem divinam, qui
frequenter suum erga Deum amorem actibus positivis non exercet. Attamen opus
non est, ut hi actus reflexe et explicite fiant cum intentione praecepto
satisfaciendi: sed satis est, si exercite fiant, nempe ut actu fiant, licet ex
alio fine, nempe ad abiiciendam tentationem, ad eliciendam contritionem, si
confiteri velit. Ita etiam actus charitatis sunt omnes uniformitatis actus
divinae voluntti, et omnes virtutes exercitae ad Dei complacentiam. Ita pariter
sunt actus fidei orare. Crucifixum adorare, signare se signo crucis, etc. quare
bene ait Card. de Lugo, quod ille, qui semel amplexus est fidem chrisitanam
(aut vixerit, ego addo, christiane, saltem praecepto paschali satisfaciendo)
non debet dubitari, quin satisfecerit praecepto fidei: et idem intelligendum de
praecepto spei1.
|