- 78 -
CAP. II. De charitate erga proximum.
14. Ordo
charitatis.
15. Ordo
personarum, quae praeferri debent.
16. Punct.
I. Signa communia adhibenda cum inimicis.
17. Remissio iniuriae.
18. et 19. Punct. II. Obligatio eleemosynae.
20. Punct. III. De correctione fraterna.
21. Quando
quis excusatur.
22. Superiorum in hoc obligatio.
23. et 24. Punct. IV. De scandalo, et
quot modis detur.
25. An
scandalum sit peccatum tam contra caritatem, quam contra virtutem quae
laeditur.
26. et 27. Quid si proximus sit iam
paratus ad peccandum.
28. An
ne simus alicui scandalo teneamur relinquere nostra bona, ac etiam omittere
praecepta positiva.
29. De scandalo, quod praebent
mulieres; et de comoediis.
30. An possit suaderi minus malum.
31. et 32. Punct. V. Quando erit
licita cooperatio materialis.
14.
Charitas est ordinata; unde fit quod tenemur praeferre omnibus Deum, et eius
gratiam; contra vero non tenemur praeferre bonum proximi nostro bono, nisi
quoties proximi bonum sit ordinis superioris. Ordo bonorum hic est. Prae omnibus est vita spiritualis, post hanc
vita temporalis, inde fama, et postremo sunt bona. Itaque vita proximi
temporalis non est nostrae praeferenda, bene vero spiritualis. Hoc tamen
intelligendum, quoties proximus est in extrema illius necessitate; et etiam in
gravi respectu episcoporum et parochorum iuxta communem sententiam2.
Cum autem necessitas proximi est extrema, tunc tenemur succurrere ei, licet
adsit aliquod probabile periculum labendi in aliquod peccatum, modo lapsus non
sit moraliter certus, dum in illo casu debemus iure merito sperare Deum fore
nobis auxiliaturum; ita d. Thom., Suar., Sot., Sylv., Tourn., Pal., Salm.
etc.3. Hoc tamen intelligendum, quoties aequalis afforet spes adiuvandi,
et nemo alius esset qui opitularetur: et praeterea proximus certe esset
damnandus, hoc enim importat extrema necessitas. Sed tempore pestis, merito ait
Laym., quod in aliorum defectu sacerdotes tenentur infirmis assistere, quia in
tanta multitudine moraliter certum est multos adesse, qui in peccatis
versantes, suae saluti aeternae prospicere non poterunt, ob ignorantiam
eliciendi actum contritionis perfectae4.
15.
Ordo autem personarum, quae praeferre debemus in officiis charitatis, hic est:
In extrema necessitate vitae, omnibus praeferendi sunt parentes, cum enim ab
ipsis nos vitam acceperimus, iustum est, ut caeteris nos eos praeferamus. Sed
in gravi necessitate, 1. succurrendum est coniugi, 2. filiis, 3. parentibus,
sed patri - 79 -
prae matre, 4.
fratribus et sororibus, 5. consanguineis, 6. domesticis1.
|