- 79 -
PUNCTUM I. De
dilectione inimicorum.
16.
Certum est nos teneri inimicos diligere tam actu interno, quam actu externo eis
ostendendo saltem signa communia consueta ostendi aliis amicis, aut
consanguineis: v. gr. eos salutando, aut resalutando, litteris respondendo,
eorum consortium non evitando, communibus eleemosynis non privando, etc.
Diximus saltem resalutando, sed si inimicus esset Superior aut contra
adesset scandalum, aut si absque gravi incommodo posset suum inimicum salutare,
et hoc modo eum liberare a peccato gravi odii, quoi pse ab illo habetur; tunc
(ut recte ait Tournely) tenetur salutationem praevenire. Nonnulli autem
auctores excusant a peccato gravi offensum, si nec resalutaret inimicum, si de
recenti ab eo iniuria esset affectus, ita Roncaglia, Tamb., Mazzot.2.
17. Hic memorare
iuvat illud dubium quod fit a dd. an teneatur offensus iniuriam remittere
offensori? Salm.3 dicunt teneri quidem iniuriam remittere, sed
non publicam poenam, quia haec refertur ad bonum reipublicae. Speculative
loquendo sententia vera est, sed in praxi ego numquam ausus sum absolvere
aliquem istorum, qui dicebant se inimicis pepercisse, sed voluisse ut iustitia
suum haberet locum, animadvertendo in scelestos; nam numquam mihi suadere
potui, quod huiusmodi, qui aliquando veniunt peccatis onerati, ita bonum
commune et iustitiam diligant (non quidem in alios delinquentes; sed dumtaxat
ni suum offensorem), ut omnis vindictae tabe sint defaecati; unde in ipsis
dicunt dd.4 facillimum est, ut eorum erga iustitiam amor sit coloratus
praetextus ad tegendam propriae vindictae cupiditatem. Nihilominus
iudico bene posse absolvi offensum, 1. si iam vellet remittere, sed iusta
praetenderet prius sibi satisfieri de damnis passis, modo effensor non esset
adeo pauper ut nullo modo per esset satisfaciendo. 2. Si condonaret iniuriam
sub conditione, ut offensor in longiquam regionem proficisceretur, aut quia
habet fratres, aut filios, qui facile iracundia abripiuntur, aut quia offensor
est ita discolus, et ad rixas proclivus, ut iuste timeret suam expertus
imbecillitatem, ne perlaturus esset eius insolentias.
|