- 79 -
PUNCTUM II. De
eleemosyna.
18.
Ut videamus quando urgeat obligatio eleemosynae, oportet 1. distinguere
necessitatem extremam a gravi et communi. Extrema est cum proximus est
in periculo vitae. Gravis est cum imminet periculum gravis mali, ut
infamiae, dedecoris, aut a proprio statu iuste acquisito decidendi. Communis
denique est illa quam patiuntur mendici. Oportet 2. distinguere bona
superflua vitae, a bonis superfluis statui.
19.
In gravi necessitate proximi tenemur ei subvenire ex bonis superfluis statui;
sed in extrema etiam ex bonis superfluis vitae; imo in extrema possumus
succurrere pauperi etiam de bonis alienis, cum nostris caremus5. In
communi autem dicimus cum s. Thoma, Tournely, Sanch. etc. (contra alios)
divites teneri sub gravi mendicis eleemosynas dare de superfluis statui, stante
praecepto Evangelii: Quod superest, data eleemosynam, Luc. 11. 41. Non
tamen adest obligatio praestandi totum superfluum, sed sufficit, si detur
quinquagesima pars annuorum proventuum, qui supersunt, seu duo in centena, ut
probabiliter dicunt multi dd. ita Roncaglia, Viva, Tambur., Mazzotta, etc. et
si reditus sunt pinguiores, admittunt minus quinquagesima - 80 -
parte.
Imo Layman permittit diviti, quod pauperibus huiusmodi elargiendum esset, posse
totum in aliquem pium usum impendi1. Hoc tamen non potest intelligi de
beneficiatis, isti enim tenentur totum superfluum pauperibus, aut piis locis
distribuere, ut dicetur Tract. X. n. 7.
|