- 80 -
PUNCTUM III. De fraterna correctione.
20. Materia correctionis est quodlibet
peccatum mortale, in quod proximus aut lapsurus est, aut iam incidit, et non
adhuc emendatus est, ut recte dicunt Suar., Less, Salm., Tourn. etc.
Advertendum, quod sub gravi adest obligatio proximum corripiendi, licet ille ex
ignorantia inculpabili legem transgrediatur, modo speretur fructus; et hoc ex
probabiliori sententia Castrop., Coninch., Sanch., Croix et Tournely, non solum
currit cum peccatur contra legem naturalem, sed etiam contra positivam; nam
posita lege talem actionem prohibente, iam illa actio redditur intrinsece
mala2.
21. Multis tamen de
causis potest quis ab ea correctione facienda excusari: 1. Si peccatum proximi
non est certum, dum in dubio non est obligatio correctionis, nisi in casu damni
communis et gravissimi, ut homicidii, et similium. 2. Si non effulgeat spes
fructus, et correctio magis nocitura quam profutura sit; tunc enim omittenda
est, modo delinquens non versetur in mortis periculo, aut iam sit in mala fide,
aut modo alii non sint in periuclo perversionis3. 3. Si non desit alius
aeque idoneus, qui eum correpturus sit. 4. Si iudicatur prudenter quod reus ex
se resipiscat4. 5. Si occasio, et tempus id non ferat, propterea dicunt
dd. quandoque posse expectari delicti reiterationem, ut correctio fructuosior
sit5. 6. Si correctio non potest fieri, nisi cum gravi
incommodo, cum haec obligatio sit charitatis. Item docet s. Thomas6
tantum venialiter peccare eum, qui ex aliquo timore, aut cupiditate omitteret
correctionem, dummodo non putaret sua correctione certo proximum a peccato
aversum iri; tunc enim eam omittendo non excusaretur a mortali7.
22.
Hoc praecepto ligantur omnes, etiam subditi: sed strictius Superiores, ut
Episcopi, Praelati, parochi, confessarii, parentes, viri, curatores, domini, et
magistri, quia isti tenentur suos subditos corripere, non tantum ex charitate,
sed etiam ex sui officii munere. Et tenentur etiam ad inquirenda eorum crimina,
cum probabilia subsunt indicia. Et Praelati regulares aliquando sub gravi
tenentur non solum ad arguenda peccata gravia, sed etiam venialia suorum
subditorum, cum huiusmodi sunt ut gravi sint damno communi observantiae; ita
Laym., Busemb., Tourn., etc.8. An autem praefati Superiores ad
correctionem teneantur etiam cum periculo vitae, negatur. Excipiuntur tament
pastores, isti enim non solum vi officii, sed etiam ex iustitia (ratione
stipendii quod percipiunt) tenentur ad correctionem, et suis subditis in bonis
spiritualibus consulere; et non solum in extrema necessitate, sed etiam in
gravi, ut communiter dd.9. Et hic notetur etiam quod concionatores vi
sui muneris debent emendare peccata publica, etiamsi nulla effulgeat spes
emendationis. Et tenentur ad hanc publicam correctionem etiam cum periculo
proprii damni, prout aiunt Salmanticenses. Sed hoc currit semper ac ex
reprehensione speratur fructus, nec timeatur damnum commune fore
maius10.
|