- 81 -
PUNCTUM IV. De scandalo.
23. Dividitur scandalum in activum potest
esse directum et indirectum: Directum dicitur, cum directe inducitur
proximus ad peccandum; Indirectum cum profertur aliquod verbum, aut
aliquid mali fit, quod sit aptum ad inducendum alium in peccatum. Adest etiam
scandalum daemoniacum, quod committitur cum non solum inducitur proximus
ad peccandum, sed etiam ideo inducitur, ut ille animam perdat, quod proprium
daemonis est.
24.
Passivum est ipsa ruina, sive peccatum, in quod proximus labitur. Et hoc
dividitur in scandalum datum, quod dicitur pusillorum, eorum nempe, qui
propria imbecillitate cadunt; et in acceptum, quod pharisaicum dicitur,
eorum nempe, qui propria malitia labuntur.
25.
Hic quaeritur 1. An scandalum sit peccatum contra charitatem, et contra
virtutem, adversus quam inducitur proximus ad peccandum. Tres adsunt
sententiae. Prima dicit quod, cum directe intenditur ruina spiritualis
proximi (quod proprie est scandalum daemoniacum supra explicatum), tunc
peccatur contra charitatem, alias tantummodo peccatur adversus illam virtutem,
quae laeditur a proximo in scandalum inducto. Secunda sententia ait,
quod, quando peccatur cum scandalo directo, id est, cum inducitur positive
proximus ad peccandum, tunc peccatur tum contra charitatem, tum contra
virtutem; sed si peccatur tantum scandalo indirecto, praevidendo tantum proximi
peccatum, quin ad peccatum inducatur, tunc peccatur tantum contra charitatem. Tertia
sententia, quam nos tuemur cum Suar., Sot., Lugo, Salmant., Roncag., Tamb.,
et aliis, quamque expresse tenet s. Thomas1, dicit quod tam scandalo
direecto, quam indireecto peccatur tam contra charitatem, quam contra eam virtutem.
Contra charitatem quidem, quia si nos ex charitate tenemur, cum possimus,
impedire proximi peccatum, multo magis tenemur non esse proximo occasionem
illud patrandi. Contra virtutem vero, quia quaelibet virtus cuivis prohibet, ne
sit causa, aut occasio aliis eam laedendi2.
26.
Quaeritur 2. An peccet scandali, qui a preoximo rem pravam exquirit, ad quam
tamen proximus est iam paratus (v. g. si quis petat copulam a meretrice)? Nos contra aliorum sententiam affirmamus
cum Sanch. Caiet. Nav. Bonac. Ronc. Tamb. Sporer etc. Ratio est, quia (ut
dictum est Tr. III. n. 20.) etiamsi certa sit sententia quod actus
externus speculative loquendo nihil malitiae addat actui interno, tamen in
praxi semper actu externe consummato augetur malitia voluntatis, ob maiorem
complacentiam, quae regulariter actum externum concomitatur, aut ob maiorem
diuturnitatem illius complacentiae: quare qui externe peccat, maiorem suae
animae affert perniciem. Ideoque qui in hoc cooperatur, semper peccat
graviter contra charitatem. Unde probabiliter infertur cum cardinale de Lugo,
et aliis, non opus esse in peccatis, quae habent complicem, explicare quisnam
fuerit primus ad tentandum; quia tam inducens, quam consentiens in peccato
operis semper graviter peccat contra charitatem: itaque inductio nihil aliud
est, quam circumstantia aggravans in eadem specie, quam iuxta probabiliorem
sententiam cum s. Thoma non teneris explicare in confessione, ut dicemus de
Sacramento Poenitentiae3.
27.
Hoc procedit cum expetitur res intrinsece mala: sed si res petita esset
indifferens, ut a proximo sine peccato praestari possit, ut esset petere mutuum
ab usurario, aut aliquod - 82 -
Sacramentum
a sacerdote in peccato existente, tunc dicimus quod, cum adest causa
necessitatis, aut notabilis utilitatis, licet illam petere; praecisa autem hac
causa, postulans etiam peccat graviter, tam contra charitatem, quam contra
virtutem; ita Sanch., Molin., Busemb., Roncag., Tambur., Salmant.
etc.1.
28.
Aliquando cum grave incommodum non adest, tenemur derelinquere nostra bona
temporalia, et etiam spiritualia, modo ad salutem non sint necessaria, ut
evitemus grave scandalum pusillorum. Sed hic bene advertit s. Thomas2
quod, admonito proximo, eius scandalum evadit pharisaicum, ita ut non teneamur
amplius illud evitare3. An autem, ut evitetur scandalum pusillorum,
adsit obligatio omittendi praecepta positiva, ut auditionem Missae, ieiunium,
etc. Dicimus probabilius affirmandum; quia praeceptum naturale impediendi
scandalum, nempe alterius peccatum (advertendum tamen aliud esse impedire
peccatum, aliud impedire admirationem), praeferendum est praecepto positivo.
Hoc tamen non intelligitur quoad semper (etiamsi actio non esset de praecepto,
sed ex simplici devotione, aut indifferens), sed tantum semel atque iterum:
alias esset illi gravi incommodo, ad quod non obligat charitas; ita Caiet.,
Nav., Sanch., Azor., Less., Salm., etc.4.
29.
Peccant graviter scandali mulieres, quae pectore immoderate denudato se
ostentant, aut saltem usum, ubi non adest, introducunt, licet ea denudatio non
sit immoderata; ita s. Antonin., Nav., Less., Laym., et alii
communiter5. Etiam graviter
peccant scandali illi, qui elucubrant, aut agunt comoedias notabiliter
obscaenas. Et idem dicendum de pictoribus, qui pingunt, aut in publico exponunt
imagines positive turpes6.
30.
Dicimus contra cum Sanch., Soto, Navar., Molin. Caietan., Silvest., Salmantic.,
etc. confirmati s. Augustini auctoritate (contra alios) licere minus malum
suadere, ut maius evitetur, quod proximus paratus est exequi; quia tunc qui
suadet, non procurat malum, sed bonum, suadens minus malum, licet alterius sit
speciei7. Ita etiam licet domino, aut parenti non auferre occasionem
furandi servis, aut filiis, qui iam parati sunt ad furandum, ut in delicto
comprehensi, melius emendari possint. Ob id permittunt dd. multi posse etiam
ofdferri occasiones furandi, permittendo ut furentur, ut evitentur delicta
futura8, duce s. Thoma qui sic ait: Inducere ad peccandum nullo modo
licet: uti tamen peccato alterius ad bonum licitum est9.
|