- 82 -
PUNCTUM V. De
cooperatione materiali.
31.
Cooperatio materialis communiter admittitur uti licita a dd. cum iusta adest
causa. Sciatur hic quod alia est cooperatio formalis, quae evenit cum directe
cooperatur ad peccatum (ut est in eo, qui fornicatur): aut cum influit in
pravam voluntatem proximi volentis peccare, ut esset servare terga latroni, aut
sicario, ut securius furetur, aut occidat: scribere litteras amatorias vice
concubinarii aut afferre dona concubinae: accipere dona ab eo, qui tuae
honestati insidiatur. Hae et his similes cooperationes sunt intrinsece malae,
quia ipsis datur ansa proximo ad peccatum exequendum, aut saltem istius prava
voluntas fovetur, ideoque nulla ex causa, ne mortis quidem, excusari possunt a
mortali. Alia vero est cooperatio materialis, quae est cum actio est
indifferens, et proximus potest ea uti sine peccato, sed ille sua malitia ea
abutitur ad peccandum, ut esset mutuari pecuniam ab aliquo, qui eam non vult dare
sine foenore: - 83 -
ministrare
vinum ei, qui eo abutitur ad ebrietatem; dare claves illi, qui eis utitur ad
furandum.
32. Itaque hae
materiales cooperationes possunt esse licitae, si tres conditiones concurrunt:
1. Ut actus tuae cooperationis (ut iam dictum est) SIT EX SE INDIFFERENS. 2.
Ut ex officio non tenearis impedire alterius peccatum. 3. ut causam iustam et
proportionatam habeas sic operandi; nam tunc proximi peccatum non provenit ex
tua cooperatione, sed ex malitia illius, qui abutitur tuo opere ad peccandum:
itaque tunc non est actio tua, quae coniungitur pravae voluntati proximi, sed
ille congiungit suam pravam voluntatem tuae actioni; unde fit, quod actio tua
non est causa illius peccati; sed est tantum occasio, quam tu non teneris
auferre, quando habes iustam causam eam ponendi; et sic licitum est cauponi
dare vinum ebriaturo semper ac alias grave metueret damnum; ita Sanch. Tourn. Bonac. Busemb. et alii commun.
Dictum est, causam iustam et proportionatam, quia quanto proximior est
tua actio proximi peccato, eo maior debet esse causa, quae te excuset. Ad
iudicandum, quando causa sit iusta et proportionata, ante omnia pro regula sit
observare quod dicunt dd., quia cum hoc pendeat a prudentum aestimatione,
sententia in hac materia communior erit etiam probabilior, ut dicemus etiam
loquendo de gravi materia furti, Tract. X. n. 22. Praeterea cum agitur
de praeiudicio proximi, tenenda est haec regula, quod non possumus cooperari
damno alterius, nisi quando dmanum quod timemus bonis nostris, sit ordinis
superioris, v. g. cum aliquis tibi minatur mortem, nisi tu coopereris morti sui
inimici, praebendo v. g. ensem; tu non potes eum illi dare, quia non potes
positive concurrere morti alterius, ut liberes te a morte. Ita etiam cum fur
minatur tibi auferre bona tua, nisi coopereris, ut ille surripiat bona
alteirus, nec potes quidem cooperari. Secus esset, nisi coopereris, ut ille
surripiat illa bona, tu subiturus esses vitae, aut famae dispendium, quia tunc
cum in extrema sis constitutus necessitate, tenetur proximus ad permittendam
tibi illam cooperationem in suorum bonorum iacturam, ne tu vita, aut fama
pericliteris1. Observa
etiam super hoc quod dicetur Tract. X. num. 56.
|