- 83 -
PUNCTUM I. De superstitione.
34.
Superstitio definitur. Est vana, seu falsa religio, indebitum Deo cultum
exhibes. Propterea superstitio
duplex est, cultus indebiti, et res cultae. Cultus indebiti est cum Deo
exhibemus cultum falsum, ut si laicus vellet Missam celebrare, aut si
exponerentur reliquiae falsae, aut si fingerentur falsae visiones,
revelationes, aut miracula, aut alia adinventa, ut augeretur devotio: quae
omnia ex - 84 -
genere
suo sunt peccata mortalia. Aut cum Deo cultum supervacaneum exhibemus, ut esset
audire Missam a sacerdote talis nominis, aut vultu converso ad
Orientem1. Superstitio autem rei cultae est, cum cultum, qui Deo
debetur, exhibemus creaturis. Hinc
prohibita est idololatria, qualis est illa gentium, qui pro alis homines
venerantur, pecudes, herbas, statuas, etc. Divinatio, quae est
praedictio eventuum futurorum, ope daemonis facta cum pacto expresso, aut tacito:
unde illicita est 1. astrologia iudiciaria, quae praedicit futura a
libera hominum voluntate dependentia. Ad differentiam naturalis, quae ex
motu planetarum augurantur pluvias, aut sterilitates, aut ex momento
nativitatis auspicatur inclinationes, aut temperamenta personae, haec
caeteroquin licita est, sed saepe saepius est vana et inutilis2. 2. Ita
etiam est graviter illicitum constanter credere somniis, ut quis
proprias actiones dirigat, ut futuros eventus praedicat, nisi moralis certitudo
habeatur quod talia somnia sint a Deo3. 3. Ita etiam est illicitus ensalmus constitutivus, qui est quaedam
oratio certis et determinatis verbis constans, ad morbos sanados ordinata. Et
hoc est peccatum mortale, cum effectus creditur infallibilis, praecipue si
verba sint vana, aut falsa, aut scripta certo peculiari modo. Contra est
licitus ensalmus invocativus, quo a Deo expostulatur sanitas, quin
credatur effectus infallibilis4. 4. Illicitum quoque est sortilegium,
seu sors divinatoria, nempe cum exposcitur a daemone expresse, aut
tacite revelatio occultorum aut futurorum, sorte aliquem numerum, aut signum
accipiendo. Contra vero est licita sors divisoria, quae adhibetur
ad bonorum divisionem, aut ad lites praecipiendas, aut ad distribuenda officia
saecularia, inter aequaliter dignos. Sed non licet ea uti in beneficiis, aut
officiis ecclesiasticis5.
35.
Hic adverte omnino illicitum esse usum virgae bidentis, quam vocant virgam
divinatoriam, ex cuius declinatione inveniuntur thesauri absconditi,
metalla, aquarum venae, aut praediorum termini translati. Nonnulli admiserunt
hoc, ut effectum naturalem; sed quomodo (nos niquirimus) haec virga potest
naturaliter moveri ad intentionem ea utentis, quandoquidem si aquam quaerit,
virga inveniens thesaurum non movetur? pareterquam quod observatum est, quod si
quis praemiserit protestationem non consentiendi concursui diabolico, etsi res
conquisita ibi esset, virga immota stetit6.
36.
Vana observantia est usus alicuius medii improportionati ad obtinendum
aliquem effectum, ut est uti inspectione certarum figurarum, aut caeremoniarum,
aut signorum, aut certarum orationum tali situ recitatarum, aut cum verbis
sacris, aut vanis mixtarum, aut cum fiducia certa prolatarum, ut aliquam
scientiam acquirat sine studio, aut ut liberetur ab aliqua infirmitate, aut
vulnere. Omnes istae sunt vanae observantiae, quae sunt graviter illicitae. Et
de istis praecipue interrogandi sunt milites, nutrices, veterinarii, seu iumentorum
medici, pastores, et rustici7.
37.
Advertatur nihilominus hoc, quod dicit s. Thomas8, quod ubi non adsunt
manifesta iudicia malitiae alicuius effectus, in dubio praesumi debet, quod
proveniat ex causa naturali; unde est valde probabile licere usum pulveris sympathici
admoti super sanguinem effluxum, ut hunc inhibeat amplius ex vulnere
profluere, modo statim, et in distantia proportionata applicetur. Ita nec videtur esse prohibitus usus
corallorum, - 85 -
et quorumdam animalium
ungularum, ut naturalis effascinatio evitetur certorum, qui ea noxia qualitate
scatent, ut aspectu suo aliis nocere soleant. Ceterum in huiusmodi remediorum
genere, quae innoxia videntur, satis erit, ut omnis scrupulus auferatur, si
protestatio praecedat cuilibet diabolico operi nolle consentire1.
|