- 85 -
PUNCTUM II. De irreligiositate.
38.
Irreligiositas tendit contra reverentiam Deo debitam. Prima species huius vitii
est tentatio Dei; Haec potest esse vel formalis, vel interpretativa Formalis
est quando aliquis expresse dubitat de aliqua divina perfectione, et de ea
vult periculum facere. Haec est peccatum mortale; et quando accedit dubitatio
positiva, est etiam haeresis. Interpretativa est, quando aliquis omittit
media naturalia, et vult quod Deus per miraculum eum liberet ab oni malo; v.
gr. si cupit spretis medicinis ab infirmitate curari a Deo, aut si velit, dum
ipse in aliquod vitae discrimen se coniicit, ut Deus ab omni damno eum liberet.
Et haec per se etiam est mortale, nisi quis excusaretur, aut quia aliquo divino
impulsu, aut ab ignorantia ductus illud faceret, aut materiae levitae, puta si
neglectis remediis a levi infirmitate sanitatem a Deo expectaret2.
39.
Secunda species est sacrilegium, quod trilex est, personale, locale, et
reale. Personale, cum percutitur clericus, aut monachus, aut turpiter
agitur cum persona voto castitatis obstricta. Locale, cum aliquid
committitur, per quod polluitur ecclesia, nimirum si in ipsa effunditur semen
humanum, aut sanguis in aliqua copia. Dubitatur autem an per occultam seminis
effusionem polluatur ecclesia? Alii negant, et non improbabiliter; sed alii
probabilius affirmant3. Et
idem dicimus de usu matrimonii, ideoque omnes hae actiones sunt sacrilegia. Ita
etiam probabilius sacrilegia sunt omnes tactus, aspectus, sermones impudici in
ecclesia habiti4; observetur quod dicetur super hoc puncto in Tract.
IX. n. 22. et 23. Hic obiter advertatur nemini quacumque praedito
dignitate, modo non regali, licere indicere, ut sibi ad ecclesiam deferatur
stratus, secus statim cessandum a Divinis, et ministri ecclesiae ipso facto
excommunicationem incurrunt, et ecclesia tamquam interdicta habenda est. Hoc
decretum fuit a S. C. Caerem, quae ait: «Proposito in S. C. Caerem, quodam
abusu inter alios, qui de recenti in Urbe irrepserunt, eadem S. C. ad eum
omnino tollendum die 30. augusti 1701. decrevit: «Non licere cuicmque, etc.
(personis regalibus tantum exceptis) ad ecclesias strata sibi deferri facere,
secus cessandum immediate a Divinis: quod nisi servetur, rectores, caeterosque
ministros ipso facto excommunicationem incurrere, eamque ecclesiam esse
pro interdicta (ita adnotatum reperitur in Bullario Clementis XI. part. 3. Decr. I. Caer.). Deinde
subiungitur: Et facta relatione Sanctitas sua (i. e. praefatus Clemens) Decretum
approbavit, nec non promulgari, atque executioni tradi, et in omnibus Urbis
sacrariis affigi mandavit die 3, octob. 1701.» Hoc omne refertur a Ferraris
in sua Bibliotheca5, qui etiam refert (ibid.) vetari
pluribus ex Decretis S. R. C. dare intra Missam laicis (etsi praesidibus)
Evangelium osculandum, uti etiam dare illis usum baldachini, et illos admittere
ut assistant in presbyterio. Ad nostra autem redeuntes dicimus furtum rei
ecclesiis commodatae, aut in eis repositae, ut custodiatur, procul dubio esse
sacrilegium. Probabile autem
est furtum cuiuslibet rei profanae, quae - 86 -
ad ecclesiam non
pertinet, non esse sacrilegium, sed nobis probabilius videtur esse
quidem1. Pro loco sacro intelligitur quilibet locus ab
Episcopo ad divina officia, aut mortuos tumulandos destinatus a tecto ad
solum2. Sacrilegium reale est illicita administratio, aut
receptio Sacramenti, aut reliquiarum, aut imaginum, aut vasium aut vestium
sacrarum, aut alterius rei, quae consecratur, aut benedicitur, profanatio.
Sacrilegium quoque est sacrae Scripturae verborum abusus, ad turpia, aut
detractiones ea detorquendo. Sacrilegium
pariter est reliquiarum Sanctorum surreptio, cum dominus est graviter
invitus3.
40.
Tertia species est simonia, quae definitur: Studiosa voluntas emendi
pretio temporali aliquid spirituale vel spirituali annexum. Et ut clarius
explicetur, est malitiosa voluntas, qua intenditur pretio emi aliquid spirituale,
aut spirituali annexum, ut sunt redditus beneficiorum, vestes sacrae, et etiam
labor intrinsecus in administratione Sacramentorum4. Simonia quadruplex est, mentalis, conventionalis,
realis, et confidentialis. Mentalis est, cum aliquis dat temporale animo
obligandi aliquem ad reddendum spirituale, aut contra, sine ulla conventione. Conventionalis
est, cum intercedit pactum, sed a neutra parte executioni mandatum.
Realis est, cum pactum effectu completum est5. Confidentialis denique
est, cum aliquis renuntiat alteri beneficium cum pacto, ut in posterum sibi
ipsi, aut alteri illud cedat, aut renuntiet, aut cum onere, ut sibi partem
proventuum reddat6.
41.
Dona, quae habent rationem pretii in emendo spirituale, nuncupantur munus a
manu, munus ab obsequio, et munus a lingua. Munus a manu comprehendit
quodlibet temporale pretio aestimabile, ut pactio vendendi, aut mutuandi, etc.
debiti remissio, aut solutio7. Munus ab obsequio est quodlibet
servitutem prae se ferens. Munus a lingua est quaelibet intercessio,
etiamsi sit mediata, quae pretio digna est. Dare autem aliquid mediatori ob
laborem, aut damnum subeundum, non est ex se illicitum, est tamen
periculosum8.
42.
Simonia altera est iuris divini, iuris umani altera. Iuris divini est Sacramentorum ceterarumque rerum sacrarum
venditio. Iuris humani est venditio officiorum ad res sacras
institutorum, ut sunt officia sacristae, oeconomi, thesaurarii, praefecti
domus, vicedomini, et advocati ecclesiae. Et hic notandum posse dari simoniam
iuris humani, quin sit iuris divini9.
43. Et etiam simonia
iuris divini admissio alicuius in religionem ob bona temporalia: nisi dentur
dumtaxat ad conciliandam benevolentiam, aut quia monasterium esset pauper, aut
postulans esset senex, aut infirmus, ita ut ille esset oneri monasterio. Et
propterea dicimus, quod si monasterium esset opulentum, non licet his praecisis
rationibus aliquid accipi ab ingredi volentibus, ob sui sustentationem,
exceptis monasteriis Monialium, quae semper possunt acceptare dotes prout
declaravit Clemens VIII.10.
44.
Dubitatur 1. An semper sit simonia dare temporale pro spirituali? Iuxta
communiorem et veriorem sententiam negatur, quando temporale datur non iam ad
obligandum, sed ad conciliandam benevolentiam. Nihilominus advertendum est, ut habetur ex propos. 46. ab Innoc. XI.
proscripta, certe esse simoniam dare temporale (praecipue cum datur in aliqua
notabili quatitate) ob principalem finem obtinendi spirituale11.
- 87 -
Communissime autem
dicunt Salm. cum Caiet. Suar. Less. Laym. Tolet., etc. contra Azor. et alios
paucos, quod liceat dare aliquid temporale, v. gr. Episcopo, primario ad
captivandam suam benevolentiam, secundario ad obtinendum beneficium. Ceterum
recte advertunt Ronc. et ipsi Salamnt. cum Sanch. et Bonac. quod cum datur
temporale solo intuitu rei spiritualis, vel contra, tunc facile praesumenda est
intentio saltem virtualiter simoniaca, ut eruitur ex cap. Tua nos, de simon. Excepto, ut aiunt, nisi constet de
opposito, vel aliter colligatur ex circumstantiis, nempe ex parvitate muneris,
vel ex pietate, aut parvitate muneris, vel ex pietate, aut opulentia
dantis1.
45.
Dubitatur 2. An liceat aliquid recipi ob Sacramentorum administrationem? Nulli
dubium est non licere accipere tanquam pretium rei sacrae, aut laboris
intrinseci ipsiusmet administrationis; secus vero extrinseci, v. gr. si
sacerdos celebratum iturus esset in locum longinquum, aut in hora, aut tempore
incommodo. Et quamvis non esset labor extrinsecus, licet accipere temporale,
non tanquam pretium, sed tanquam stipendium sustentationis ministri, qui
occupatur in alterium gratiam, quamvis minister non esset pauper. Id est commune cum s. Thoma2. An
autem sit lethale administrare Sacramenta, concionari, assistere in choro
principaliter ob temporale emolumentum. Alii affirmant; sed alii, ut Sotus,
Suar. Silvest. Sanch. Salmant., etc. communius et probabilius negant, eadem
ratione superius allata, quia stipendium non recipitur, ut pretium rei sacrae,
sed tanquam stipendium debitum personae, quae in proximi gratiam occupatur.
Ceterum videtur non posse excusari saltem a veniali, qui spiritualia munia ad
bonorum temporalium acquisitionem ordinat3.
46.
Dubitatur 3. An beneficiorum venditio sit prohibita etiam de iure divino? Probabilius s. Thomas et alii affirmant. Nihilominus
Papa potest a spirituali beneficii separare temporale, ut sunt fructus, et ita
ex suo assensu potest efficere, ut aliquis, soluto aliquo pretio temporali,
possit assequi beneficium4.
47.
Dubitatur 4. An sit licitum permutare res sacras? Si ambae sunt mere
spirituales, puta Missam cum rosario, etc., utique licitum est eas permutare.
Si sunt mixtae, oportet distinguere cum s. Thoma, et communi. Si temporale
subsequitur spirituale, ut fructus subsequuntur beneficium, tunc illicita est
permutatio sine Pontificis permissu, aut saltem Episcopi, ut aliqui asserunt.
Secus vero si temporale sit annexum antecedenter spirituali, ut argentum vasis
sacris, pannus vestibus sacris, et alia huiusmodi. Haec bene possunt vendi, et
permutari, modo habeatur ratio tantum pretii intrinseci rei5.
48.
Dubitatur 5. An sit simonia dare aliquid, ut alter omittat rem spiritualem?
Distinguendum, et affirmandum, si omissio est de re directe a potestate
spirituali, et adest obligatio eam ponendi, uti esset omissio absolvendi,
dispensandi, eligendi etc., ita ex cap. Presbyter, de simon., ubi
prohibetur negare propter aliquod lucrum temporale absolutionem poenitentibus,
modo illa non esset iniusta, aut sacrilega. Negandum vero esse simoniam, si
omissio esset alicuius actus spiritualis pendentis a libertate, ut esset
omissio orandi, celebrandi, largiendi eleemosynam; dummodo omittens non
teneatur ex iustitia ad id praestandum6.
49.
Dubitatur 6. An liceat dare aliquid, ut se redimat a vexatione, ut beneficium,
aut aliquid, aliud spirituale assequatur? Duas affert Doctor angelicus regulas.
Prima est, quod si acquisiverit ius in re, et ius - 88 -
est
certum, bene potest redimi vexatio dando aliquid temporale (non tamen
spirituale)1. Et hoc procedit etiam de vexatione circa possessionem
beneficii pro eo, qui iam acquisiverit ius; nam actio possessionis est mere
temporalis2. Secunda regula est, quod si ius est ad rem, vexatio
nullo potest redimi pretio etiamsi elector iniuste negaret suum suffragium, ut
communiter dd. et habetur ex cap. Matthaeus, de simon. Nihilominus excipitur cum Suar. Castrop. Anacl. et Elbel, si tu pecuniam
tradidisses alicui, qui tantum posset obesse, et non prodesse, ut abstineat
tibi nocere, etiamsi ille nullis malis artibus hoc faceret, sed precibus, aut
donis ob livorem in te conceptum impedire vellet electores, quominus tibi
beneficium conferrent, ut recte dicunt Suar. Anaclet. et Salm., etc. quia cum
sit temporalis talis iniqua vexatio, bene potes eam redimere pretio temporali.
Et propterea paucis abhinc annis, cum delatus fuisset ad summum Pontificem
Benedict. XIV. casus, quo cum quidam sacerdos dioecesis Nusci nominatus fuisset
ad canonicatum in una insigni illius dioecesis collegiata insurrexit quidam
laicus, qui potentia valebat in curia episcopali, et popescit a praefato
sacerdote certam summam non immodicam, alias multa crimina ei affigeret, quibus
pro canonicatus honore decorando, reus in curia sisteret. Sacerdos hoc timore
incussus, cum omnium eorum, quae ab illo opponi sibi intendebantur, culpa
vacaret, promisit se daturum quidquid ille turpiter postulabat, et praestitit;
et ita a canonicatus consecutione non impeditus fuit. Post multos annos re
Romam ab Episcopo successore delata, Pontifex dixit, si forsan indigeret talis
provisio convalidatione, se convalidare eam, et decrevit talem canonicum
permansurum in eodem gradu; unde apparet quod Papa non habuit pro certe
invalida illam collationem, sed voluit ad securitatem sic agere, quia sic fuit
postulatus, ut ageret. Secus tamen dicendum cum Suar. Anacl. Salmant.,
etc. si ipse esset elector, qui non solum posset obesse, sed etiam prodesse
(quidquid dicat Castropal. qui tenet posse dari pecuniam tantum ad removendum
illius pravum animum); quia illa pecunia de facto semper efficeret, ut
deflecteretur erga te illius animus, et consequenter gratiam illius sollicitat
ad beneficii consecutionem. Casu autem, quo elector fraudibus, et vi moliretur
alios electores subornare, ut ei suum suffragium negarent, tunc communiter
dicunt Less. Soto, Suar. Fill. Sanch. Salm. Croix, Bus., etc. posse pecunia
redimi talem iniustam vexationem. Et hoc mihi videtur satis probabile, cum (ut
ait p. Mazzotta) daretur ei pecunia cum expressa protestatione, quod nihil ab
ipso petitur, nisi ut a vexatione desistat3. Illicitum est autem
pecuniam dare competitori, ne concurrat, si illa iuste potest concurrere4.
Contra licet pecuniam dare, ne elifatur indignus, aut minus dignus5. Et
ita pariter licitum est pecuniam illi offerre, qui iniuste renuit Sacramenta
ministrare, accedente tamen causa gravi ea suscipiendi, nam hoc etiam est
redimi ab iniusta vexatione6. Gerson, Caiet. Suar. Less.
et Spor. cum s. Bonav. Vasq.
Pont. et aliis communiter.
50.
Poenae vero a sacris Canonibus in simoniacos inflictae, sunt sequentes: 1. Propter simoniam pro ingressu in
religionem, communitas incurrit suspensionem, et particulares id
praesumentes, ut loquitur textus7, excommunicationem papalem. Sed
haec probabiliter tantum incurritur in professione; imo multi dd. dicunt illam
in desuetudinem abiisse8. Et
hic advertatur, quod omnes - 89 -
electiones simoniacae
ad generalatum, rectoratum, et ad quodlibet officium spirituale in religione
sunt irritae, ut habetur ex textu1.
51. II. Propter simoniam
in collatione Ordinum (non tamen primae tonsurae) Episcopus ordinans, et
mediatores incurrunt excommunicationem, et suspensionem Papae reservatas, ac
interdictum ab ecclesiae ingressu. Ordinati vero praeter excommunicationem, et
suspensionem Ordinum (sed probabiliter eorum tantum simoniace susceptorum)
prohibitum est eis ascendere ad superiores Ordines. Hoc tmaen non
procedit, cum simonia ab aliis, ordinato inscio, commissa est2.
52. III. Propter
simoniam realem in beneficiis irritae sunt omnes praesentationes, electinoes,
etc. Quare simoniacus nequit retinere beneficium, neque fructus ab illa
perceptos3. Et hoc etiamsi beneficiatus invincibiliter praedictam
poenam, et simoniam commissam ignoraret, si v. g. patrata fuerit a quodam
tertio, ut habetur ex cap. Nobis, de simon. Excipiuntur
tamen, 1. Si beneficiatus contradixerit, et postea simoniam ignorando
acceptaverit beneficium. 2. Si ille tertius commiserit simoniam hoc dolo, ut
illum redderet inhabilem ad beneficium. 3. Si pacifice tres annos in beneficii
possessione fuisset, ut communiter dd. Exceptis dictis casibus, recipiens
simoniace beneficium, praeter excommunicationem papalem per Bullam s. Pii V. Cum
primum an. 1565, qui beneficium eccelsiasticum simoniace adeptus fuerit,
perpetuo fit inhabilis ad ea, et ad quaecumque alia (ita ut etiam per Extrav.
Pii IV. In sublimi, si nollet omittere beneficium, non posset
absolvi); et praterea privatus existit etiam illis beneficiis, quae antea
obtinuisset. Attamen iuxta communiorem et probabiliorem sententiam, quam tenent
Navar., Suarez, Less., Sanch., Laym., Anacl., Ronc.,Croix, etc. dictae poenae
non incurruntur, nisi simonia sit ab utraque parte completa; et hic est stilus
curiae, ut testantur Nav. et alii4, excepta tamen confidentiali, in qua
sufficit, ut tantum temporale sit praestitum iuxta Bullam s. Pii V.5.
Et quamvis simonia sit completa, illae duae poenae privationis et inhabilitatis
non incurruntur, nisi post sententiam condemnatoriam, ut communissime Bonac.,
Castropal., Sanch., Laym., Fillius., etc.6. Nec obstat Bulla Pii V.
quia (ut dicunt praefati dd.) illa intelligitur valere pro foro externo, cum
ibi dicatur Quicumque convictus fuerit; saltem in eo sensu recepta est.
53. IV. Propter simoniam
confidentialem, praeter poenas impositas adversus realem, incurritur etiam
privatio aliorum beneficiorum etiam antea obtentorum; sed probabiliter non
quidem ante sententiam delicti declaratoriam. Advertatur tamen quod per
Tridentinum Sess. 24. c. 18. cum statutum sit, examinatores
synodales qui ratione examinis aliquid accipiunt ab eis qui ad beneficia curata
concurrunt, tam examinatores accipientes, quam dantes fieri inhabiles ad
beneficia obstinenda, ac non posse absolvi a simonia, nisi dimissis
beneficiis, deducitur quod praefati ipso facto, et quidem ante omnem
sententiam, omnibus beneficiis, quae etiam ante collationem simoniacam
obtinuissent, privati existunt.
Denique notandum hic a quod praefatae
poenae incurruntur tantum propter simoniam in materiis descriptis, nempe in
materia religionis ingressus Ordinum, et beneficiorum, non vero in venditione
rerum sacrarum, aut ecclesiasticae iurisdictionis, aut capellaniarum non
collativarum7. Notandum 2. quod pretium - 90 -
acceptum pro simoniaca
collatione beneficiorum, aut Ordinum, aut Sacramentorum, si excedit quod
poterat a ministro exigi (loquendo de Sacramentorum administratione, ut dictum
est praec. n. 45.) pro sua sustentatione, restituendum est illi, qui
illud tradidit ante traditionem rei spiritualis; si autem postea traditum
fuisset, tunc, licet probabile sit posse restitui eidem, nihilominus
probabilius est cum s. Thoma restituendum esse Ecclesiae, aut pauperibus. Quoad
autem fructus beneficii simoniace acquisiti, isti restituendi sunt Ecclesiae,
et probabile est posse dari pauperibus, aut successori in beneficium, et potest
etiam obtineri compositio a Papa. Quod autem acceptum est pro admissione in
religionem, non est restituendum, nisi post sententiam, et interim potest
retineri pro alimentatione communitatis1. Notandum 3. quod ab
excommunicatione et suspensione ob collationem Ordinum, vel beneficiorum, aut
ob admissionem in religionem incursis, si publicae sint, solus Papa potest
absolvere; sed si occultae, possunt etiam Episcopi iuxta communem sententiam
per Trident. cap. Liceat. 6. sess. 24. Et Salmant. cum Less., Sa,
et Castropal dicunt posse etiam mendicantes, addentes quod Bulla Pii V. quae
quoad hoc revocavit omnia privilegia Regularium, non est recepta; sed hic
nequeo intelligere, quomodo revocatio privilegiorum opus habeat acceptatione, cum
in tantum Regulares prius poterant, quia Pontificibus sic placuit; ergo si eis
ablata fuit ab eodem iurisdictio, qua potestate possunt sibi talem
iurisdictionem vindicare? Vide dicenda Tractatus 20. num. 17. circa
fin. Sed quicquid sit de hoc, certum est per Clementem VIII. ablatam fuisse
Regularibus extra Urbem, et intra Italiam facultatem absolvendi seculares a
simonia reali, et confidentiali. Vide Tract. 20. de privilegiis num. 99.
Quoad inhabilitatem ad alia beneficia Episcopus potest dispensare, dummodo
crimen simoniae non sit deductum ad forum contentiosum, et modo non sit
confidentialis2. An autem possit Episcopus dispensare cum simoniaco ab
obtinendum idem beneficium? Respondetur quod si beneficium (sive sit curatum,
sive simplex) scienter fuerit receptum simoniace, non poetst Episcopus
dispensare: si autem simonia commissa fuerit a tertio, et beneficiatus
receperit beneficium inscius simoniae, tunc potest Episcopus dispensare, sed
non tamen ante renuntiationem beneficii; Navar., Sanch., Salmant., etc. Si
autem beneficium est curatum, non potest Episcopus dispensare in illa
vacatione, potest vero in alia, Panorm., Pal., Salm., etc.3.
De Periurio
autem, quod est quarta species irreligiositatis, fiet sermo in Tract.
seq. Capit. 2.
|