- 94 -
EPISTOLA
RESPONSIVA
ADVERSUS
EPISTOLAM APOLOGETICAM SCRIPTAM IN PROPUGNATIONEM DISSERTATIONIS, QUAE SUPER
ABUSU MORTUIS MALEDICENDI PRODIIT.
Prae
omnibus indicandum esse duxi, quod cum adversus ea quae super hoc puncto
scripseram, quaedam dissertatio, cui brevius respondi, prius prodiisset,
pollicitus fui, cum semel atque iterum iis quae mihi opponebantur satisfecerim,
non amplius circa hoc verbum me fare facturum; tum ne in infinitum daretur
progressus, tum ne eadem, quae iam a me scripta erant, repeterem; sed dixi quod
dumtaxat respondere volebam (prout feci) ad duas s. Thomae doctrinas,
quas mihi de novo obiiciebat. Et una simul significavi in animo mihi statutum
esse deinceps nihil amplius super hac controversia scripturum (quia mihi satis
in propatulo res collocata esse videbatur) nisi cum ab adversario meo de
veritate prorsus fuissem persuasus: tunc enim nihil mihi difficultatis esset a
sententia desciscere et id in omnibus per publicam scripturam significare non
erubescerem, prout animus meus ab hoc faciendo non abhorruit in aliquibus aliis
meis opinionibus, quas ubi eas rationi non consenteneas cognovi, libenter revocavi.
Nihilominus
post responsionem a me datam, vulgata est altera epistola apologetica in
propugnationem praefatae dissertationis, in qua contendebat auctor probare
mortuis maledicere per se esse mortale: cui epistolae, non obstante consilio,
quod de non amplius respondendo ceperam, alia epistola nunc respondere sum
coactus. Et hanc dumtaxat hic subiungo, in qua summatim continetur tum
responsio quam ad dissertationem dederam tum responsio ad dissertationis
propugnationem.
Reverendissimo
Abbati
D. Bartholomaeo
de Marco Basiliano.
Reverendissime
pater,
et domine
colendissime.
Cum
dissertatio quaedam super mortuorum maledictione, ac cum adversus eam brevis
responsio mea prodiissent, novissime typis edita est altera epistola apologetica
pluribus scripta in praefatae dissertationis propugnationem. Ubi ad manus meas
illa epistola pervenit, et accurate illa a me lecta, diu animi pependi,
rescriberem nec ne. Ex una enim parte consilium de non amplius respondendo
susceptum, sartum tectum habere voluissem, ne in infinitum progrederer. Ex alia
parte expediens videretur nunc denuo respondere sicut amici mei ad id faciendum
me adigunt; tum quia in priori responsione error quidam, a quo me retractare
intendo, fortuito excidit, licet ille ad rem nostram nihil referat, sicut ex
hac altera responsione animadvertes. Tum quia in laudata epistola apologetica
adversarius alias novas exponit animadversiones, quibus ut ambiguitates aliae
de medio tollantur, altera responsione satisfacere opus esse duxi. Quapropter
ad te hanc alteram responsionem afferandam curavi, et abs te duo haec peto:
primum, ut omni qua potes animi attentione eam perlegas, detrahendo, addendo,
corrigendo quicquid tibi visum fuerit: secundum, ut mihi consilium tuum candide
aperias, utrum expedire tibi videatur ut hanc typis excudendam curem, dum ex
una parte mihi contendere displicet cum viro et aliis eius sociis ordinis, quem
ego maximi facio, atque mirum in modum veneror (tametsi mihi compertum est non
deesse aliquos inter illius ordinis, forte eis minime indoctiores, qui meae
adhaerent sententiae). Ex altera parte a fidelium cordibus hanc deducere
opinionem, nimirum quod praefata maledictio sit mortale, cum - 95 -
tale non
sit, ad gloriam Dei, qui sibi animarum salutem gloriae habet, non parum
conferre censeo.
Parcas mihi,
quaeso, si non pauca, quae in priori responsione iam notata erant, hic repetita
observas. Hoc non aliter faciendum
esse censui, ut lectoris ante oculos omnia simul exponantur, dum legit illas
animadversiones, quas mihi adversarius de novo obiicit. In dissertatione
probare aggressus est maledictionem in mortuos esse peccatum lethale, et veram
blasphemiam duabus ex rationibus: 1. Quia corpora fidelium defunctorum sunt
sacra: 2. quia praefata maledictio praescindere non potest, quin ad animas
referatur. In responsione ad dissertationem data, dixi quod iam illis
obiectionibus bis responderam, propterea ne eadem semper canerem, nolui ad
omnia quae opponebantur respondere. Nihilominus duabus s. Thomae auctoritatibus,
quae de novo afferebantur, dixi me facere non posse quin responderem. Primus
textus desumptus est ex 3. p. qu. 8. art. 2. ubi S. doctor dicit
Christum in fidelium corpora influere ius resurgendi propter Spiritus sancti
inhabitationem. Et hoc idem ius auctor dissertationis probare intendit aliunde,
nempe ex ratione sacramentalis communionis, qua fideles, dum vivunt,
reficiuntur; hincque ex hisce duabus rationibus infert mortuorum corpora inter
sacra annumeranda esse, adeo ut sacro cultu ex religionis virtute emanato,
veneranda sint. Ast si hae rationes (respondeo ego) probarent quod corpora
quorumlibet defunctorum pro sacris habenda sunt, probarent etiam quod
necessario corpora fidelium damnatorum inter sacra annumeranda essent: in iis
enim etiam aliquando habitavit Spiritus sanctus, et cum Iesu Christo per
Eucharistiam concorporata fuerunt. Dicit quod illae qualitates per peccatum
postea amittuntur. Igitur subsumo, quoties Ecclesiae authentico testimonio mihi
non constat, animam illius gloria aeterna frui, ac etiam quoties Ecclesia
honorem qui ei debetur ad cultus sacri rationem non elevat, ut infra
explicabimus, mihi fas non est illud corpus pro sacro habere. Praeterquam quod,
si corpora defunctorum sacra sunt propter Eucharistiam quam receperunt, et propter
Spiritus sancti inhabilitationem, necessario dicendum erit etiam corpora
viventium fidelium tamquam sacra colenda esse, ita ut quaelibet iniuria, aut
maledictio in fidelis viventis corpus irrogata, peccatum grave religioni
adversans dicendum sit. Sed hoc est contra expressam s. Thomae doctrinam, ut
mox videbimus. Dicere autem sacra corpora defunctorum propter ritus, quibus
erga illa utitur Ecclesia, quia nempe sacrae sepulturae beneficio donat,
processionibus et benedictionibus ea decorat, thure suffit, et etiam ob
antiquum ritum (ut adversarius dicit) dudum adhiberi consuetum sacram
Eucharistiam super defunctorum pectore collocandi: nescio cur hi ritus actus
sacri cultus dici debeant; cum compertum sit, saeculis superioribus etiam
tempore quo ab infidelium persecutionibus pace Ecclesia fruebatur, defunctorum
fidelium corpora sepeliri in campis, et viis, prout testatur Thomassinus, et
Calmet: imo plura Concilia prohibuerunt quominus in ecclesia cadavera
sepulturae darentur. Quod si posterioribus temporibus usus invectus est ut in
loco sacro sepelirentur (hoc affirmante sancto Gregorio), inde processit, ut
proximi ex sepulchrorum conspectu recordarentur defunctorum animas saepius suis
precibus coadiuvare: Hoc prodesse mortuis (sunt verba Sancti), si in
ecclesia sepeliantur, quod eorum proximi, ipso tumulorum conspectu admoniti,
pro illis frequentius exorent; lib. 3. Dial. cap. 50. 52. et
53. Et idem dicit sanctus Augustinus lib. de cura pro mortuis. Benedictiones
autem cum aqua lustrali, dicunt Gavantus, - 96 -
et Durandus, erga cadavera
ideo adhiberi, ut a daemonum infestatione illa liberentur. Et hac eadem de
causa illa thurificantur; ut scribit Innoc. III. lib. 2. de myst. Missae, c.
17. et ob id idem SS. Eucharistia in defuncti pectore apponebatur, ut idem
s. Gregorius asserit lib. 2. Dial. c. 24. Quamvis hoc denique
reprobatum fuerit a conciliis in 4. 6. et 7. saeculo, ut refert p. Vestrini in
suis litteris theologicis Tr. 3. epist. 53. sicut etiam vetitum
fuit sacram Eucharistiam in ecclesiarum fundamentalibus lapidibus collocare,
aut ad energumenos, aut ad infirmorum vulnera admovere, sicut pariter sanguine
consecrato frontem, oculos, etc. linire, qui apud antiquos fideles mos receptus
habebat, referentibus s. Cyrillo, et s. Ioanne Chrysost. Haec perspicuum
dilucidumque faciunt hos pios actus (qui a simplicitate potius quam a religione
derivarunt) non indicare sacra esse ea, circa quae illi adhibebantur, sed quod
solum ad bonos assequendos effectus, quos ex eorum usu sperabant fideles,
adhibebantur.
Sed loquendo re ritibus, quibus hodie
utitur Ecclesia communiter in tumulandis cadaveribus, haec sunt quae scribit
Spondanus (lib. 1. p. 2. cap. 15. sect. 8. De
sacr. coemet.): Quanta namque sit vis crucis qua signantur et ornantur, et
aquae benedictae qua asperguntur, et thuris quo suffiuntur, tum ad alia plura
arcenda mala, tum maxime ad fugandos daemones, eorumdemque ac magorum
praestigia dissolvenda, pronum mihi esset quamplurimis Patrum testimoniis et
exemplis testatissimum reddere. Et in cap. 2. Sect. 1. Fit
suffitus ad corpora fidelium defunctorum, quoniam, qui pie moriuntur sunt
Christi bonus odor; et ut insuper significetur, defunctos reliquisse odorem
bonorum operum, etc. Per incensum ut iudicetur eosdem credidisse
se per mortem ire ad immortalitatem. Insuper Stephanus Durandus (lib. 1.
cap. 9. n. 9.): Porro thurificatio fit ad reverentiam loci, et
divini officii, etc. Item Ioannes Beleto (in explicat. divin. offic.
cap. 161.): Cadaver ponitur in sepulchrum, et aqua apponitur benedicta,
ac prunae cum thure. Aqua benedicta, ne ad corpus daemones accedant. Thus propter corporis faetorem
removendum. Prunae ad designandum, quod terra illa in usus communes
redigi nequeat. Praeterea Guillelmus Durandus (in rationali lib. 7. cap.
35.): Aqua benedicta ponitur, ne daemones ad corpus accedant. Thus
propter faetorem removendum, seu ut defunctus Creatori suo acceptabilem bonorum
operum odorem indicetur obtulisse, seu ad ostendendum quod defunctis prosit
auxilium orationis. Ex quo patet omnes praefatos ritus quos erga defunctos
adhibet Ecclesia, non esse cultum sacrum quo honorare intendit cadavera, sed
mysticas caeremonias. Nota praeterea quod eos denegat Ecclesia iis, qui
excommunicationis aut interdicti vinculo ligati ex hac vita decesserunt,
quamvis antequam animam efflarent certa poenitentiae ac suae salutis signa
dedissent. Igitur non ideo cum defunctis eos ritus adhibet Ecclesia, quia
supponit eos esse templa Spiritus sancti, sed quia communionem inter viventes
et defunctos cupit conservari.
Alter locus
s. Thomae qui mihi obiicitur excerptus est ex eadem 3. p. q. 25. art.
6. ubi dicit Angelicus quod Sanctorum reliquiae venerandae sunt, quia
fuerunt templum et organa Spiritus sancti, qui in ipsis inhabitavit et operatus
est: et etiam quia aliquando illa per gloriosam Resurrectionem Iesu Christi
configuranda sunt corpori. Ex hoc infert adversarius maledictionem in
defunctorum corpora veram esse blasphemiam, ex eo quia illa iam dudum etiam
templa et organa fuerunt Spiritus sancti. Sed si haec ratio valeret pro defunctis
(iterum pariter dico) tanto magis valere debent pro - 97 -
vivis; imo quam
longe fortius: viventes enim sunt actu (si in charitate vivunt, prout pie
praesumendum est) templa viva et organa Spiritus sancti. Sed s. Thomas 2. 2. q. 76. a. 3.
cum communi theologorum, qui eum sequuntur, Caiet. Sot. Azor. Prad. Serra, Mol.
Lugo, Laym. Trullen. et omnes dicunt quod maledictio sive imprecatio in homines
prolata, veniale non excedit, quoties maledictio non est formalis, sed tantum
materialis, nempe sine pravo affectu. Referamus integrum textum Angelici, ne
mihi imponatur quod truncum retulerim: Maledictio est, per quam pronunciatur
malum contra aliquem (nota) vel imperando, vel optando. Velel
autem, vel imperio movere ad malum alterius, secundum se repugnat charitati,
qua diligimus proximum volentes bonum ipsius. Et ita secundum suum genus est
peccatum mortale, et tanto gravius, quanto personam, cui maledicimus, magis
amare et revereri tenemur. Unde dicitur (Lev. 20. 9.). Qui maledixerit
Patri suo, aut Matri, morte moriatur. Contingit tamen verbum maledictionis
prolatum, esse veniale vel propter parvitatem mali quod quis alteri
maledicendo, imprecatur, vel etiam propter affectum proferentis, dum ex levi
motu, vel ex ludo, aut ex subreptione aliqua talia verba profert; quia peccata
verborum maxime ex affectu pensantur. Hinc in me adversarius invehendo, et
verba Angelici cum emphasi mihi repetendo, secundum genus suum est peccatum
mortale, sic me alloquens excandescit: Intende, o non intende! Ego
tamen mhii videor haec intelligere, et quidem ita, ut nemo aliter, quam ego
intelligo, textum s. Thomae intelligere debeat, nimirum quod hominibus
maledicere tunc est peccatum mortale, cum maledictio est formalis, quae tunc
dicitur esse talis, cum quis animo pravo optat, ut illis eveniat malum quod
imprecatur, aut cum alios inducit ad illis malum ferendum, sicut se explicat
Angelicus in loc. cit. a. 1. exemplo iudicis, qui ministros iustitiae ad
poenam iniustam exequendam in reum iniuste movet. Et hoc dicit Sanctus ex se esse peccatum mortale,
quia hoc secundum se (ut ipse loquitur) repugnat charitati, qua
diligimus proximum, volentes bonum ipsius. Nam sicut charitas nobis
imponit, ut proximi bonum velimus, ita vetat ne illi malum optemus, et ne alios
ad illi malum inferendum inducamus. Loquendo vero s. Thomas de maledictione
verbali (de qua dumtaxat nos in praesenti casu loquimur) dicit illam non
excedere veniale, aut cum malum quod quis imprecatur est leve, aut deest pravus
affectus (quae materialis maledictio nuncupatur) proferendo nempe maledictionem
aut ioco, aut sine plena deliberatione. Et hoc denique hac ratione confirmat: Quia
peccata verborum maxime ex affectu pensantur. Hoc idem docet
Caietanus super cit. q. 76. a. 1. dicens: Nota ex 1. art.
quid sit proprie maledictio, scil. dicere malum, in quantum malum, alicui ex
intentione. Et ex hoc oritur quod maledictio distinguitur in maledictionem
formaliter, et materialiter; et quod quandoque est peccatum mortale,quandoque
veniale; nam maledictio formaliter est ex suo genere mortale, ut patet,
materialiter autem si fiat optative, non est mortale; si vero fieret
imperative, posset esse mortale. Et ratio diversitatis est, quia praeter
intentionem optative maledicens neminem laedit; quia nec ex intentione nec ex
opere ministri: obsequentis, quamvis non ex propria intentione. Dixi autem ex
suo genere, quia propter imperfectionem actus, sive ex parte obiecti, ut si
parvum malum optet vel imperet, sive ex parte operantis, ut si ex ira (vel ex
ludo, addit s. Th.) maledicat, quamvis affectu tendat inmalum, quia none
x consensu rationis in malum tendit, deficit a perfecta ratione peccati, et per
hoc non est - 98 -
mortale. In sequela igitur doctrinae s. Thomae
Caietanus ex una parte ait quod maledictio formalis, nempe ex intentione, est
de genere suo mortalis, et fit venialis vel propter imperfectionem actus,
scilicet consensus rationis, vel propter parvitatem mali quod optatur; ex alia
dicit, esse nonnisi venialem maledictionem materialem, nimirum praeter
intentionem pronuntiatam optative, id est modo optativo, sive per
verba desiderium exprimentia, sumendo illud optative adverbialiter, ad
differentiam Tò imperative; scilicet imperativo modo. Et idem quippe,
etsi diverso modo, docet d. Thom. loco citato: ibi enim distinguit
maledictionem formalem a materiali; nam primo loco loquitur de formali, nempe
cum intentione volendi malum, quod pronuntiatur, dum ait: Velle autem, vel
imperio movere ad malum alterius secundum se repugnat charitati, qua diligimus
proximum volentes bonum ipsius. Et ita secundum suum genus est peccatum mortale. Illud igitur quod S. doctor repugnare intelligit
charitati, et esse mortale secundum suum genus, non est simpliciter pronuntiare
maledictionem; sed illud velle, vel imperio movere ad malum alterius. Ergo
s. Thomas tantum in volendo malum quod pronuntiatur, vel in movendo alios ad
malum inferendum, gravitatem culpae recognoscit. Deinde ad explicandam
procendit maledictionem materialem dicendo illam esse venialem si ex levi motu,
vel ex ludo profertur, rationem tradens: Quia peccata verborum maxime ex
affectu pensantur, ut supra dictum est q. 76. a. 3. et in q.
72. a. 2. sic prius dixerat: Verba, in quantum sunt soni quidam,
non sunt in nocumentum aliorum, sed in quantum significant aliquid; quae quidem
significatio ex interiori affectu procedit; et ideo in peccatis verborum maxime
considerandum est ex quo affectu aliquis verba proferat. Aliud itaque est
maledicere optative, ut loquitur Caietanus; aliud maledicere optando,
ut loquitur s. Thomas; optative enim denotat maledicere per verba
optativa praeter intentionem: optando autem intelligit s. doctor maledicere
ex vera intentione, sicut perpsicue deinde se explicat, dicendo: Velle
autem, etc., secundum se repugnat charitati, etc. Et hoc quidem est
maledictio formalis, ac ideo graviter culpabilis; et tantum evadit venialis, ut
subdit Angelicus vel ob parvitatem mali quod optatur, vel ob surreptionem, sive
levi motu, quo maledictio profertur.
Caeterum
quaestio haec me inter et meum contradictorem de mero nomine est, nam dato quod
s. Thomas generaliter diceret quamcumque maledictionem de genere suo esse
mortalem, attamen s. doctor pro certo equidem habet, quod maledicere homini
sine pravo affectu, non est nisi veniale. Et non aliud quam hoc ipse probare
quaero. Itaque tam d. Thomas, quam Caietanus, et omnes alii doctores, cum s.
Augustino apud eumdem Angelicum1, non reputant esse blasphemiam
maledicere homini, ex eo quod homo sit templum Spiritus Sancti; nam si hoc
tenerent, nequirent dicere maledictionem sine pravo animo esse venialem;
maledicere enim Sanctis aut rebus sacris, licet absit malus animus, semper est
mortale. Ex hoc evidenter inferturt quod iuxta Angelicum, et communem dd.
sententiam recte considerari potest fidelis persona praecise ab eo quod sit
templum Spiritus Sancti. Et deducitur praeterea (adversus id quod etiam innuit
meus adversarius) quod sicuti non est culpa gravis contra charitatem, et
pietatem, maledicere corpori fidelis viventis, si abest pravus affectus, ita
non est gravis contra charitatem, et pietatem, sine pravo animo corpori fidelis
defuncti maledicere; quandoquidem iuxta ipsum s. Thomam, charitas qua mortui,
qui - 99 -
in gratia decesserunt, prosequendi sunt, non est
aliud quam extensio charitatis quam vivis praestare debemus: Charitas (ait
Sanctus) quae est vinculum Ecclesiae membra uniens, non solum ad vivos se
extendit, sed etiam ad mortuos qui in charitate decedunt.
Sed adversarius mens dicit, quod maximum
est discrimen inter vivorum, et defunctorum maledictionem, quia in vivo regnat
fomes, ac proinde ipso in peccandi periculo versatur, a quo qui decessit in
gratia immunis est: unde fit (ait) quod maledictio in vivos potest esse
venialis: cum anim sit peccatum contra charitatem, remoto pravo affectu, potest
esse non grave; sed maledictio in defunctos, cum sit peccatum contra
religionem, etiam remoto pravo affectu semper est grave peccatum, ratione
iniuriae, quae religioni irrogatur, cum corpori sacro maledicitur. Sed ut
respondeam iterum, principium eius perquiramus, unde ille fidelium defunctorum
corpora sacra esse autumat. Ipse dixit iuxta s. Thomae doctrinam mortuis
maledicere esse grave, quia eorum corpora fuerunt organa Spiritus sancti et quia
Communionem sacramentalem receperunt. Respondeo igitur: quoad illud quod
defuncti corpus propter Communionem, et quia templum fuit Spiritus sancti, pro
sacro habendum sit, iam superius dixi, quod haec ratio probat tam defuncti quam
vivi corpora pro sacris habenda esse, quia etiam vivus est templum Spiritus
Sancti: Membra vestra templum sunt Spiritus sancti. 1. Cor. 6. 19. Sed
in vivos (replicabit) quod fomes adest, qui hominem redigit sub potestatem
peccandi. Respondeo: Ergo corpus Adae ante peccatum erat sacrum? Praeterea,
potentia ad peccandum non efficit, ut mutetur species sanctitatis corporis.
Item nec fomes nec periculum peccandi efficiunt, ut hic et nunc vivens
non sit templum Spiritus sancti: tanto magis quod fomes iste nullum reatum aut
maculam in animam inducit, nam gratia Redemptoris baptizatis omnes peccati
maculas extergit, et cumulatissime omnia eius damna reparat... Copiosa apud
eum redemptio. Ps. 129. 7.
Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia. Rom. 5. 20. Ego
veni, ut vitam habeant, et abundantius habeant. Ian. 10. 10. Unde definivit
Trident. (Sess. 5. in decr. de pecc. orig. can. 5.). per
Baptismum animas immaculatas reddi, et fomitem nihil nocere, imo prodesse ad
maiorem mercedem recipiendam non consentienti: In renatis enim nihil odit
Deus.... innocentes, immaculati, puri ac Deo dilecti effecti sunt, etc. Manere
autem in baptizatis concupiscentiam, vel fomitem haec sancta Synodus fatetur et
sentit: quae cum ad agonem relicta sit, nocere non consentientibus non valet,
quinimo, qui legitime certaverit, coronabitur. Itaque ratio, quod sunt
Spiritus sancti organa, non efficit, ut corpus fidelis vivi vel defuncti sacrum
habeatur; alias vivis, etiam sine pravo animo, maledicere, semper esset
peccatum grave; et oppositum certum est, ut ipse adversarius admittit. Unde ad
aliam rationem (si forte adversarius eam reperiat) confugere opus est, ut
propet defunctorum corpora sacra esse. Nec valet dicere quod maledicenda vivum
potest praescindi, eum non considerando ut templum Spiritus sancti, sed mentem
ad alia motiva peculiaria applicando, v. g. ad iniurias quibus ab eo affectus
est. Et ego subsumo: et cur haec praecisio effici non potest etiam respectu
defunctorum, iis maledicendo ratione habita alicuius molestiae, qua ab eo
affectus sit, sed sine pravo animo? Praeterquam quod (ut scripsimus in prima
epistola) plerumque hae maledicitones potius in vivorum contumeliam, quam in
defunctorum effutiuntur. Sed (dicit) hoc neutiquam effici potest, quia
defunctorum corpora - 100 -
sunt sacra; sed hic redit quaestio, quia hoc est
quod controvertitur; nos enim dicimus nullum defunctorum corpus pro sacro
habendum esse, nisi cum. Ecclesia sanctum illud esse declarat, atque praecipit
illud uti sacrum venerandum esse, elevando venerationem ab ordine humano ad
supernaturalem et divinum, ut mox cum s. Thomae auctoritate videbimus.
Sed replicabit auctor, quod iuxta
eumdem s. Thom. p. q. 26. a. 6. reliquiae Sanctorum veneratione
dignae sunt, quia huiusmodi corporum animae Deo actu fruuntur; et quod propterea
defunctorum corpora (ait), licet cultu duliae venerari nequeant, non possunt
tamen sperni, cum sint sacra: pie enim credendum est eorum animas salvas esse. Igitur, respondeo, defunctorum corpora,
cum sint sacra, eis sacer cultus exhibendus est? Sed vellem scire quinam sacrorum cultum eis
exhibendus sit? Adversarius fatetur non deberi cultum duliae, sed ego nullum
alium reperio qui ab Ecclesia aut a dd. assignetur, nec capere possum quod alia
cultus sacri species assignari possit, praeter latriae, hyperduliae, et duliae.
Sed (insurgit) ad quem cultum reducitur altarium, vestium, et vasorum
veneratio? Respondeo quod reducitur ad cultum latriae, nam hae res per se
nullum cultum merentur: dum cum execrantur, non amplius sacro cultu venerantur,
sed relative sive reductive; unde eorum cultus reducitur ad
cultum latriae ratione sacrificii ad quod ordinantur. Ideoque dico quod
cum defunctorum corpora cultu latirae, vel alio sacro venerari non possint,
inter sacra numerari non debent. P. Suar. (opusc. defens. fid. cath. Ang. sect. errores, lib. 2. c. 10. n. 14. circa
fin.) loquendo de veneratione debita Sanctorum, et caeterorum defunctorum
reliquiis, dicit: Imo insuper addo, hanc ipsam consuetudinem (nempe
venerandi uti sacras reliquias Sanctorum) ostendere, longe altiori modo
Ecclesiam de Sanctorum reliquiis sentire, quam vulgarium hominum mortua corpora
soleant reputari. Occurrit mihi quod etiam s. Gregorius Nyssenus, loquendo
de corporibus Sanctorum et caeterorum fidelium vulgari morte defunctorum, dicit
nullam paritatem esse inter honorem qui illis exhibendus est, et illum, qui
aliis; nam subiungit quod corpora aliorum defunctorum omnes horrent, et ab
illis fugiunt; sed ad corpora Sanctorum quia sacra sunt quilibet se
appropinquare optat, et tactu se credit sanctificare. Afferamus eius verba,
quae de corpore sancti Theodori affert (in orat. de s. Theod.):
Corpus s. Theodori ad alia corpora quae communi et vulgari morte dissoluta
sunt, nec comparandum quidem est.... nam caeterae quidem reliquiae abominabiles
plerisque sunt, ac nemo lubenter sepulchrum praeterit, aut si ex inopinato
apertum offendit, praetercurrit. At si venerit in aliquem locum similem huic,
ubi hodie noster conventus habetur, ubi memoria iusti, sanctaeque reliquiae
sunt, primum quidem earum rerum quas videt magnificentia oblectatur... cupit
deinceps ipsi conditorio appropinquare, sanctificationem ac benedictionem
contrectationem eius esse credens. Hinc notandum quam alia sit veneratio
quam Ecclesia, et fideles Sanctorum corporibus exhibent, et alia qua aliorum
defunctorum corpora honorantur.
Quoad venerationem autem debitam
corporibus quorum animae Deo fruuntur; respondemus quod ratio s. Thome non
potest valere, nisi pro solis Sanctis ab Ecclesia declartis, de quibus tantum
Angelicus loquitur: S. enim Thomas ex artione quod animae Sanctorum Deo
fruuntur, procedit ad demonstrandum quod eorum corpora veneranda sunt. Ad
percipiendum igitur quid sanctus Doctor sentiat, et quae sit rei veritas,
distinguendae sunt duae species cognitionis, - 101 -
qua nos scimus, et
credimus animam alicuius Deo frui; humana una, superhumana, et divina altera ex
Ecclesiae declaratione. Nunc certum est venerationem illam corporibus
Sanctorum, de quibus loquitur sanctus Thomas, debitam non posse applicari nisi
ad illa corpora, quorum animas beatas esse scimus cognitione revelata nobis per
Ecclesiam, quae elevat honorem qui eis debetur ex ordine humano ad
superhumanum.
Hinc fit non sufficere nobis pro
sacro habere aliquem defunctum, eitam morali certitudine, ut debeat a t possit
eius corpus sacro cultu venerari, sed requiritur ut Ecclesia authentice nos
certos faciat certitudine ipsi divino lumine communicata, animam illius
defuncti iam cum Deo in coelis regnare. Audiamus verba s. Thomae Quodlib. 9. art. 16. ad 1.
Ibi ad obiectionem quam praemittit quod non possint venerari Sancti, quia de
ipsorum beatitudine moralis certitudo haberi non potest, Sanctus (ad primum)
ita respondet: Dicendum quod Pontifex, cuius est Sanctos canonizare,
potest certificari de statu alicuius per inquisitionem vitae, et attestationem
miraculorum; et praecipue (nota) per instinctum Spiritus sancti, qui
omnia scrutatur profunda Dei. Itaque propter quamcumque moralem
certitudinem, sed humanam, et naturalem, nos non debemus nec possumus pro
sacris habere fidelium defunctorum corpora, nec eis exhibere cultum sacrum,
nisi post eorum canonizationem; tunc enim Ecclesia ex illa notitia
supernaturali, quam ex Spiritus sancti instinctu habet, sicut dicit Angelicus,
transfert venerationem erga illud corpus ab ordine humano ad ordinem
superhumanum, et divinum. Idem apparet expressum in Decretis Urbani VIII,
spectantibus ad cultum servorum Dei, non adhuc canonizatorum aut beatificatorum
(vide apud Benedictum XIV. de canoniz. ss. lib. a. cap. XI); in quibus
praecipue statutum fuit ut in scribendi vitis, aut gestis talium Dei servorum
sequens protestatio auctoris praemitteretur: Profiteor me haud alio sensu,
quidquid in hoc libro refero, accipere, aut accipi ab ullo velle, quam quo ea
solent quae humana dumtaxat auctoritate, non autem divina catholicae romanae
Ecclesiae, aut sanctae Sedis apostolicae nituntur: notentur haec verba, quae
humana auctoritate, non divina Ecclesiae, etc. Itaque servorum Dei gesta
aliam non habent fidem, et venerationem, quam humanam: sed cum eos Ecclesia
sanctos declarat, tunc veneratio ex humana ad divinam extollitur propter
Ecclesiae divinam auctoritatem. Hinc est quod ut alicui defuncto cultus aliquis
praestetur sacer., qui superhumanus sit, necesse est, ut principium aliquod, et
cognitio superhumana habeatur de sanctitate obiecti, media illustratione divina
nobis per Ecclesiam communicata. Et propterea cum sancti iam ab Ecclesia
declarati sunt, sacra evadunt non tantum eorum ossa, sed etiam vestes,
litterae, et caetera quibus ii usi sunt; et irreverentia gravis, et sacrilegium
esset iis praecisa necessitate ad profana uti. Quod quidem contra de rebus
mortuorum non adhuc canonizatorum, licet qualemcumque de eorum coelesti
beatitudine haberemus notitiam, id efficere vetitum non est.
Quamquam concedimus quod cum veneratione
possumus reliquias alicuius defuncti cum sanctitatis opinione apud nos habere,
eum invocare, effigiem depingendam curare, et alia id genus efficere, quia haec
cultus sacri rationem non habent, sed sunt dumtaxat religionis actus (non autem
civiles) qui, ut dicit p. Ioan. a s. Thoma, auctoritatem caius mihi
adversarius obiicit, et ut etiam docet Bellarminus (Contr. 4. l. 1.
c. 10. n. 4. et 7.) et Bened. XIV. de canon. ss. l. 2.
c. 7. n. 4. et 7. - 102 -
adhiberi possunt aeque erga
defunctos, ac erga vivos. Imo ex hoc infert Bellarminus licitum esse eos actus
erga defunctos adhibere, quia vivis licite praestari possunt: Si licet (sic
ille concludit) honorare viventes, quos credimus sanctos, cur non mortuos? Et
cum nonnulli hanc Bellarmini doctrinam carpsissent, nempe quod venerari
concedebat sanctos non canonizatos, sic eam vindicavit dicendo, quod ipse alium
non concedebat non canonizaits cultum, nisi illum qui vivis exhiberi solebat,
apud Bened. loc. cit. cap. 9. n. 1. Dixi actus religionis, quia
alius est actus religionis, alius est cultus sacer: deosculari manus servo Dei,
se eius precibus commendare, pedes ei lavare, et caetera, hi sunt quidem
religionis actus, quia a religione manant; non sunt autem cultus sacri, cum
erga res sacras non exerceantur. Et ita pariter mortuos in loco sacro sepelire,
thure suffire, pedes deosculari, reliquias eorum venerari, sunt quidem
caeremoniae sacrae ac religionis actus, non sunt autem cultus sacer.
Profecto caeremoniae sacrae dicuntur, et
vere sunt, quia illae seipsas respiciunt, quae sacrae sunt prout ab Ecclesia
praeceptae; sed cultus obiectum erga quod adhibentur respicit; ideoque nunquam
dici potest cultus sacer cum obiectum sacrum esse non constat. Praeterea sunt
utique actus religionis; et hic fateor quod in mea prima responsione (nescio
quomodo) error excidit; nam cum dicere deberem thurificationes, et
benedictiones, et alias caeremonias, quas erga defunctos adhibere solemus, non
esse cultum sacrum, dixi non esse actus religionis. Affirmo quidem, nec dubito
quin actus religionis sint; sed non proinde sunt cultus sacri, et per
consequens non est quod propter praefatos actus, quiadhibentur erga defunctos,
corpora eorum tamquam sacra habenda sint, atque ideo possint ea cultu sacro
venerari. Propterea Alexander III. cap. 1. de reliq. et ss. venerat. absolute
prohibuit venerari pro Sancto aliquem nisi Ecclesiae auctoritas accedat: Cum
etiam si per eum miracula fierent, non liceret vobis ipsum pro Sancto absque
auctoritate Ecclesiae romanae venerari. Et quamvis olim pro Sanctis sine
Ecclesiae declaratione, sed populorum consuetudine aliqui venerabantur;
nihilominus respondet Bellarm. loco cit. (cap. 8. in fin.) quod
hoc ex tacita Papae approbatione licebat: Sicut consuetudines aliae vim habent
legis ex tacito consensu principis; ita Sancti alicuius cultus ex consuetudine
introductus, vim habet ex approbatione tacita, vel expressa Pontificis.
Repono igitur: ego non dubito quin ritus
quos adhibet Ecclesia erga defunctos sint caeremoniae sacrae, et religionis
actus, non autem cultus sacer; prout revera Rituale romanum, loquando de
exequiis, ritus qui adhibentur in sepelitione mortuorum, non iam vocat cultum
sacrum, sed tantum mysteria religionis, et signa christianae pietatis, sic
dicens: Sacras caeremonias ac ritus quibus Mater Ecclesia in filiorum suorum
exequiis uti solet, tamquam vera religionis mysteria, christianaeque pietatis
signa, et fidelium mortuorum saluberrima suffragia, parochi summo studio
servare debent. Addo duas alias animadversiones, ex quibus hoc fit clarius.
Primo si talis cultus esset sacer, etiam esset cultus publicus, siquidem ille a
publico ministro Ecclesiae adhibetur; et hoc certam est quod fieri non potest,
dum ipsa Ecclesia prohibet ne cultus publicus cuivis ab ea pro Sancto aut Beato
non declarato exhibeatur. Praeterea, dicit s. Franciscus Salesius, quod cultus
sacer defunctis non praestatur nisi in protestationem eorum virtutis
excellentis; et cognitio huius excellentiae certa esse debet. Quomood autem
dici poterit quod ritus, - 103 -
qui erga defunctos exercentur, sint cultus
sacer, cum de defunctis (communiter loquendo) non habetur haec eorum
excellentis virtutis cognitio? Imo pro comperto habetur, quod inter fideles
defunctos non pauci sunt, qui aeterno igne cremantur, et interim hi ritus
indifferenter erga omnes practicantur. Igitur dicendum est Ecclesiam tales
ritus pro sacro cultu non habere.
Argumentum quoddam praevenio, quod mihi
obiici posset; si ergo conceditur quod mortuos venerari sit actus religionis, eis
maledicere procul dubio erit religioni actus oppositus. Respondetur prius per
instantiam: si hoc argumentum valeret pro defunctis, valeret etiam pro vivis,
nam venerari servos Dei viventes actibus superius descriptis, ut ostendimus,
etiam est actus religionis sive cultus religiosus, unde maledicere huic tali
servo Dei, etiam praeciso animo pravo, esset pariter grave sacrilegium; sed
nemo hoc dicit. Sed responsio directa affertur. Distinguendum atque
videndum est ex quo motivo talis actus religionis proveniat; si provenit ex
motivo ipsius obiecti, quia obiectum sacrum est, contumelia in illud tunc est
peccatum religioni adversans, et est sacrilegium; sed si actus honoris procedit
a pietate religiosa fidelis, tunc utique erit actus religiosus, quia a motivo
religionis procedit; sed maledictio in obiectum non erit actus contra
religionem, quia non est actus, qui ad obiectum sacrum refertur.
Adversarius
in dissertatione admiratur, et imprudentes (ne dicam temerarios) sincera fronte
appellat eos, qui in confessionario aut in suggestu dicunt non esse ex se grave
mortuis maledicere. Sed ego, et alii mecum admirantur eos qui sibi scrupulum
non faciunt absolute praedicare hanc maledictionem esse peccatum mortale, atque
blasphemiam. Ad hoc ut dicatur quod actio aliqua non sit peccatum grave,
sufficit ut vera probabilitas habeatur, quod tale non sit, quemadmodum omnes
fatentur, intelligo illam, quae fundamento non tenui innititur, sed tali, ut
tuto (iuxta sententiam communem, seposita quaestione de probabiliori, et minus
probabili) possit teneri et doceri. Et parvi aut nihili faciunt ad nostram rem
duae illae doctrinae, quas mihi adversarius opponit, s. Augustini unam: Graviter
peccaret in rebus ad salutem animae pertinentibus, vel eo solo quod certis
incerta praeponeret. Lib. 1. de Bapt. cap. 3. n. 4. in
fine, et cap. 5. n. 6. Si incertum est esse peccatum, quis
dubitat certum esse peccatum? Nam ibi s. doctor loquitur de eo, qui
operatur in dubio circa res ad salutis aeternae necessitatem spectantes, in qua
re quilibet tenetur certum sequi. Praeterquam quod ibi Sanctus sermonem habet
de quodam Donatista, qui cum certus esset in catholica Ecclesia rite et recte
Baptismum conferri; contra dubius erat an recte in sua secta eum reciperet;
integrum textum exhibebo (dicto c. 3.): Si dubium haberet non illic
recte accipi quod in Ecclesia catholica recte accipi certum haberet,
graviter peccaret in rebus ad salutem animae pertinentibus, vel eo solo quod
certis incerta praeponeret. Et deinde (dict. c. 5.) Accipere
itaque in parte Donati, si incertum est esse peccatum, quis dubitat certum esse
peccatum, non ibi potius accipere, ubi certum est non esse peccatum? Quis
dubitat quin iste Donatista certe peccaret? Sed non dicebat s. Augustinus, quod
qui ex vera et solida probabilitate operatur, cum dubium non versatur circa ea
quae ad salutis necessitatem pertinent, prout est Baptismus, et cum actio non
est certe illicita lex enim dubia non imponit certam obligationem, iuxta id
quod docet Angelicus Quodlib. 14. de verit. art. 3. Nullus ligatur per praeceptum aliquod nisi
mediante scientia illius praecepti. Et idem probatur ex cap. Cum iure 31,
de offic. et pot. iudicis deleg. Nisi de - 104 -
mandato certus
extiteris, exequi non cogeris quod mandatur. Idem in can. Sicut quaedam,
distinct. 13. ubi s. Leo haec scribit: In his, quae vel dubia fueirnt,
vel obscura, id noverimus sequendum, quod nec praeceptis evangelicis
contrarium, nec decretis ss. Patrum inveniatur adversum. Hoc locum habet in quantum asseri
potest, quod aliqua actio non sit graviter illicita. Sed ut affirmetur absolute
aliquam actionem esse peccatum mortale, non sufficit opinio probabilis, nec
etiam probabilior: nam probabilior non excludit rationabilem timorem errandi:
unde non efficit quod lex non remaneat dubia, et quod opinio opposita non
possit esse vera, si vere probabilis est: quapropter cum agatur de Sacramentis,
non est licitum sequi probabiliorem cum opposita est probabilis, licet minus
probabilis. Ad hoc igitur ut actio
aliqua sit graviter illicita, requiritur certitudo, prout docent omnes cum s.
Raymundo, qui (lib. 3. de poenit. § 21. scripsit: Non
sis nimis pronus iudicare mortalia peccata, ubi tibi non constat per certam
scripturam. Itaque Sanctus monet ne iudicetur aliqua actio esse peccatum
mortale ubi non constat tale esse; et cum dicat Sanctus ubi non constat, semper
reprobare intelligit tamquam excessum asserere aliquod esse peccatum grave,
quoties de illius gravitate non constat. S. Antoninus pariter dixit (P. 2. tit. 1. cap. 11. §
28.): Quod sine periculo peccandi determinari non possit aliquam actionem esse
peccatum grave, nisi aperta scriptura, aut Ecclesiae determinatio, aut ratio
evidens non habeatur: Quaestio in qua agitur (sunt verba Sancti) de
aliquo actu, utrum sit peccatum mortale vel non, nisi ad hoc habeatur
auctoritas expressa Scripturae aut Canonis Ecclesiae, vel evidens ratio,
periculosissime determinatur. Quia (ut subiungit) qui determinat sine
aliquo ex praedictis momentis aedificat ad gehennam, coniicit animas in
periculum damnationis. Hinc sapientissime Bened. XIV. in suo opere de
Synodo, in plerisque capitibus nihil aliud Episcopos monet, quam ne unquam
peccati gravis eas damnent opiniones, quae uti probabiles dd. utriusque partis
defendunt.
Adversarius meus caeteroquin usque eo
progressus est, ut conclusionem theologicam suam opinionem appellet. Ego nolo
me ingerere ad decidendum, utrum eius opinio pondere, et quo pondere
probabilitatis fulciatur, sed nescio an conclusio theologica dici
possit, cum nullus Scripturae textus pro illa habeatur, nec Ecclesiae definitio
extet, nec ratio evidens, nec dd. communis auctoritas, imo nec unius, qui iuxta
eius opinionem scripserit, reperiatur. Adducit ille textum s. Isidori Pelusiot.
(lib. 5. Epistolarum, epist. 491): Vivi incessunt etiam
mortuos; et hostes foedus ineunt! Cur igitur et naturae leges, et inimicitiarum
superas terminos, vita functos maledicens? Videris enim in cinerem ac favillam linguam
acuere; sed primo violas sanctimoniam, cui omnes mortuales studeant oportet.
Deinde immortalem habet animam, cuius vindex est oculos Dei pervigil. Sed in libro, qui apud me est, typis
edito Romae anno 1629. reperio non ita, sed aliis verbis textum praefatum esse
conceptum (pag. 370.); sic enim ibi legitur: Vivi solent calumniis
incessi, cum iam defunctis etiam hostes conciliantur, et foedus ineunt. Cur
igitur ipse, et naturae et inimicitarum terminos transgrederis, dum vita iam
functum calumniaris, et lacessis? nam putas quidem te solum adversus cinerem,
et pulverem linguam stringere, sed heus! primum ipsum sacrosanctum sepulturae
ius violas, quod tamen nemo non ambit, et habere studet: deinde habet is animam
immortalem, cuius oculus ille pervigil, et semper excubans vindex est. Iudicent
nunc alii, si haec auctoritas quid momenti opinioni conferat adversarii mei,
qui defunctorum fidelium corpora omnia tamquam sacra veneranda esse contendit. - 105 -
S. Isidorus sacrum appellat ius
sepulchri, non autem corpus defuncti. Sed praeterea adversarius sibi
assentatur omnia sibi favere. Scripturas, Ecclesiae definitiones, dd. communem
auctoritatem, et evidentes raitones. Scripturae sunt... Neque maledici
regnum Dei possidebunt. 1. Cor. 6. 10. (maledici, explicat
Calmet, qui convicium in faciem proferunt, vel de absente obtrectant).
Ecclesiae definitionem dicit esse disciplinam qua ipsa utitur in sepeliendis
fidelibus. Pro se etiam habet communem dd. auctoritatem, dicendo quod
moralistae ideo de hac sententia non disseruerunt, quia iuxta eorum regulas
apud ipsos pro se rationes evidentes quae illae utique sunt quas ipse in sua
dissertatione exposuit. An haec suadeant, nolo meo iudicio quaestionem
decidere, sed sapientes omnem controversiam exhauriant.
Caeterum
loquendo de mea sententia, ut superioribus paginis retuli, praeter tres
auctores ibi citatos, qui de hac re scripserunt, curavi rem hanc a multis
examinandam, et praesertim ab omnibus congregationibus missionariorum civitatis
Neapolis, in quibus, quia missionariorum theologiam moralem praecipue omnes
profitentur, et ibi (ut omnibus compertum est) selectiores cleri Neapolitani
coadunantur viri. Hic adversarius meus Socratis quemdam textum in medio
afferens, innuit quod non omnes ea sunt solertia praediti, ut sint magistri
idonei ad similes enucleandas quaestiones. Concedo quod non omnes sunt magistri;
sed cum mihi praefatae congregationes totius corporis nomine responsum
dedissent, supponendam est, resolutiones non a minus sapientibus, sed a
sapientioribus datas fuisse. Praefata quaestio, ut iam prius scripsi, fuit
etiam Romae ex mandato Benedicti XIV. discussa, et iuxta mentem ipsius
Pontificis (quam caeteroquin numquam animo intendi hanc fuisse definitionem ex
cathedra) quaestio resoluta fuit, quod peccati mortalis reatu careret. Sed ille
scribit quod non tenetur fidem praestare, nec huic examini adhibito, nec
resolutioni Romae datae. Nec eo unquam meus appulit animus, ut cogerem eum ad
id credendum: sed id ego scripsi, quia vehementia mihi adsunt momenta, ne in
dubium id revocem; dum mihi testatus est tamquam testis ex propria scientia, et
de visu (ille enim propriis oculis aspexit Pontificis schedulam) quidam
sacerdos religiosus, doctus, et in hac controversia minime affectus;
proptereaque existimavi alios qui ad utramque sententiae partem indifferentes
sunt, prudenter et non abs ratione id credere etiam posse. Caeteroquin quantum
ad me, tanto certius hoc mihi visum est, ut non dubitaverim hoc idem in eodem
opere morali a me congesto, quod eidem pontifici dedicavi et praesentandum
curavi scirbere, et rem uti mihi ille testatus fuit exponere. Quod reliquum
est, si meus adversarius bono fine deductus id scripsit, ego etiam pro certe
habeo non inductum fuisse ad id scribendum aliqua animi adhaesione, aut
contendendi lubentia (esset quidem optimum, ut postquam ex saeculi laqueis me
expedissem, ut in aeternae salutis tuto animam meam collocarem, id aggredi
contenderem, quod ad damnationem meam obduceret, et cur? ut inanem gloriam,
melius dicam, ut perpetuum dedecus in defendenda opinione falsa aucuparer!) sed
fine recto et bono, ut ex loto peccati liberarem tam multos, qui habitum
contraxerunt ad mortuis maledicendum, et qui, non obstante quod credant
(erronee, meo iudicio) esse peccatum grave, prout eis assertum erat,
prosequebantur nihilominus ad eas maledictiones effutiendas. Quod autem meus adversarius voluerit me appellare obstinatum
et falso zelo impulsum; hoc omissum facio, sciens quoniam qui iudicat
me, Dominus est. 1. Corinth. 4. 4. - 106 -
Ad haec subiungo epistolam
responsivam ad me rescriptam a reverendiss. abbate d. Bartholomaeo de Marco
Basiliano (cui hanc epistolam meam perpendendam misi), viro quidem
maximi pro eius doctrina habito, tum apud ipsius religionem, quae
praestantissimis muneribus eum decoravit, tum etiam quoquoversum Neapoli et
Romae etc. magistro in sacra theologia, quam ipse per plures annos cum omnium
plausu docuit, et 30. aut 40. annos in excipiendis confessionibus
exercitato. Ego animi pendebam utrum huc afferre deberem nec ne sequentem
illius epistolam; sed mihi consilium datum est, ut duobus ex motivis id
efficerem, 1. ut omnibus notum fiat me, ut cautius agerem, et ne proprii
sensus adhaesione deciperer, prout iam me deceptum autumat meus adversarius,
semper solitum fuisse aliorum doctorum consilium exposcere: 2. ut
patefaciam quam tum de mea, tum de opposita sententia, caeteri praestantes viri
existimationem habeant. Epistola est sequens:
Reverendiss.
Padre, Sig. e Pad. Col.
Da molto
tempo fa ebbi la consolazione di leggere la sua erudita dissertazione sopra l'
imprecazione dei morti, sostenendo che non sia colpa grave il maledirli,
siccome tal è il sentimento mio e delle persone più saggie, colle quali su di
ciò ne ho tenuto spesso discorso. Ora per sua bontà mi manda la risposta fatta
ad un suo contraddittore, nella quale ho ammirata la sua dottrina, e
aggiungendo ragioni a ragioni l' ha resa quasi dimostrativa, nè saprei con qual
fondamento il suo contraddittore difenda che sia colpa grave, sembrandomi i
motivi addotti da lui di niun momento, conforme li lessi in un libretto mandato
dal medesimo alle stampe, e che V. S. Reverendiss. gli ha sodamente confutati,
e presentemente li confuta. Certamente io non comprendo come possa esser
peccato mortale il maledire i morti. Lodo poi la sua moderatezza in chiamar
probabile questa sentenza, che dice non esser colpa grave la bestemmia de'
morti; dovea più tosto chiamarla moralmente certa, e per conseguenza l'
opposta, che si difende dal suo contraddittore, moralmente falsa, e di debole e
tenue probabilità.
Io dunque
non ho avuto nè che togliere, nè che aggiungere, nè che mutare della sua dotta
scrittura: e prego il Signore, che illumini la mente del suo contraddittore, e
di alcuni pochi compagni, che fan pompa di trovar la colpa in ogni piccola
azione. V. s. Revendiss. intanto non si arretri di mandar alla luce l'
accennata apologetica risposta, che ne sarà applaudita, come ne fu in tutte l'
altre sue opere. Mi raccomando alle sue orazioni, e facendole riverenza con
ogni rispetto le bacio le mani.
Di V. S.
Reverendissima.
Mater
Domini 14. giugno 1758.
Umiliss.
servitore, obligat. e divotiss.
Bartolomeo
di Marco Abbate.
Subiungo
haec pauca Praefatus Abbas reverendissimus, ut scribit, videtur supponere a me
opinionem meam dumtaxat uti probabilem haberi. Hoc a me dictum non est: dixi tantum
quod ad hoc ut affirmari possit, culpa gravi actionem aliquam carere,
sufficiens esse quod probabile sit non esse gravem. Caeterum nolui iudicium
ferre, utrum mea sententia sit nec ne moraliter certa; cum hoc sapientium
iudicio committam; sed caeteroquin ego illam plus quam probabilem esse duxi et
duco.
Nuper alia
prodiit epistola adversarii, cui respondere opus esse minime censemus;
sufficiunt quae iam respondimus. Si autem forte putat adversarius in
controversiis eos remanere victores, qui ultimo loco scribunt, huiusmodi
victoriam valde libenter illi concedimus.
|