- 107 -
CAP. II. De
iuramento.
12. Quid
est iuramentum, et quaenam sint formulae iurandi.
13. Quotuplex
est iuramentum.
14. Conditiones
iuramenti liciti.
15. et
16. An liceat iurare cum aequivocatione.
17. Qui
iurat sine animo iurandi.
18. Iuramentum
non obligat ad illicita.
19. Quot modis tollitur obligatio iuramenti.
20. De adiuratione et exorcismis.
12.
Iuramentum definitur: Invocatio nominis divini in veritatis testi monium. Iurat
igitur qui dicit: Per Deum; per Sanctos; per res sacras; per creaturas, in
quibus modo speciali relucet bonitas, aut potentia Dei, nimirum per Ecclesiam,
Crucem, Sacramentum, Evangelium, animam, coelum, terram, etc. Sed
iuramentum non facit qui iurat per conscientiam, per fidem suam (non
intelligendo fidem divinam), aut qui dicit: Vivit Deus; Deus hoc videt; Est
verum tanquam Evangelium. Sed
hoc de verbis illis vivit Deus, Deus hoc videt, intelligendum est, si
verba tantum enunciative proferantur, ut aiunt Caiet., Ledesma, etc. apud
Salmant. Tract. 17. cap. 2. num. 25. Alioquin,
si dicantur invocative, sunt vera iuramenta; notantque ibi Salmant. cum Azor.,
Facund., Soto, et Trullench. huiusmodi effata ex communi usu accipi ut
invocative dicta, ideoque vera iuramenta censeri. Si quis autem diceret: Iuro
hoc ita esse, non reputatur verum iuramentum, nisi ille qui exposcit
iuramentum, petit expresse iurari per Deum, Evangelium, Sanctos, rem sacram aut
per animam; et alter post huiusmodi exquisitionem sibi factam iurat ita esse.
13.
Iusiurandum quadruplex est: Assertorium, cum asseritur aliquid: promissorium,
cum aliquid iuramento promittitur: execratorium, sive imprecatorium,
cum v. g. dicitur: Deus in me animadvertat, nisi hoc faciam:
comminatorium, cum v. g. dicitur: Nisi mihi obedias, per Deum efficiam
ut te poeniteat; dabis mihi poenas, etc. Hinc advertatur, quod in iuramento
assertorio graviter peccat qui asserit falsum. Peccat etiam graviter,
qui in promissorio iurat sine animo, standi promissis. Dico sine animo; quia
si habet animum servandi promissa, sed postea non servat, et res est parvi
momenti; tunc valde probabile est cum Soto, Suarez, Azor., Sanch., Salm., non
peccare mortaliter1; quia in iuramento invocatur Deus ut testis
voluntatis praesentis, non autem futurae executionis promissae. Sed hic dubium
fit: Certum est, quod si promissio est gravis materiae, gravis etiam est culpa
eam non implere propter iuramentum emissum; cur autem ratione eiusdem iuramenti
non committatur gravis culpa, si non impleatur promissio materiae levis,
quandoquidem in periurio parvitas materiae non admitittur? Sed recte
respondetur a Salm.2 cum Soto, Suar., Castropal., etc., quod, cum quis
promissionem iuramento firmatam non implet, non iam committit periurium, sed
peccat ob infidelitatem, quam erga Deum operatur, despiciendo in materia gravi
divinam auctoritatem, quae adducta est ad promissionem firmandam; at cum
promissio est levis materiae, non reputatur gravis defectio fidelitatis, et
contemptus qui fit divinae auctoritatis. Id firmatur doctrina s. Thomae, qui
sic docet: Qui aliquid promittit, si habet animum faciendi, non mentitur; si
vero non faciat, tunc videtur infideliter agere3. Si quis autem
iuramento promitteret, sed sine animo iurandi, aut se obligandi, graviter
peccaret. Nihilominus probabiliter non teneretur promissis, saltem non sub
gravi; Sanch., Castropal., Ronc., s. Anton., Salmant., etc.4.
Iuramentum vero execratorium, cum in eo non invocatus est Deus,
probabile est - 108 -
non
obligare sub gravi. Et idem dicendum de comminatorio, imo si poena comminata
fuerit iniusta, iuramentum nullo modo obligabit1. Ideoque iuramenta parentum puniendi filios, saepe
saepius non obligant; quia fiunt aut ob res inutiles, aut calore
iracundiae2.
14. Iuramentum ut sit
licitum, tres requiruntur conditiones, nempe iudicium, iustitia et veritas. Iudicium
significat, ne ex vanitate iuretur, sed ex rationabili causa. Defectus autem iudicii non excedit culpam
venialem. Iustitia, ut res iurata sit iusta: quare graviter
peccat qui iurat facere rem iniustam, licet sit leviter iniusta. Veritas, ut
res, quae iuramento asseritur, sit moraliter certa, saltem aliquo modo3.
15.
Hic quaeritur an liceat iurare cum aequivocatione? Aliud est mendacium, aliud
est aequivocum. Aequivocum potest esse pluribus modis, aut cum sermo,
aut verbum habet unum sensum litteralem, et alterum spiritualem, aut mysticum.
Aequivocum dicitur etiam restrictio non pure mentalis, quia pure
mentalis est omnino prohibita, uti habetur ex propos. 26. damnata ab Innoc. XI. in qua
generaliter dicebatur licere negare se fecisse aliquod quod revera fecit, dummodo
negans intra se intelligat aliquid aliud quod revera non fecit. Pure
mentalis est cum nullo modo proximus potest animadvertere aequivocum. Non
pure mentalis est cum ex circumstantiis potest proximus arguere quod tu
loqueris, intelligens intus aliud, quam propositio ex se significat; v. g. si
aliquid sub sigillo scias, potes dicere: Nescio; nimirum nescio eo modo,
quo possim illud detegere: prout dixit Iesus Christus, nescire tempus novissimi
iudicii: De die autem illo vel hora nemo scit.... neque Filius. Marc. 13. 32. intelligendo, quod nesciebat uti homo;
aut, ut melius dicunt Gotti, Tourn.4, quod nesciebat, ut revelaret. Sic
etiam sentit s. Thomas5: Dicitur nescire diem, quia non facit scire.
Idem est ac si dixisset, nescio ad manifestandum aliis. Et idem sentiunt s.
Ioan. Chrysost., s. August., s. Hieron., s. Ambros., s. Athanas, s. Basil., s.
Hilar., etc. ut testatur Suarez6. Pariter illud Christi:.... Non
ascendo ad diem festum, Ioan. 7. 8. intelligendo manifeste, dum ipse
iam occulte se contulit ad templum. Cum ergo iusta adest causa, bene possumus
licite respondere, imo iurare cum aequivocatione, sive restrictione non pure
mentali, ut communiter dicunt Soto, Gonet., Palud., Wig., Laim., Carden.,
Holzman., Salmant., Tournely, Croix, Viva, etc.7. Adde Adrianum,
Caiet., Riccard., Armil., Tabien., Silvest., Soto, et Navarr.8; quia
tunc non intenditur decipere proximum (quod semper est illicitum), sed
permittere ut ipse decipiatur, cum nec semper teneamur respondere ad mentem
interrogantis. Nihilominus hoc non licet in iudicio, quia quisquis a iudice
interrogatus legitime tenetur veritatem dicere; quare qui iurat cum
aequivocatione, peccat contra iustitiam legalem9.
16.
Sed extra iudicium dicunt dd. multi, quod si quis iam confessus sit peccatum
uni confessario, interrogatus postea ab alio potest dicere se illud peccatum
non admisisse, intelligendo non admisisse, ita ut denuo teneatur illud
confiteri. Advertatur tamen hic quod quilibet tenetur patefacere peccandi
consuetudinem, - 109 -
cum
interrogatur a confessario, ut constat ex propos. 58. damnata ab Innoc. XI. Ita etiam si quis pauper
habet unum panem, requisitus ad mutuandum panem, potest dicere se non
habere1, quia ex circumstantia paupertatis bene possunt alii arguere,
quod ille loquitur in alio sensu, nempe quod non habeat tantum ut possit alii
dare. In his et similibus
tutius erit respondere: Utinam et haberem! aut Et quis hoc habet? Et
ubi reperitur panis?2.
17.
Si quis iurat sine animo iurandi, et sine animo standi promissis, procul dubio
peccat graviter. Si contra iurat cum animo standi promissis, sed sine animo
iurandi, probabile est quod tantum venialiter peccat, quia tunc nulla alia
adest culpa, quam in vanum Deum nominare. Et idem est, si iurat sine animo se
obligandi, quia talis promissio non est verum iuramentum promissorium, nec vera
promissio, sed potius iurat se nunc habere voluntatem dandi. Si autem iurat
sine animo adimplendi, sed vero animo iurandi, tunc peccat graviter, et tenetur
ad promissa, licet non habuisset animum se obligandi, quia tunc obligatio
oritur ex ipso iuramentu, quod ob divini nominis reverentiam obligat ad
verificandum quod iuratur, modo ille sciat obligationem iuramenti, quod revera
non obligat praeter intentionem iurantis, ut dicit s. Thomas3.
18.
Iuramentum nunquam potest obligare ad faciendum illicitum; et ita nec ad
implendum inutile, aut quod impedit maius bonum, ut si res esset contra
consilia evangelica. Advertendum tamen quod, cum iuramentum est factum in
favorem tertii, tunc adimplendum est semper ac potest sine peccato. Hinc qui
iurat solvere usuras, aut dare bona sua latroni, tenetur ea praestare, licet
postea possit compensationem facere4. Et est probabile etiam cum Sanch.
et La-Croix, quod tunc potest iurar se daturum fore, subaudita conditione, nisi
obtineat a praelato relaxationem iuramenti; itaque ea obtenta, non amplius
tenetur5. Quod si promissio irrita facta fuisset a iure ob bonum
commune, ut esset promissio facta concubinae a clerico, aut renunciatio fori ecclesiastici,
aut iuramentum timore extortum pro religiosa professione, aut pro matrimonio,
aut sponsalibus; tunc plane iuramentum est nullum6. Caeterum omne
iuramentum intelligitur factum sub sequentibus conditionibus: 1. Si ille cui
promissio facta est, eam acceptet, aut non eam remittat. 2. Nisi status rerum
notabiliter mutetur; aut nisi adsit aliqua circumstantia, quae si praevisa
fuisset, iuramentum praestitum non esset. 3. Si non cessat causa finalis, ob
quam promissio facta est. 4. Si altera pars observat, quod pollicita est. 5.
Nisi Superiores prohibeant quominus promissio executioni detur7. 6. Si
promissio adimpleri potest sine gravi damno8. Hinc si promittis
secretum, non teneris ad illud non aperiendum cum gravi tuo damno. Si autem
promitteres secretum servare etiam cum periculo vitae, probabile est te non
teneri9. Item etiamsi promittis te secretum non proditurum in medendis
morbis, non teneris illud celare cum caeteroquin aliquis esset in gravi
periculo mortis10.
19.
Quomodo tollitur obligatio iuramenti? 1. Irritatione, quae potest fieri
a quolibet, cui est potestas dominativa, ut est pater. Praelatus, Abbatissa,
tutor, etc. et hoc etiam, licet sit in praeiudicium tertii, in illis
contractibus qui ab ipsis Superioribus irriti fieri possunt11. 2. Dispensatione,
aut commutatione, quae potest concedi ab illis in quibus residet
- 110 -
talis
potestas dispensandi aut commutandi vota1. 3. Relaxatione, quae
potest fieri a Praelatis ecclesiasticis cum suis subditis, et etiam a
delegatis, qui possunt dispensare vota2. Hic notetur 1. quod
iusiurandum datum in tertii beneficium potest relaxari ab eodem tertio, ut
docet s. Thomas3 cum communi. Et hoc (ut dicunt multi dd.) eitamsi
iusiurandum sit exhibitum in honorem Dei, cum tota promissio vergitur in tertii
utilitatem, v. g. monasterii, ecclesiae, aut pauperis4. Notetur 2. quod
ad irritationem nulla requiritur causa, bene vero pro dispensatione,
commutatione, et relaxatione5. Notetur 3. quod cum promissio
iureiurando firmata est, et a tertio acceptata, non potest ab alio relaxari,
nisi ab eodem tertio, cum intercedit contractus. Unde fit quod iusiurandum,
sive votum perseverantiae, quod praestatur in aliquibus congregationibus, ut in
venerabili congregatione patrum missionis s. Vincentii a Paula, in nostra
minima SS. Redemptoris, non potest ab aliis relaxari, nisi a Papa, aut
Superiore maiore congregationis; tale enim iusiurandum (sive votum) assumit
naturam contractus, qui intercedit inter subiectum, et congregationem, dum
congregatio se obligat ad sustentandum, et ad instruendum illum, et contra
subiectum se obligat ad inserviendum congregationi: et ita declaravit N. SS.
Pontifex Benedictus XIV. in Bulla Convocatis. §. 32. sub die 25
novembris 1748. et idem confirmavit in alia Bulla Inter praeteritos, §.
5. n. 66. die 3. decembris 1749.6. Denique notetur quod
promissio iurata, etiamsi sit acceptata a tertio, potest relaxari a Superiore,
cum illa esset in praeiudicium sui iuris, aut in damnum commune, aut cum
iusiurandum timore extortum esset7.
20.
Hic etiam theologi loquuntur de adiuratione, quae fit, cum aliquis
adiuratur sive obsecratur Dei nomine, ut respondeat; aut eius nomine imperatur,
ut fit in exorcismis cum energumenis, sive a daemone vexatis, qui exorcismi
bene possunt in privato fieri a quolibet, sed solemniter dumtaxat ab Ecclesiae
ministris ex licentia Ordinarii. Et qui unquam tali fungitur officio, caveat ne
exquirat vana et curiosa, sed utatur praefatis exorcismis tantum ad evitanda
damna, et ad liberandum energumenum a daemonis vexatione8.
|