Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Sant’Alfonso Maria de Liguori
Homo Apostolicus (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • TRACTATUS VI. DE TERTIO PRAECEPTO DECALOGI
    • CAPUT I. DE OBLIGATIONE TERTII PRAECEPTI MEMENTO ETC.
      • PUNCTUM II. De casibus quibus permittuntur opera servilia die festo.
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

- 121 -


PUNCTUM II. De casibus quibus permittuntur opera servilia die festo.

 

14. I. Excusant dispensatio Papae, aut Episcopi, aut parochi.

15. II. consuetudo.

16. 17. III. Pietas.

18. ad 21. V. Necessitas.

22. An propter magnum lucrum, etc.

23. Ut evitetur etium.

24. VI. Utilitas.

25. VII. Parvitas materiae.

26. Qui imponit opus decem servis, etc.

 

14. Hae causae sunt I. Dispensatio Papae pro tota Ecclesia aut Episcopi pro sua dioecesi, aut vicarii capitularis, sede vacante (non autem vicarii Episcopi); modo adsit iusta causa, loquendo de festis communibus; aut praelati regularis respectu suorum religiosorum, aut domesticorum. Parochi possunt etiam dispensare (etiam praesente Episcopo) in casu particulari, sed tantum ad tempus, et in iis in quibus consuetudo permittit eis dispensare, nempe in ieiunio et laborando die festo, ut communiter testantur Suar., Sanch., Viva, Salm., Spor., etc.4.

15. II. Consuetudo. Propterea excusantur qui vehuntur sella gestatoria ab hominibus conducta5. Ducere vehicula, vel animalia rebus onusta, Roncagl., Viva, Salm., Mazzotta6. Irrigare olera, vertere aut separare segetes7. Ita etiam ex consuetudine permissum est die festo animalia occidere, et ea excoriare, cum die praecedenti id fieri nequit, ut accidit in frequentioribus civitatibus, non autem in oppidis, nisi esset tempore aestivo, aut plura festa concurrerent. Ita etiam ex consuetudine permittitur molere frumentum8. Et ita pariter licitum est cibos parare, et coquere, licet superflui sint: Azor., Castrop., Viva et Mazzotta, etc.9. Ita etiam calceamentis novis aliquem calceare, et barbam tondere: ita circa barbam tondendam aliqui dd. dicunt adesse consuetudinem ubique; alii dubitant. Caeterum probabiliter dicunt alii universaliter permitti rusticis tonderi in festo; quia hic dies tantum illis, ut tonderi possint, vacat; et dicunt etiam posse excusari tonsores, si eis renuentibus tondere diebus festivis, notabilis lucri iactura facienda esset10. Plures auctores dicunt dubiam consuetudinem non posse excusare, bene vero probabilem, prout si attestaretur ab aliquo doctore eximio: ita Salm., Salas, Granado, Viva, Mazzotta, etc.11. His positis mihi lubet hic afferre quid s. Carolus Borromaeus in 1. et 3. conciliis mediolanensibus pro venditoribus rerum victui necessariarum, et pontifex Bened. XIV. cum esset Archiepiscopus Bononien.12 tam pro dictis venditoribus, quam barbitonsoribus statuerint, ut praescriberetur hora, qua claudendae essent huiusmodi tabernae, propterea praefatus Pontifex iussit affigi tabellam horarum, quibus pro temporum varietate ad signum campanae maioris statim illae claudi deberent. O utinam hoc ubique ab Episcopis fieret! utiqwue non viderentur homines penitus suae salutis tam


- 122 -


immemores, ut vix semel in anno, et quasi inviti ad Sacramenta accedant, numquam verbo Dei, quod est Christi ovium alimentum, ab eis audito.

16. III. Pietas. Qua de re permittuntur opera quae proxime spectant ad cultum divinum, ut campanarum pulsatio, statuarum delatio in processionibus, et etiam (saltem ex consuetudine) altaria, et ecclesias ornare, hostias coquere, templa verrere, molem funerariam, vel ad sanctissimi Sacramenti: ex positionem erigere. Conficere autem tabulata ad invisendas processiones non licet in festo, nisi quando nullum aliud tempus suppeteret1.

17. Hic dubitatur an liceat laborare in festo ad solam pietatem, ut pauperum vestes suere, ecclesiae agros colere, aut eas aedificare, aut lapides pro illius aedificio adferre. Alii hoc permittunt, quia in cap. Conquestus de fer. iam permittuntur opera forensia, si necessitas, vel pietas suadeat; propterea idem putant posse dici de operibus servilibus, in aequiparatis enim, ubi currit eadem ratio, eadem est legis dispositio. Alii tamen probabilius id negant, nisi adsit actualis et gravis necessitas, aut nisi adsit licentia Episcopi: quia opera praedicta tantum remote concurrunt ad cultum divinum. Caeterum dicunt Salmantic. cum Suar., Soto, Caiet., Castropal., Sanch., Bonac., Trullench., etc. quod nostra hac tempestate cum loca pia quasi omnia egeant, bene posse exerceri praedicta opera, ut eis succuratur2. IV. Charitas; ideoque permittuntur agi causae pauperum, eis opitulari, etc.3.

18. V. Necessitas propria vel aliena animae vel corporis: si nimirum sine gravi incommodo aut detrimento aliquid omitti non possit. Ideoque possunt excusari servi et famuli etc. si coacti a dominis laborare metu gravis incommodi, v. gr. ne dimittantur, sine spe faciliter et brevi inveniendi cui serviant. Idem dic de uxoribus, et filiis coactis a patre ad laborandum. Suar., Azor., Palud., Salmant., etc.4. Ita etiam excusantur pauperes, quibus die festo laborandum est pro seipsis ad sui et familiae alimentationem, ac pariter ut resarciant vestes proprias aut consanguineorum5.

19. Ratione etiam necessitatis permittitur laborare pharmacopolis, vitri, et ferri conflatoribus, laterum et calcis coctoribus, et quibuscumque quorum opus semel coeptum non potest interrumpi sine damno6. Ideoque etiam permittitur equos calceare itinerantium, reficere vomeres eorum quibus aliter die sequenti cessnadum esset a labore, reficere vias et pontes, fontes etc.7. Ita pariter licitum est sartoribus (si aliud non suppetat tempus) vestes suere pro nuptiis aut funeribus, et similibus; puta si exterus indigeret vestibus iuxta loci ubi reperitur decentiam, aut si alii expectarent vestes promissas, quas si non exhiberent, ipsi magnum detrimentum subituri essent. Idem valet pro calceamentariis8.

20. Permittitur etiam pistoribus publicis panem conficere diebus festis, tam ob consuetudinem, quam ob populi necessitatem; dum semper adest periculum, ne ob quamlibet panis penuriam populus commoveatur. An consuetudo permittat omnibus indiscriminatim hisce diebus panem conficere, merito Tamburinus dubitat, nisi accideret concursu plurium festorum, et panis antea coctus edendo minus aptus redderetur; aut si panis esset necessarius pro illo die. Et idem dicimus de pastillis, sive artolaganis9.

21. Ita pariter, ut evitetur damnum, permittitur colligere fruges, aut foenum, et (saltem ex consuetudine) etiam fructus, quamvis non necessarios usui illius diei, ut melius serventur, praecipue si est periuclum pluviae imminentis, ideoque in multis regionibus


- 123 -


solent colligi quibuscumque diebus olivae, castaneae, aut alii fructus silvestres. Communiter licent quaelibet opera, quae sunt necessaria usui quotidiano familiae, ut verrere domum, lectos sternere, utensilia culinaria lavare, etc.1.

22. Dubitatur 1. An iactura magni lucri possit excusare laborantem die festo? Multi negant, ut Salmanticens., Roncaglia, etc., quia dicunt aliud esse damnum pati, aliud lucrum non facere. Sed multi alii dd. etiam graves ut Suar., Castrop., Caiet., Sanch., Navar., Armilla, Holz., Bonac., Viva, Elbel, Mazzotta, etc. probabiliter excusant, quia ex L. un. c. de Sentent. lucrum non facere magnum aequiparatur gravi damno. Saltem hac in circumstantia dici potest praeceptum festorum, quod est humanum, cum tanto incommodo haud obbligare2. Eademque ratione multi dd. excusant etiam a Sacro; ita Suar., Castrop., Mazzotta etc. Contra tamen nescio approbare opinionem nonnullorum dicentium, posse sabbato proficisci aliquo venatum. licet praevideat Dominica omissurum Missam. Aliter tamen dicunt multi aa. de eo qui proficisceretur dic Iovis: et aliter de iis qui ex officio iter agunt, aut merces vehunt3.

23. Dubitatur 2. An liceat laborare in festo ad evitandum otium? Alii dd. id negant: alii affirmant, uti Laym., Silv., Sa, Mazzotta, etc. quando quis alias esset in periculo peccandi; nam (dicunt) si excusat ne cessitas, quae corporis commodum respicit, tanto magis debet excusare necessitas, quae animae bono conducit. Hanc sententiam puto probabilem in solo casu quo tentatio non possit alio modo superari, nisi se labori applicando; sed hic casus nescio ac moraliter possit accidere, saltem erit rarissimus4.

24. VI. Excusat utilitas publicae laetitiae, aut splendoris quapropter licet in victoriis, natalitiis, vel adventibus principum theatra constituere, vestes conficere, ignes accendere, etc. modo haec praeveniri non potuissent; dum consuetudo permittit huiusmodi res, cum sint signa laetitiae moraliter necessaria ad populi pacem5.

25. VII. Parvitas materiae excusat saltem a mortali. Sed hic quaeriutr 1. quaenam in hoc sit gravitas materiae, alii ponunt tres horas, sed haec opinio est nimis laxa. Alii unam horam, et haec est nimis rigida, alii communius duas horas, et multi alii aliquid amplius, nempe duas cum dimidia, ut Valentia, Granado, Henriq. Bas. La-Croix, etc. cum Viva, qui asserit hanc esse communiorem; imo Viva et Mazzotta dicunt excusare etiam longius hoc temporis spatium, si intercedat aliqua necessitas, quae alioquin non sufficeret ad excusandum6.

26. Qu. 2. An peccet graviter dominus qui imponit decem servis laborem mediae horae? Si labor impositus eodem tempore exercetur, ex communi sententia non peccat graviter. Dubium restat an si successive? Alii volunt peccare mortaliter; nihilominus communior est opposita cum Sanch., Bonac., Salmant., Roncag., Trullench., Viva, etc. quod non excedit veniale, et est satis probailis, nam huiusmodi dominus non potest amplius peccare quam ipsi servi, quorum nemo pro eo labore peccat graviter. Secus esset si dominus eidem servo praeciperet pluries intra eumdem diem laborare, quia illae plures vices coalescunt ad constituendam materiam gravem7. Advertatur hic denique quod in operibus forensibus gravitas materiae non tam desumitur a quantitate temporis quam a quantitate operis.


- 124 -


CAPUT III.

DE OBLIGATIONE AUDIENDI SACRUM.

 




4 L. 3. n. 288.



5 N. 275.



6 N. 276.



7 N. 290.



8 N. 277.



9 N. 298.



10 N. 290.



11 Ibid. v. Notandum.



12 Notific. 43.



1 L. 3. n. 291. et 292.



2 N. 293.



3 N. 294.



4 N. 296.



5 N. 297.



6 L. 3. n. 300.



7 Ibid.



8 N. 303.



9 N. 299.



1 N. 298. v. Permittunt.



2 L. 3. n. 301. cum Castrop. tr. 3. de leg. d. 5. p. 3. §. 2. n. 3. et Suar. eod. tit. l. 6. c. 7. ex n. 9.



3 L. 3. n. 301. v. Ob eamdem.



4 N. 302.



5 N. 304.



6 N. 305.



7 Lib. 3. n. 306.






Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL