Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Sant’Alfonso Maria de Liguori
Homo Apostolicus (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • TRACTATUS IX. DE SEXTO PRAECEPTO DECALOGI
      • PUNCTUM III. De actibus turpibus consummatis contra naturam.
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

- 183 -


PUNCTUM III. De actibus turpibus consummatis contra naturam.

 

24. 25. et 26. De sodomia.

27. De bestialitate.

28. De coitu cum daemone.

29. De pollutione.

30. De distillatione.

31. An liceat expellere semen corruptum.

32. An teneamur impedire pollutionem de se evenientem.

33. An vitare omnes pollutionis causas.

34. Quid si actiones ponantur ex iusta causa.

 

24. Et I. de sodomia. Sodomia habet quidem specialem deformitatem. Dubitatur autem inter dd. in quo ipsa consistat. Alii sentiunt consistere in concubitu ad indebitum vas; alii vero communius et probabilius cum D. Thoma, in concubitu ad indebitum sexum. Hinc infertur 1. quod coitus forminae cum foemina, et masculi cum masculo, perfecta est sodomia, in quacumque parte corporis fiat congressus, quia ordinarie semper adest tunc affectus ad indebitum sexum; ideo non est opus explicare in confessione, an pollutio fuerit intra vel extra vas praeposterum, quamvis ad incurrendum casum reservatum requiratur seminatio intra vas, ut ait P. Mazzotta2. Censeo vero in sodomia omnino explicandum in confessione (quicquid dicant Salm.), an quis fuerit agens vel patiens, quia patiens non facile semper polluitur ut agens, prout non bene Salm. supponunt3. Imo explicandum si sodomia habita sit per vim, vel cum coniugata, aut habente votum castitatis4.

25. Infertur 2. coitum viri in vase oraepostero mulieris esse sodomiam imperfectam, specie distinctam a perfecta. Si quis autem se pollueret inter crura aut brachia mulieris, duo peccata diversa committeret, unum fornicationis inchoatae, alterum contra naturam. An pollutio in ore sit diversae speciei? Affirmant aliqui, vocantque hoc peccatum irrumationem, dicentes quod semper ac fit pollutio in alio vase quam naturali, speciem mutat. Sed probabilius sentiunt Caiet. Filliuc. Holzm. Graffiuc, etc. quod si pollutio viri fit in ore maris, est sodomia; si in ore foeminae, est fornicatio inchoata, et insuper peccatum contra naturam, ut mox diximus. Coitus autem cum foemina mortua non est bestialitas, ut quidam aiunt, sed est pollutio, et insuper est fornicatio affectiva5. Praeterea pollutio habita tangendo puerum vel mulierem dormientem, absque tamen concubitu sivve coniunctione corporum, non habet nisi simplicis pollutionis malitiam ut probabilius dicunt Salm. Caiet. Azor. Bonac. etc. Item qui polluitur tactibus alienis, iam dupliciter peccat cooperando peccato alterius; non tenetur vero explicare an tactibus maris, vel foeminae, nisi illa habeat virum, aut votum castitatis6. Item probabilius est cum Lugo Silvest. Salm. Roncaglia Croix etc. contra aliquos, quod tam sodomia, quam omnes tactus impudici inter consanguineos aut affines, vel cognatos spirituales, aut legales induunt malitiam etiam incestus, cum eamdem habeant deformitatem quam actus consummatus7.

26. Quoad poenas sodomitarum, si sint laici, damnantur morte et combustione. Clerici vero et Religiosi per Bullam 27. s. Pii V. editam die 30. Aug. 1568. Horrendum, privantur omni officio, beneficio, et privilegio clericali; dummodo (ut docent dd.) sodomia 1. sit cum alio viro, non foemina, aut bruto; 2. sit perfecta cum pollutione intra vas; 3. sit frequentata,


- 184 -


dum dicitur in Bulla, sodomiam exercentes. Probabilius est has poenas incurrere etiam patientes, ut dicunt Bonac. Salm. Diana et Barbosa, contra alios, dum patientes sunt vere sodomitae. Contra vero probabilius et communius docent Suar. Navarr. Bonac. Barbosa Less. Fill. Trullench. Salmant. etc. (adversus Azor. Dicast. etc.) has poenas non incurri nisi post sententiam, quamvis dicatur in Bulla: Praesentis Canonis auctoritate privamus; quia ut diximus in Tract. 2. n. 25. nulla poena privans iure acquisito incurritur, nisi post sententiam, saltem declaratoriam1.

27. II. De bestialitate. Bestialitas est coitus cum bestia; ipsaque detestabilior est quam sodomia. Non oportet autem explicare an bestia fuerit mas vel femella, ut communiter docent dd. contra paucos, quia tota huius criminis deformitas est in accessu ad speciem diversam2.

28. Coitus cum daemone succubo vel incubo, uti communissime sentiunt Azor. Caiet. Bonac. Fill. Salmant. Busemb. etc. reducitur ad peccatum bestialitatis, addita tamen malitia culpae contra religionem, et etiam fornicationis, aut sodomiae affectivae, si daemon appareat in forma pueri aut mulieris; et etiam adulterii, aut incestus, si quis delectetur de coitu cum daemone tamquam cum nupta vel coniuncta, iuxta quae diximus de delectatione morosa Tr. 3. n. 48.3.

29. III. De pollutione. Pollutio est seminis effusio sine congressu cum alio; ipsaque est vetita de iure naturali, ut patet ex propos. 49. damnata ab Innoc. XI. Unde per se est peccatum gravius quam fornicatio, cum sit contra naturam. Pollutioni autem additur malitia sacrilegii, si sit ab habente votum castitatis: adulterii, si a coniugato: item fornicationis, si quis se polluendo delectatur tanquam de coitu cum foemina, vel sodomiae, si cogitet coire cum puero4.

30. Dubitatur 1. an distillatio voluntaria, nempe illa quae est fluxus humoris inter urinam et semen, sit culpa mortalis? Resp. Si est cum aliqua delectatione venerea, vel cum commotione spirituum, erit quidem mortalis, si non vitetur, sicut vitanda est pollutio. Si vero evenit absque sensu et commotione, poterit ea permitti tanquam emissio alterius excrementi, ut comunissime docent Cai. Bonac. Sayr. Busemb. Holzm. Salm. Sporer. Elbel. etc. Diximus permitti, sed nunquam potest data opera procurari, ut recte advertunt Sanch. et Bonac.5.

31. Dubitatur 2. an liceat expellere semen corruptum medicinis (nunquam enim licet tactibus)? Negant Salm. et Roncaglia; sed communius affirmant Laym. Sanch. Bonac. Anaclet. Sporer Croix etc. modo expulsio possit fieri sine sensu venereo; et modo semen sit certe corruptum, nec aliter expelli valeat6.

32. Dubitatur 3. an sit obligatio impediendi pollutionem de se evenientem, puta si incoeperit in somno, et in vigilia consummetur? Communiter negant aa. modo absit consensus in delectationem, vel eius proximum periculum ex praeterita experientia; ita Sanch. Concina Navar. Azor. Salmant. Holzm. Spor. Trull. etc. tum quia difficillimum est illam cohibere, cum iam incoepta sit; tum quia non tenetur homo eam impedire cum periculo morbi ex corruptione seminis: tunc enim ipsam non vult, sed patitur. Caeterum sapienter monet Gerson semper expedire, ut tunc homo conetur impedire quantum potest; saltem (iuxta Sanchez) omnino curare debet, ut eo tempore se muniat signo crucis, avertatque mentem ab illa delectatione, invocando ss. nomina Iesu et Mariae, ut adiuvent ne ipse in culpam ruat. Notandum autem quod si persona existit tunc in semiplena vigilia, et


- 185 -


delectetur de pollutione incoepta, minime damnanda est de mortali cum ad mortale omnino requirantur et plena advertentia, et perfectus consensus (iuxta dicta Tract. 3. n. 24. ad 39.), quibus certe caret qui est semidormiens, et ideo non habet usum rationis perfecte liberum et expeditum1.

33. Dubitatur 4. an sit obligatio vitandi omnes causas in pollutionem influentes? Resp. Si causae sint graviter influentes, prout certe sunt illae, quae sunt graviter culpabiles in materia luxuriae, nempe tactus, vel aspectus impudici, delectationes morosae, et similes, sine dubio tenetur homo eas evitare; alioquin pollutio, saltem in confuso praevisa, licet non intenta, illi ad culpam imputatur. Et idem dicendum de pollutione causata ob colloquium diuturnum cum puella inordinate dilecta, vel orta ex actione, quae, esto per se non sit mortalis, esset tamen talis respectu alicuius, qui pollutionibus huiusmodi habitis fuit solitus consentire2.

34. Advertendum tamen quod, si praefatae actiones graviter influentes ponantur ex causa necessaria vel utili, absitque periculum consensus, tunc pollutio ex eis orta non imputatur ad peccatum, ut omnes docent. Hinc etiam praevisa pollutione (intellige semper involuntaria), I. licet confessariis excipere confessiones, et tractatus legere de rebus turpibus: item chirurgis aspicere et tangere partes foeminae aegrotantis, ac studere rebus medicis: ita communiter d. Antonin. Navar. Caiet. Petrocorens, Sanchez Bonac. Anacl. Spor. Salm. Holzman et alii plures cum d. Thoma3. Idque admittunt Navarr. Hurtad. Roncag. Salmant. Elbel Spor. etc. etiamsi aliquis chirurgus ex officio medens, vel parochus excipiendo confessiones aliquoties in pollutionem consenserit, modo proponat in futurum convenientibus mediis se praecavere ad peccatum vitandum; secus vero dicunt de simplici confessario; hic enim tenetur eo casu abstinere ab audiendis confessionibus, si possit sine gravi suo damno. Imo si parochus vel chirurgus in iis occasionibus semper vel fere semper lapsus fueirt, et non appareat nova probabilis spes emendationis hic omnino tenetur etiam cum iactura vitae officium deserere4. Sic etiam II. dicunt quam plurimi, ut Caiet. Bonac. Laym. Sanch. Navarr. Fill. Salmant. Spor. Croix Busemb. Villal. Ledesma Marchant. Trull. etc. licere iis, qui magnum patiuntur pruritum in verendis, tactu illum abigere, etiamsi pollutio sequatur. Recte vero id prohibet Roncaglia, si pruritus non sit valde molestus, quamvis permittat eum abigere cum aliqua tantum commotione. Nihilominus non facile credatur quibusdam puellis quae tactibus se polluere solent, praetextu huiusmodi ardoris: nam si diligenter examinentur, cognoscetur ille pruritus multoties potius excitatus fuisse vel a pravis cogitationibus praehabitis, vel ab babitu pravo contracto se tangendi. III. Dicunt etiam Castropal. Laym. Sanch. Armil. Lessius. Azor. Navar. Vas. Bonac. Anacl. Salmantic. etc. licere equitare causa utilitatis, et etiam recreationis, ut subdunt Sanch. Laym. Castrop. Dicunt quoque Sanch. Laym. Catrop. Holzm. Sporer. etc. ex communi, unicuique licere decumbere in aliquo situ ad commodius quiescendum IV. Demum dicunt s. Antonin. less. Tolet. Pichler, Salmant. Holz. Spor. etc. etiam communiter licere cibos aut potus calidos moderate sumere et honestas choreas ducere5.

Si vero causae leviter influant in pollutionem, alii dicunt omnes esse vitandas sub gravi, praevisa pollutione etiamsi sint leviter culpabiles. Alii id admittunt, si sint mortales, quamvis in alia materia quam luxuriae.


- 186 -


Sed communiter, et probabilius docent s. Antonin. Suar. Abulens. Sanch. Silvest. Sa Roncaglia, Bonac. Anacl. Salmant. Holzman Elbel etc. non esse obligationem gravem vitandi causas, nisi graviter culpabiles in eadem materia luxuriae. Diximus gravem; nam erit obligaito levis nisi adsit aliqua rationabilis causa ut probabilius tenent Sanch. Less. Roncaglia Bonac. Salm. etc. contra Holzman, Croix etc. Imo valde probabiliter Ronc. et Salm. dicunt non excusari a mortali qui frequenter pollutiones expertus fuerit ex causis culpabilibus (licet per se non graviter) in materia turpi, puta ex lectione turpium curiosa, aspectu picturae inhonestae, vel coitu animalium, et similibus quia respectu talis personae causae praedictae non leviter sed graviter influunt. Secus autem aiunt iidem Salm. et Sanch de causis quae sunt omnino leves, quas universas vitare esset moraliter impossibile1. Pollutio habita in somno non est peccatum, nisi fuerit antea intenta, vel nisi postea quis se complaceat de delectatione habita; si vero gaudeat de exoneratione, vide dicta Tr. 3. n. 52.

Denique sedulo hic advertendum, quod in hac materia sexti praecepti oportet, quantum possibile est, omnem adhibere severitatem, cum in re tam labili nulla cantela unquam nimia existimari debeat, et plures opiniones, quae speculative loquendo sunt probabiles in praxi improbabiles evadunt. Hinc confessarius ubi periculum poenitentium inspicit, licet actionem, quam illi vellent perpetrare, de certo peccato mortali damnare non valeat, tamen nullo modo permittat. Hoc medici animarum est praesertim respectu eorum qui in vitio turpi habitum in praeterito habuerunt: his enim non solum proximas occasiones vitare, sed etiam remotas opus erit; alias ob fragilitatem contractam semper in idem recident, cum in hac materia, ad quam homines naturaliter sunt proni, de facili a minoribus ad ulteriora mala ipsi progrediuntur.

 

 

 




2 Mazzott. t. 3. p. 519. de sas res.



3 Vide opus nostrum l. 3. n. 468.



4 n. 469. in fin.



5 L. 3. n. 466.



6 n. 467.



7 n. 469.



1 N. 470. ad 473.



2 L. 3. n. 474.



3 n. 475.



4 n. 476.



5 n. 477.



6 n. 478.



1 Lib. 3. n. 479.



2 n. 482.



3 p. 3. quaest. 80. art. 7.



4 lib. 3. n. 483. et l. 5. n. 63. v. quaer. hic.



5 Lib. 3. num. 483.



1 L. 3. n. 484.






Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL