Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Sant’Alfonso Maria de Liguori Homo Apostolicus (bozza) IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
PUNCTUM VIII. De tempore et modo restitutionis.
104. Obligatio statim restituendi, et damnum reparandi. 105. Non debet absolvi poenitentes antequam restituat. 106. Potest restitui per alium; sed quid si iste non restituit, etc. Et si confessarius faciat celebrare Missas, cum dominus est certus, etc.
104. Quoad tempus, fur (cum possit) tenetur quam primum restituere, alioquin peccat graviter, et toties (iuxta opinionem Bonac. et aliorum) quoties ei offeruntur occasiones restituendi; sed iuxta id quod dicunt Lugo Nav. Salm., etc. probabiliter committit unum continuatum peccatum: observetur quod dictum fuit Tract. 3. num. 61. Non est autem capax absolutionis qui vellet restituere in morte, cum possit in vita, aut vellet restituere partem, cum possit totum. Caeterum potest aliquando debitor differre restitutinoem cum adest iusta causa, ut esset ad evitandum scandalum, aut propriam infamiam, aut ob alias rationes, quae puncto sequenti examinabuntur. Sed advertendum cum sententia communiori Lugonis Less. Mol. Tambur., etc. (quicquid dicant alii) quod, cum debitum provenit ex delicto, non obstante causa iusta differendi restitutionem, semper tenetur fur ad totum damnum, quod creditor patitur, reficiendum; quia huiusmodi damni semper causa est furtum antea factum4; secus autem, si debitum proveniat ex ratione contractus5. 105. Praeterea, potest differri restitutio cum dilatio esset modica (nempe 20. dierum, ut putat Castropal.) et creditor nullum damnum pateretur: caeterum, cum poenitens potest statim restituere, regulariter loquendo dicimus cum Conc. quod confessarius non potest absolvere debitorem, nisi prius restituat, ut dicemus pariter Tract. ult. punct. 1. loquendo de iis, qui sunt in occasine proxima. Ratio est, quia cum restitutio sit res valde difficilis ad exequendum, si poenitens absolveretur antequam satisfaciat, communi experientia quae habetur, relinquitur in eodem non restituendi periculo. Quare recte ait s. Thomas de Villanova: Prius restituat, et tunc ad confessarium redeat, ut absolvatur. Dictus est regulariter, quia (ut dicit idem p. Concina) si restitutio non potest fieri tam cito, et poenitens dignoscatur vere paratus satisfaciendo, potest absolvi prima vice; et probabiliter (ut dicunt Lugo et Salm.) etiam secunda et tertia vice, si eae concurrant circusmtantiae, ut confessarius debeat illi dilationem concedere1. Si autem admonitio de restitutione non esset profutura, vide quod dicitur Tract. 16. n. 115. loquendo de Poenitentiae Sacramento. 106. Quad autem modum restituendi, qui non posset sine sua infamia per se restituere, debet saltem secreto per confessarium, aut per alium fidelem restituere. Sed hic dubium fit: cum accideret quod confessarius sibi retineret pecuniam sibi traditam, ut restituatur, an poenitens teneatur iterum ad eam solvendam? Negant Sotus Castr., etc. dicentes quod, cum non tenatur debitor ad palam restituendum, tenetur esse contentus creditor de restitutione manu alterius. Sed nos absolute affirmamus cum Lugo, (qui vocat contrariam tenue probabilem) Less. Nav. Silv. Spor. Salm. Croix, etc. 1. quia licet fur non teneatur ad manifestandum suum delictum, nihilominus semper tenetur ad reddendum dominum indemnem; 2. quia fur tenetur ad omnia damna quae eveniunt domino causa furti; et nunquam praesumitur dominus esse contentus, usquedum non recuperet quod sibi ablatum est2. Si vero dominus esset certus, et confessarius imprudenter Missas celebrare fecisset; ait Tamb. quod si prima opinio opposita superius allata Soti, etc. est probabilis in primo casu, probabilis est etiam in quod debitor ad nihil tenetur. Sed nec huic acquiescere valeo, quia semper creditor petit suum, et de illo, arbitrio suo, non aliorum, vult disponere3. Iam dictum est num. 65. quod fur tenetur curare, ut suis sumptibus res perveniat in manus creditoris. Adverte tamen, quod commodatarius, si rem commodatam mittit domino per virum qui communiter existimatur fidelis, et res deperditur, adhuc ob culpam emissarii ad nihil tenetur, ista statutum per L. Argentum 20. ff. de commodat.
|
4 n. 679 ad 682. 5 n. 678. 1 lib. 3. n. 679. et 682. 2 n. 705. 3 ibid. v. Quid si. |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL |