Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Sant’Alfonso Maria de Liguori Homo Apostolicus (bozza) IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
TRACTATUS I. DE CONSCIENTIA
1. Regula remota et proxima bene agendi. 2. Variae conscientiarum distinctiones.
1. Prima regula bene agendi est lex divina, cui postea debet se uniformare conscientia: sed quia bonitas aut malitia actionis talis nobis apparet, qualem eam conscientia apprehenditi; hinc fit, quod regula remota, sive materialis, nostratum operationum, est lex divina; proxima vero et formalis est conscientia, ut decet s. Thomas1 sic loquens: Ratio humana est regula voluntatis humanae, ex qua eius bonitas mensuratur. Et apertius alibi2: Actus humanus iudicatur virtuosus, vel vitiosus, secundum bonum apprehensum, in quod voluntas fertur, et non secundum materiale obiectum actus. Qua de re in hoc primo tractatu agemus de conscientia, in sequenti vero de lege. 2. Sermonem faciens de conscientia oportet plura distinguere. Oportet 1. distinguere conscientiam a synderesi. Synderesis est notio principiorum universalium, nempe, Deus est honorandus; malum est fugiendum: quod tibi non vis, alteri ne feceris, etc. Conscientia vero est iudicium practicum, quod ab huiusmodi principiis formatur circa praesentes operationes, quae hic et nunc agendae sunt, aut vitandae, secundum praesentes circumstantias, quapropter definitur conscientia Dictamen rationis, quoiudicamus aliquid hic et nunc agendum, vel fudiendum. 2. Distinguenda sunt varia conscientiarum genera, quae possunt accidere, nimirum conscientia recta, erronea, perplexa, scrupulosa, dubia, et probabilis. De singulis hic cum distinctione nobis erit loquendum.
|
1 1. 2. q. 19. a. 4. 2 Quodlib. 3. a. 27. |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL |