Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Sant’Alfonso Maria de Liguori
Homo Apostolicus (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • TRACTATUS X. DE SEPTIMO PRAECEPTO DECALOGI
    • CAPUT IV. DE CONTRACTIBUS
      • PUNCTUM VII. de censu.
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

- 241 -


PUNCTUM VII. de censu.

 

196. Quid sit census.

197. Conditiones requisitae a Nicolao V.

198. Conditiones requisitae a s. Pio V.

199. An liceat census personalis.


- 242 -


200. An liceat census redimibilis ex parte emptoris.

201. An pereunte fundo pereat census.

202. An possit constitui census pecunia antea debita.

 

196. Contractus census, aut venditionis annuorum redditum, est cum quis pro certa summa (v. g. 100) exigit quotannis quinos, senos, etc. in centenos ex aliquo fundo fructifero. Hic contractus est licitus, modo debitae circusmtent conditiones; nam est vera emptio, qua qui dat pecuniam emit non iam pensionem, sed ius ad percipiendam partem fructuum fundi1.

197. Quoad autem conditiones, in Bullis Nicolai V. et S. Pii V. appositas, sciendum quod in illa Nicolai V. (quae in nostro regno neapolitano viget in observantia) requiritur 1. ut census constituatur super re certa in specie; et generaliter super aliis bonis: 2. ut adsit pactum retrovendendi eodem pretio; 3. ut pensio non excedat denos in centenos2.

198. In illa S. Pii V. requiritur 1. ut census sit super re stabili et frugifera: et sufficit ceteroquin officium perpetuum, aut alius census; 2. ut pretium sit de pecunia numerata: 3. ut adsit pactum anticipate solvendi pensione; 4. ut non obligetur venditor ad substituendum alium fundum, si pereat obligatus; 5. ut venditor non privetur ab alienando fundo hypothecato; 6. ne conveniatur ad solvendam aliquam poenam, aut interesse ob lucrum cessans, si pensio non solvatur; 7. ne novus creetur census de pensionibus non solutis; 8. ne emptor suo arbitrio possit repetere pretium; et ut venditor possit semper redimere censum: ceterum de iure naturali est sententia communissima posse pacisci ut census sit irredimibilis; 9. ne census vendatur aliis pluris, vel minoris, nisi esset quia census evaderet non liquidus3. Sed circa Bullam S. Pii V. advertunt communiter auctores, illam non fuisse receptam in pluribus regnis, nimirum in utraque Sicilia, in Hispaniis, in Germania, in Galliis, in Belgio; imo Continuator Tourn. affirmat nec Romae observari. Et ubi recepta non est, sententia communis est, quod non obligat4.

199. Dubitatur autem 1. an liceat census personails? Alii negant sed multi graves aa. probabilius et communius affirmant, loquendo quoad ius naturale; ita Sotus Less. Merbesius Tournel. Hab. Wigandt Castr. Ronc., etc., quia sicut in censu reali emitur ius ad percipiendos fructus a fundo, ita in personali emitur ius ad percipiendos fructus ab industria et labore alicuius iam addicti tali officio, v. g. pictoris, mercatoris, etc.5. Dictume st, iure naturali spectato, nam iuxta Bullam S. Pii paulo ante allatam requiritur (ubi acceptata est) omnino fundus stabilis.

200. Dubitatur 2. an liceat hic contractus si conveniatur, ut census sit redimibilis non solum ex parte venditoris, sed emptoris? Alii ut Lessius Laym. Castropal., etc. admittunt illum, modo observentur conditiones quas alibi (n. 181) recensuimus pro pacto reemendi fundum. Sed alii, ut Sotus Covar. Salmant., etc. negant, et haec sententia proculdubio suadenda est, dum omnes conveniunt quod in tali contractu adest periculum saltem intentionis usurariae6.

201. Dubitatur 3. an praecisa Bulla S. Pii, pereunte fundo sine culpa venditoris, pereat eitam census? Negant Salmant. Sot. Castrop., etc. dicentes quod in tali casu tenetur venditor ad substituendum alium fundum. Sed nos oppositum tenemus cum Lessio Lugo Ronc., etc., quia in contractu census non iam principaliter obligatur persona, et accessorie res (uti suponunt adversarii), sed res tantum, cum vendatur ius super illius fructibus: unde pereunte


- 243 -


fundo, nihil amplius debetur. Et hinc dicimus quod, lciet sit licitum pactum solvendi pensionem (modo sit diminuta) etiam annis sterilibus; non licet tamen pactum eam solvendi etiamsi fundus pereat1.

202. Dubitatur 4. an possit constitui census de pecunia quam prius venditor debebat emptori? Spectata Bulla s. Pii non potest, quia ibi requiritur pecunia numerata. Sed loquendo de iure naturae, non est improbabile quod possit cum Navar. Less. Valent., etc. cum census habeat rationem eamdem, quam quaelibet alia emptio, quae utique potest fieri cum pecunia quae ei debetur2.

 




1 lib. 3. n. 839.



2 n. 845.



3 n. 846. et 847.



4 n. 849.



5 n. 840.



6 n. 843. v. quaer.



1 lib. 3. n. 847.



2 n. 846. ad 2. v. Ut census.






Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL