Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Sant’Alfonso Maria de Liguori
Homo Apostolicus (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • TRACTATUS XI. DE OCTAVO PRAECEPTO DECALOGI
    • CAPUT UNICUM DE IUDICIO TEMERARIO, CONTUMELIA ET DETRACTIONE
      • PUNCTUM I. De iudicio temerario.
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

- 251 -


TRACTATUS XI. DE OCTAVO PRAECEPTO DECALOGI

 

CAPUT UNICUM DE IUDICIO TEMERARIO, CONTUMELIA ET DETRACTIONE

 

PUNCTUM I. De iudicio temerario.

 

1. De iudicio et suspicione temerariis.

2. Advertenda pro praxi.

 

1. Iudicium temerarium tunc est peccatum mortale, cum sine sufficienti fundamento iudicamus proximum aliquod grave malum commisisse. Ex quo infertur quod huiusmodi iudicia plerumque excusantur a mortali, aut quia fundamentum iudicatur sufficiens, aut quia non sunt iudicia, sed suspiciones, aut quia non sunt iudicia, sed suspiciones, quae quamvis sint temerariae, non attingunt mortale, nisi dubitetur quod personae bono nomine essent reae gravissimorum criminum, uti atheismi, haeresis, incestus cum parentibus et huiusmodi1.

2. In hac materia igitur advertat confessarius multos rudes se accusare, quod temere iudicarint: oportet efficere ut ipsi sciant 1. cum adsunt sufficientia momenta ita iudicandi de aliqua actione, iudicium non esse temerarium, sed iustum adeoque non esse culpabile; 2. haec ut plurimum non esse iudicia, sed suspiciones, quas domini, et patresfamilias aliquando tenentur habere, ut aliquod peccatum impediant: v. g. ne servi furentur, ne filiae peccent cum hominibus versando, et alia id genus. Tantum advertatur ne huiusmodi suspiciones cum aliis communicent sine necessitate.

 




1 lib. 3. n. 962. ad 965.






Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL