Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Sant’Alfonso Maria de Liguori Homo Apostolicus (bozza) IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
PUNCTUM II. De contumelia.
3. De contumelia, et de honoris restitutione. 4. Causa quae excisat. 5. De reseratione et lectione epistolarum. 6. Cui hoc permissum sit.
3. Contumelia etiam est grave, cum per eam graviter laeditur honor proximi coram ipsomet. Unde si publica fuit, publice ei honor restituendus est, veniam ab eo petendo, aut saltem efficiendo ut hi sciant iam talem honoris restitutionem factam fuisse2. Et si contumelia clam illata est, etiam secreto compensanda est, iuxta veram et communem sententiam Lessii, Lug. Spor. Ronc. s. Anton. Salm. adversus Laym. et Molin.3. 4. Excipitur tamen 1. si probabiliter praesumitur quod offensus ex signis quae ostendit, iam remiserit offensam, aut recuset illam publicam satisfactionem, ne novo rubore effundatur, et in hoc casu sufficiet eum alio modo honorare; 2. si offensus iam ultus fuerit iniuriae; aut si iam publice in offensorem a iudice poena sufficienti ad reparandum honorem ablatum animadversum sit4. 5. Contumelia etiam afficeretur proximus, si eius litterae resignarentur, aut legerentur, nisi habeatur, aut saltem praesumatur consensus eius, ad quem mittuntur, aut eius a quo scriptae sunt, ut dicunt Lugo, Busemb. Escob. Navarr. etc.5. Et graviter peccaret, si materia esset gravis, aut iudicaret proximum ita moleste laturum, ut graviter offenderetur. Eo casu tamen si revera materia esset levis, qui legeret non peccaret contra iustitiam, sed contra charitatem, ut recte dicit La-Croix cum communi contra Bonac6. 6. Licet contra 1. principibus reserare litteras inimicorum et etiam aliorum, qui tempore belli scribunt ad regiones inimicorum. Et idem etiam licet ministris publicis, si hoc iudicant oportere ob bonum commune. 2. Praelati religiosi possunt aperire epistolas suorum subditorum, si in hoc adest statutum aut usus, aut saltem suspicio probaiblis quod in illis contineatur aliquid mali. Sed hoc non potest intelligi de illis epistolis, quae directae sunt ad Superiores maiores aut ab istis datae sunt. 3. Licet etiam privatis aperire litteras suorum adversariorum, qui sibi iniustae sunt molestiae; ita communiter Lessius Lugo Laym. Sanch. Nav. Bonac. Salmant. et Ronc. Et idem permittunt Lugo et Busemb. ut evitetur iniuria gravis, quae imminet alicui tertio1. Si autem aliquis colligeret chartulas epistolae laceratae a domino, et in publico loco relictas (non vero in occulto) et ob curiositatem eas legeret, tunc ei nullam facit iniuriam (modo non patefaceret secretum cum illius damno): nam quae pro derelictis habentur, licitum est ea in propriam utilitatem convertere; ita Laym. Busemb. Diana s. Antonin. Silvest. etc. Et hoc quamvis (dicunt Lugo et Ronc.) dominus lacerasset epistolant in minutas partes; tunc enim videtur voluisse cedere suo iuri. Sed merito contradicit La-Croix cum Rebellio etc. quia lacerando ille minutatim epistolam, bene significare voluit nolle eam legi, et noluisse cedere suo iuri. Et hoc, quod dictum est de epistolis, valet pro omnibus aliis scripturis; quia quilibet habet ius secreti in suis scriptis, quae non vult esse communia cum aliis; ita Navar. Mol. Busemb., etc.2.
|
2 n. 966. et 984. ad 988. 3 n. 985. 4 n. 989. et 900. 5 l. 5. n. 70. ad 71. 6 n. 70. v. Ita. 1 l. 5. n. 70 et l. 3. n. 969 ad 3 circa fin. 2 l. 5. cit. n. 70. v. 6. Si letteras. |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL |