Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Sant’Alfonso Maria de Liguori Homo Apostolicus (bozza) IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
CAPUT II. DE PRAECEPTO CONFESSIONIS ET COMMUNIONIS ANNUAR.
35. De praecepto annuae confessionis; an obliget qui tantum habet venialia; et an debeat praevenire qui praevidet, etc. 36. An qui anno praeterito neglexit confessionem, teneatur confiteri quamprimum; et quot peccata committit qui negligit illam. 37. An qui confitetur anno sequenti, satisfaciat praeteritae obligationi. 38. Poenae in transgressores. 39. De praecepto Communionis paschalis. 40. An qui eam negligit teneatur ad quamprimum, etc. Et an teneatur praevenire, etc. 41. An excommunicati, etc.; carcere detenti, etc. Debet in parochia fieri. 42. A tali obligatione eximuntur sacerdotes, peregrnii, et servi monasteriorum. 43. Qua aetate, et quando pueri communicare debent. 44. Quando amentes.
35. Et I. quoad confessionem sciendum est, quod in Conc. Lateran. sub Innoc. III. statutum fuit, ut quisque fidelis, cum ad rationis usum pervenerit, omnia peccata sua debeat saltem semel in anno confiteri; ita in cap. Omnis utriusque sexus de poenit. et rem ubi haec habentur: Omnis utriusque sexus fidelis, postquam ad annos discretionis pervenerit, omnia sua peccata, saltem semel in anno, fideliter confiteatur proprio sacerdoti. Dicitur 1. Omnis fidelis: intelligitur omnis baptizatus, etsi haereticus. Dicitur 2. Postquam ad annos, etc. intelligitur qui ad Dei cognitionem pervenit, saltem crasso modo, et si peccavit, et poenam meritus est. Quare (ut diximus Tract. 2. n. 37.) teneantur ad hoc praeceptum, qui ante septennium peccaverunt, si iam usum rationis adepti sunt; nam Concilium obligat universe quemlibet qui iam ad annos discretionis pervenit. Dicitur 3. Omnia sua peccata. Hic quaestio fit, an teneantur confiteri in anno qui eo anno non peccarunt mortaliter? Affirmant Silvester, et alii cum Bonac. Sed communis sententia et verior negat cum s. Antonin. Cano Suarez Caiet. Lugo, etc. quia Ecclesia, praecipiendo confessionem, praecipit eam quae facienda est iuxta Iesu Christi institutionem: Dominus autem non praecipit nisi confessionem mortalium dumtaxat, ut declaravit Trident. Sess. 14. c. 5. de Poenit. Et hoc deducitur ex eodem textu allato, ubi dicitur: Omnia sua peccata fideliter confiteatur. Dicendo omnia certe intelliguntur sola mortalia; cum certum sit apud omnes non esse obligationem confitendi venialia omnia volenti ea confiteri. Dicitur 4. Saltem semel in anno. Hic annus proprie deberet incipere a Ianuario, et terminare in Decembri; sed iuxta communem consuetudinem accipitur a Paschate ad Pascha, ut dicunt Suar. Lugo Concina Holzm. etc.1. Hic fit aliud dubium: cum quis praevidet sibi inposterum non fore commoditatem confitendi toto anno, an debeat praevenire, et confiteri antequam finiat annus? Negat Holzman; sed nos affirmamus cum Busemb. et Lugo2, quia cum iste iam peccaverit mortaliter, iam contraxit obligationem confitendi in illo anno, quare si praevidet quod postea non possit adimplere illud, tenetur praevenire. Dicitur 5. Fideliter confiteatur, ideoque non satisfit per confessionem invalidam, et tanto minus per sacrilegam; propterea merito damnata est propositio 14. ab Alexand. VII. quae dicebat: Qui facit confessionem voluntarie nullam, satisfacit praecepto Ecclesiae. Ratio, quia confessio nulla non est vera confessio. Dicitur 6. Proprio sacerdoti, intelligitur non tantum parochus, sed quilibet sacerdos ad confessiones approbatus, ut explicat Glossa, et intelligunt Fagnamus, Cabass. et alii communiter. Et hoc hodie non revocatur in dubium ex universali consuetudine, quae adest: ideoque S. C. anno 1584. declaravit, si Episcopus iuberet ne quis confessarius in Paschate audiret confessiones poenitentium sine licentia curati, talis Decreti nullam habendam fore rationem3. 36. Quaeritur 1. an qui, cum teneretur confiteri, elabi annum effecit, teneatur confiteri quamprimum? Negant s. Antonin. Sot. Silvest. Tol. etc. dicendo quod, licet adsit praeceptum divinum confitendi pluries in vita, nihilominus respectu confessionis annualis praeceptum est ecclesiasticum, et hoc est addictum anno; quare eo transacto cessat praeceptum. Sed affirmat sententia communior, quam nos sequimur cum Gonet Suar. Navarr. Lug. Tourn. et cum Lambertini4, tum ob praeceptum divinum Ecclesiae determinationi relictum; et Ecclesia determinavit obligare saltem semel in anno, ut tenet sententia probabilior, et communior5; tum ob praeceptum ecclesiasticum, quod impositum est, ut quisque confiteatur saltem semel in anno non ad finiendam, sed ad sollicitandam obligationem6. Quot autem peccata, committat, qui elapso anno non confessus est, dicunt Silv. Laym. Valent, etc. unum peccatum committi continuatum; sed probabiliter dicunt Bonac. Suar. Lugo Vasq. etc., toties peccari, quoties occasiones opportunae offeruntur, et negliguntur: cum illud peccatum non perseverat in aliquo effectu, sed tantum in malo proposito, propter quod iam multiplicantur peccata, cum per longum tempus perdurat, ut diximus Tract. 3. n. 60. 37. Quaeritur 2. an, qui anno sequenti confitetur peccata praeteriti anni, satisfaciat praecepto utriusque anni? Alii affirmant, alii vero negant. Sed verior sententia Castrop. Viva Hurtad. Salm. etc. sic distinguit. Si ipse confitetur peccata mortalia, tam prateriti, quam praesentis anni, tum recte satisfacit utrique praecepto, quia iam praecepti finem adimplet, qui est reconciliato cum Deo a peccatis illius anni: non ita vero si confitetur peccata gravia tantum praeteriti anni in posteriore anno; si post peractam confessionem labitur in alia peccata mortalia, tenetur iterum confiteri, ut satisfaciat praecepto posterioris anni: dum communiter dicunt Suar. Laym. Castropal. Salmant. Lugo etc. quod si quis in principio anni confitetur sola venialia, tenetur denuo confiteri. Itaque illa confessio mortalium prioris anni non habet vim satisfaciendi praecepto anni posterioris1. 38. Ex lege communi ob relatum cap. Omnis utriusque etc., confessionis et communionis violantibus praeceptum duae poenae impositae sunt, interdicti nimirum, et privationis sepulturae ecclesiasticae. Sed hae poenae non incurruntur nisi post iudicis sententiam. Impuberes sunt universaliter excusati, ut dicunt communiter dd.2. In qua occasione, et tempore praeter hoc urgeat praeceptum confessionis, sermonem faciemus, cum de hoc Sacramento Poenitentiae agetur. 39. Quoad praeceptum Communionis paschalis, advertendum illud esse tam divinum, quam ecclesiasticum. Divinum, propter id quod dixit Dominus apud Ioan. 6. 54.: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Est etiam ecclesiasticum, propter id quod in cit. cap. Omnis praecipitur: Suscipiens reverenter ad minus in Pascha Eucharistiae Sacramentum. Et in Trident. sess. 13, can. 9.: Si quis negaverit omnes fideles teneri singulis annis, saltem in Paschate, ad communicandum iuxta praeceptum s. Matris Ecclesiae, anathema sit. Annus huius obligationis computandus est a Paschate ad Pascha, iuxta communem consuetudinem hodie receptam. Tempus paschale incipit a dominica Palmarum, et terminat dominica in Albis, ex declaratione Eugenii IV. in Bulla Fide digna, an. 1440. Episcopi tamen ex privilegio, vel consuetudine possunt hoc tempus prorogare, prout solent3. 40. Sicut diximus de confessione, ita dicimus de Communione, quod si quis tempore paschali non potuit communicare, tenetur ad quamprimum communicandum; quia urget praeceptum tam divinum (ab Ecclesia determinatum ut observetur quodlibet Pascha), quam ecclesiasticum, quod assignat tempus paschale non ad finiendam, sed ad sollicitandam satisfactionem4. Fit dubium, utrum si quis praevidens non posse communicare in Pascha, teneatur anticipare Communionrem: de confessione affirmavimus, quia cum quis peccaverit mortaliter, iam obligationem contraxit confitendi intra annum; quare praevidendo auferendam sibi fore in posterum facultatem confitendi antequam annus finiatur, tenetur praevenire. Sed hoc non procedit pro Communione, ut recte ait Suar Axor. Holzm., etc. (contra Laym. et Habert; quia debitum communicandi iuxta sententiam communem non incipit, nisi incepto tempore paschali, qua de re ante illud tempus non adhuc contracta est obligatio; et si quis praevenit, non satisfacit praecepto5, et hoc ita est, ut si quis ob impedimentum praevisum anticiparet, et postea cessaret impedimentum, etiam teneretur communicare in Paschate, ut recte dicunt Lugo, Salm., etc. contra Tamb.6. Dubium minime est quin, incepto tempore paschali, si quis praevidet se impeditum iri communicare postea, teneatur ilico communicare7. 41. Notandum 1. quod excommunicati et carceribus detenti, cum possiut, tenentur procurare absolutionem, aut libertatem, quo possint praecepto paschali satisfacere, cum illud sit praeceptum divinum, ut dictum est8. Notandum 2. neminem posse extra parochiam praecepto Communionis satisfacere; aut saltem extra cathedralem (ut probabiliter admittunt Bonac. et Busemb. contra Lugo; et ipse ignoro an hoc sit satis probabile, si deest usus communis, qui praesumere faciat consensum Episcopi) sine licentia parochi, aut Episcopi, vel eius vicarii; sufficit tamen in hoc licentia praesumpta, seu interpretativa, ut dicunt Suar. Lugo, Salm. Busemb., dummodo adsit moralis certitudo consensus illius1. Nonnulli affirmarunt licere Communionem paschalem fieri in ecclesiis Regularium, ratione eorum privilegiorum; sed communiter id reprobatur a Suar. Lugo, Salmant. Tambur., etc. cum Decr. S. C. Nec privilegia suffragantur, dum saepe Pontifices declararunt quoad Communionem paschalem illaesum servandum ius parochorm. Et praecipue Clem. VIII. anno 1592. postquam declaravit Regulares quovis tempore etiam paschali licite posse audire confessiones saecularium, subiunxit: Dummodo tamen iidem saeculares Christi fideles Sacramentum Eucharistiae die festo paschalis Resurrectionis in propria parochia ab eorum parocho sumant2. Idemque statuit Clem. X. Imo apud Benedictum XIV.3 adest Decretum sacr. Congregat. 9. iulii 1644. et confirmatum die 11. iunii 1650, quo sancitum est posse Episcopos prohibere Regularibus, ne die Paschatis ministrent Eucharistiam saecularibus, etiamsi ipsi satisfecissent praecepto Ecclesiae. Et quamvis die 31. ianuarii 1682. ab eadem S. C. ad instantiam parochorum Lovaniensium, qui contendebant pp. Societatis Iesu non posse ministrare Eucharistiam tot otempore paschali, responsum fuit, posse ministrare, excepto die Paschatis, tamen intelligendume st, praesupposita Episcopi prohibitione. 42. Notandum 3. a tali obligatione eximi 1. Sacerdotes, qui ubicumque celebrant, satisfaciunt praecepto, iuxta communem sententiam: si vero non celebrarent, tenerentur communicare in parochia. 2. Peregrini, qui longe absunt a propria parochia, possunt communicare in quacumque ecclesia; nec tenentur communicare in loci parochia, ubi reperiuntur; ita communissime Caiet. Sot. Azor. Suar. Lugo, Sanch. Bonac. Castrop. Salmant., etc. (contra Barb. Tourn. et Ronc.). Ratio est quia tunc illi non habent proprium pastorem, qui eos recognoscere debet, quare penitus cessat finis communicandi in parochia4. 3. Famuli monasteriorum, qui in eadem clausura degunt, et sub obedientia suorum Praelatorum, ut iuremerito sustinet Lambertini5 cum Wigandt, et pluribus Decretis S. C. contra Castrop. Bonac. Salmant. Ronc. etc. qui eximunt omnes qui incolunt monasteria. Et licet Societas Iesu habeat privilegium pro omnibus domesticis, qui in suis domibus morantur, tamen p. Zacharia6 refert S. C. multoties declarasse hoc privilegium ad alias religiones minime extendi7. 43. Notandum 4. pueris ante usum rationis, et perpetuo amentibus prohiberi Communionem ex Concilio Lateranensi. Sed quaeritur an pueri statim ac usum rationis adepti sunt, et confessionis sunt capaces, possint et debeant communicare? Affirmant Palud. s. Anton., etc.; sed communiter et probabiliter negant alii; nam cum maiorem reverentiam exposcat Communio, et propterea maiorem quoque expostulat cognitionem: saltem quia haec obligatio sic a communi Ecclesiae usu intellecta est Caeterum valde proabiliter dicunt Suar. Sot. Laym. Castrop., etc. cum s. Thoma8 quod licet huiusmodi parvuli non teneantur, semper ac tamen discernere valeant hunc coelestem panem a terreno, possunt admitti ad Communionem: Quia (ait s. Doctor) tales possunt aliquam devotionem huius Sacramenti concipere. Et id confirmatur ex can. penult. 26. qu. 6. ubi dicitur: Cui Poenitentiae Sacramentum conceditur, neque Eucharistiae Sacramentum denegari debet, si desiderat. Et illis pueris, qui in extrema vitae sunt constituti, non solum potest, sed etiam debet dari Communio, ut communiter praefati dd. cum Bened. XIV.1; quia in tali articulo, cum usu rationis polleant, ex praecepto divino tenentur communicare. Extra tamen periculum mortis, dicunt communiter dd. (regulariter loquendo) obligationem communicandi incipere ab anno nono, et non posse differri ultra 12. aut ad plus 14. ita Suar. Laym. Antoine, Croix, etc. S. Carolus praecepit parochis ut instraerent pro Communione pueros, qui ad 10. annum pervenissent2. 44. Quaeritur hic denique an possit ministrari Eucharistia amentibus? Iam dictum est quod perpetuo amentibus omnino neganda est Communio, etiam in mortis articulo, ut habetur ex Rituali romano (de Euch.). Aliis vero qui sunt amentes, sed non semper fuerunt rationis expertes, potest dari (ut dicit ipsummet Rituale), cum habent aliquod lucis intervallum aut ut dicit s. Thomas3: Si prius quando erant compotes mentis, apparuit in eis devotio huius Sacramenti, nisi timeatur periculum expuitionis; et idem dicit Catechismus rom.4. Ex quo bene inferunt multi dd. sufficere ad dandam Eucharistiam fatuo in mortis articulo, ut ipse dudum pie vixerit5. Semifatuis vero dicunt Castr. Wigandt, Laym. Holzm. Salm., etc. quod tantum in vitae extremo, et praecepto paschali possit ministrari Communio, semper ac discernere valent a cibo terreno. Idem asserunt Laym. Castrop. et Salm. de mutis, et surdis a nativitate, modo constet ex signis ipsos intelligere in Sacramento contineri divinam personam6.
|
1 lib. 6. n. 662. 2 n. 671. 3 n. 564. in fine et 574. 4 Notif. t. 3. p. 97. 5 l. 6. n. 663. 6 n. 668. et 297. 1 lib. 6. n. 669. 2 n. 674. 3 n. 256. et 296. 4 n. 297. 5 n. 298. 6 n. 297. circa fin. v. dicit. 7 n. 298. in fin. 8 n. 299. 1 l. 6. n. 300. 2 Lambertini, Not. 18. n. 7. 3 De Syn. l. 9. c. 16. n. 3. 4 l. 6. n. 240. ad 9. v. Huic. 5 Notif. 55. n. 7. et 8. 6 Ap. Croix l. 6. p. 1. n. 624. 7 l. 6.n. 240. ad 10. 8 3. p. q. 80. a. 9. 1 De Synod. l. 7. c. 12. n. 3. 2 lib. 6. n. 301. v. Sed hic. 3 3. p. q. 80. a. 9. 4 p. 2. n. 64. 5 lib. 6. n. 302. 6 n. 303. |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL |