Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Sant’Alfonso Maria de Liguori Homo Apostolicus (bozza) IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
PUNCTUM II. De iis qui baptizari possunt.
19. Poena rebaptizantium. 20. De foetibus abortivis, et de filiis infidelium. 21. Si parentes repugnant. 22. An liceat vendere filios infidelibus. 23. De Baptismo sub conditione. 24. De infantibus expositis. 25. De Baptizatis a laicis. 26. Ab haereticis. 27. Si Baptismus est dubius. 28. DIspositiones ad Baptismum. 29. De caeremoniis, et I. de aqua consecrata. 30. II. De ecclesia.
19. Notandum 1. valide baptizari infantes et perpetuo amentes, illos tamen qui aliquando habuerunt usum rationis non posse, si prius Baptismum non requisiverunt7. Notandum 2. quod, cum repetitur Baptismus sine iusta causa, tam rebaptizans, quam rebaptizatus, si est rationis compos, incurrunt irregularitatem, cap. 2. de Apostat. An autem idem sit de rebaptizantibus sub conditione sine iusta causa: duae adsunt senetntiae probabiles; negant Suar. Castrop. Laym. Bonac. Anac. Pont. Tourn. Holzm. Salm. et Croix, quia qui sub conditione rebaptizat, revera non rebaptizat. Affirmant autem Sot. Filliuc. Conc. Ren. Barbos. Sayr. et Lambert. cum Catechismo romano; quia, ut dicunt isti, talis conditio apponitur in legis fraudem, ideoque habetur pro non apposita8. 20. Notandum 3. foetus abortivos, semper ac non constet esse anima destitutos (ut iudicari debent illi qui non habent ailquam organorum dispositionem), semper baptizandos esse sub conditione tamen; potissimum cum inter peritos modernos hodie cum plausu recepta sit opinio, quod foetus animetur, aut in ipsa conceptione, aut saltem post paucos dies1. Notandum 4. ut praecipit Ritual. rom., in solo casu necessitatis posse baptizari plures sub una forma, dicendo: Ego vos baptizo etc.2. Notandum 5. quod circa filios infidelium, Baptismus collatus est validus, licet eis ministretur invitis parentibus, ut docet Benedictus XIV. in sua instruct. ad Vicesgerentem, quae incipit Postremo mense, et alii communiter cum auctoritate s. Augustini, quidquid dicant Durand. et Catarin.3. Sed notandum item circa hoc, quod si parentes deficiunt a Fide ad infidelitatem, licite possunt eis auferri filii, et sufficit quod unus solus eorum prius fidelis fuerit, ut communiter dicunt Suar. Laym. Ronc. Antonin. Salmant. et Croix; caeterum sicut est licitum baptizare filios haereticorum his invitis, et etiamsi illi apud genitores remansuri fuissent, iuxta sententiam probabiliorem Laym. Croix Aver. Gob. etc.; ita contra non licebit baptizare filios infidelium invitis parentibus, praeterquam in casibus sequentibus: 1. Si filios est iam rationis capax et Baptismum efflagitat, ut docet s. Thomas4. Et advertendum quod Ecclesia bene possit et debeat separare baptizatum a suis parentibus, ut dicunt Castropal. Laym. Salm.; et Benedict. XIV. facto declaravit loco cit. num. 29. ex cap. de Iudaeis dist. 45. et in casu quo dubitatur an filius qui petit Baptismum sit vel ne rationis compos, post septennium debet baptizari, sed ante septennium expectandum est, ut ibidem dicit Bened. XIV et interim a parentibus debet segregari, et loco tuto custodiri5. 2. Debet baptizari filius infidelium quoties in periculo est mortis. 3. Si filius est extra curam parentum, nec timetur ne ad ipsos regrediatur. Et idem currit pro filiis perpetuo amentibus; aut a parentibus derelictis aut expositis. 4. Si parentes in Christianorum captivitatem redacti sunt, aut filii eorum sunt capti in bello. 5. Si unus parentum consentit, ut infans baptizetur, licet alter positive repugnet6. 21. Sed hic quaeritur 1. An repugnante utroque parente infideli, liceat baptizari infans? Respondetur non licere, si filius relinquendus erit in illorum potestate, ut decrevit S. C., ex eo quia adest certum periculum illius perversionis. Sed contra casu quo infans abstrahatur a parentibus, est satis probabilis sententia Scoti Fras. Tourn. Est. Pichler Manstr. Holzm. et aliorum contra Gonet Conc. Salm. etc. quod possit licite baptizari, dum parentes non possunt super filiis habere ius in eorum salutis aeternae detrimentum; et sicut potest auferri filius a parentibus, ut liberetur a morte corporali, tanto fortius ut liberetur a morte animae. Advertendum tamen quoad Hebraeos, Iulium II. iustis rationibus prohibuisse, quominus iis invitis sui filii baptizentur, antequam ad usum rationis hi pervenerint7. 22. Quaeritur 2. An liceat vendere parentibus infidelibus filios suos non iam baptizatos. Negat Hurt., sed communiter affirmant Suar. Laym. Castrop. Vasq. Bonac. Conin. Filliuc. etc. quia hoc expedit ad conservandam pacem communiter; aliter infideles difficulter restituerent christianos captivos, et Ecclesiae magis incumbit, ut fideles Fidem servent sartam tectam, quam ut infideles eam amplectantur8. 23. Notandum 6. quod iuxta regulam generalem ut conferatur Baptismus sub conditione iam baptizato, requiritur rationale et prudens dubium de valore prioris Baptismi, dubium sive negativum sit, sive positivum1, sicut explicatum est Tr. 1. n. 12. Advertendum tamen quod, cum saltem unus testis ocularis de Baptismo collato testatur, non potest repeti, nisi cum adsunt testes contrarii qui positive oppositum deponunt; ita communiter Suar. Laym. Castrop. Bonac. Holzm. Salm. etc. cum Lambertini. Advertendum item non esse baptizandos (ne sub conditione quidem) adultos a parentibus christianis natos, et inter fideles educatos, licet nullus adist qui de illorum Baptismo testetur, ut exprimitur in cap. Veniens 3. de Presbyt. non bapt. ubi dicitur: Et certe de illo qui natus est de christianis parentibus, et inter christianos est fideliter conversatur, tam violenter praesumitur quod fuerit baptizatus, ut praesumptio pro certitudine sit habenda, donec evidentissimis forsitan argumentis contrarium probetur. Recte tamen dicunt Laym. et Busemb. Baptismum sub conditione esse conferendum adultis, etiam inter fideles nutritis, cum eae adsint coniecturae, ut praesumere faciant verisimiliter eos non fuisse baptizatos. Imo S. C., ut refert Zacchar.2, pluries decrevit ese baptizandos sub conditione eos pro quibus nullum Baptismi recepti signum haberi potest nec parentum matrimonii3. 24. Notandum 7. circa infantes (si sint expositi, et scriptum sive habent, sive non, Baptismi recepti) debent baptizari sub conditione, quoties non constat de Baptismo eorum, quia prudenter semper potest dubitari, ita Nat. ab Alexandro Petroc. Conc. Ronc. Holzm. Tourn. Henno et alii cum Lambert qui ad huius confirmationem producit Conc. mediolanen. et declarationes S. C. et etiam Rit. rom. ubi dicitur: Infantes expositi, si de eorum Baptismo non constat, sub conditione baptizentur4. 25. Notandum 8. quod infantes ab obstetricibus baptizati, aut a laicis, tunc solum rebaptizandi sunt, cum proabilis de errore habetur suspicio, ut communiter Suar. Laym. Bonac. Conc. Holzm. Salmant. Croix etc. quicquid alii dicant: et ita declaravit S. C.5: secus vero cum parochus, explorato laico, reperit illum sufficienter instructm, ut dicitur in Catechis. rom., in eo casu taen in ecclesia suppleri debent caeremoniae, ut praecipitur in Rit. rom. In casu autem quo repetendus erit Baptismus in adultis, non erit praemittenda confessio, sed tantum contritio6. 26. Notandum 9. baptizatos ab haereticis non esse rebaptizandos, nisi cum certum est, aut saltem prudenter dubitari potest in aliqua parte non servari requisita ab Ecclesia catholica ad valorem Sacramenti, ut declaravit S. C.7. Quod praecipue accidit inbaptizatis a Praedicantibus Lutheranis, et Calvinistis, ut advertunt Tourn. Gob. Dicast. etc.: quoniam aliqui ex illis utuntur aquis distillatis, alii solent in baptizando hunc morem servare ut unus proferat formam, et alius applicet materiam; nonnulli infundunt aquam super vestes tantum; aliique communius deficiunt in intentione8. 27. Notandum 10. peccare ministrum si, cum rationabile dubium de baptismi collatione habetur, non rebaptizat (intellige sub conditione). Contra, cum testis unicus oculatus habetur de Baptismi collatione, non potest repeti9. Sat est conditionem mente apponere, modo non adsit scandlum in ea occultanda: sed semper tutius est eam exprimere: Si non est baptizatus, etc. Et cum baptizatur sub conditione, non requiritur patrinus10. 28. Quoad dispositionem ad Baptismum recipiendum requiritur 1. intentio saltem habitualis in adultis (quia in amentibus et pueris, ut dictum est, supplet Ecclesia). Quare valide confertur Baptismus illi, qui eum recipit, non ex mera vi, sed ex metu gravi, sicut etiam amentibus, et dormientibus qui prius dum apud se erant, illum petierunt. 2. Requiritur ut rebus Fidei calleant, iuxta id quod dictum est Tr. 4. num. 3. Requiritur 3. dolor de peccatis; et sufficit attritio sine charitate praedominante, ut communissime Gonet. Can. Sot. Suar. Valent. Salm. et alii cum s. Thoma1, qui dicit: Ad hoc quod homo se praeparet ad gratiam in Baptismo percipiendam, praeexigitur Fides, sed non charitas quia sufficit attritio praecedens, etsi non sit contritio2. 29. Caeremoniae tandem, quae debent adhiberi in Baptismo sunt 1. aqua consecrata, cum Baptismus est solemnis, ut n. 8. Peccaret autem graviter qui sine necessitate baptizaret omissis unctionibus Chrismatis, et olei Catechumenorum, aut ungeret baptizandum oleis veteribus, ut communiter dd. ex cap. Si quis de alio, dist. 4. et Rit. rom. ubi item praecipitur, ut si oleum benedictum iamiam defecturum esset, et aliud haberi non posset, infundatur in benedictum aliud simplex olivarum, sed in minore quantitate. Propterea si, ut haberetur oleum novum, expectandum esset per notabile tempus, v. g. per 10. aut 111. dies, tunc potest conferri Baptismus, et postea suppleri uncitones; et hoc etiam licet praecisa necessitas non adesset: Cum propter aetatis imbecillitatem (dicit Catech. rom. part. 2. n. 34. loquendo de infantibus) infinita pene vitae pericula illis impendeant. Sed si abest necessitas, aut alia gravis causa, et intra dictum tempus de facili possit haberi novum oleum, differendus est Baptismus3. 30. 2. Baptismus conferendus est in ecclesia; quare grave est conferri domi. Excipe 1. si infans fuerit filius regis, aut principis, ut n. 18.; 2. si infans non potest ad ecclesiam deferri sine parentum infamia, aut alterius gravis damni periculo; et eo casu Croix Gob. et Iord. dicunt Baptismum posse tunc domi conferri etiam solemniter; 3. si imminet periculum mortis infanti, v. g. si mater cum magna difficultate enixa est; aut si infans oritur quia ploret, aut 7. vel 8. mense4. In hoc tertio tamen casu, si infans vivit, caeremoniae debent in ecclesia suppleri, ut dicit s. Thomas5, ex c. 1. de Sacramentis non iter. Et hoc sub gravi ut tenent Pignatel. Croix et Aver. contra Passer.6. An autem, puta si Baptismus invalide collatus sit, debeant repeti caeremoniae; alii communius negant, ut Suar. Bonac. Busemb. etc.; sed alii affirmant, ut s. Antoninus, Castr. et Salm. Utraque sententia est probabilis, ideoque secunda uti tutior consulenda7. Rituale admonet parochos ut curent, quantum possibile est, ne imponantur infantibus nomina risum moventia, aut idolorum, aut idolatrarum, sed Sanctorum. Notandum hic denique librum baptizatorum plenam facere fidem in omni tribunali; ideo Rituale praecipit praeterea parochis ut adnotent diem, et horam nativitatis; parentes infantis, et patrinos; insuper ut notent, si Baptismus fuerit sub conditione, aut sine caeremoniis collatus, et item si infans fuerit expositus, et ubi fuerit inventus8. 3. Requiruntur patrini, sed de his in puncto sequenti.
|
7 n. 121. 8 n. 122. 1 l. 6. n. 124. 2 ib. ad 6. 3 n. 126. v. quaer. 4 3. p. q. 68. a. 10. 5 l. 6. n. 128. 6 n. 129. ad 131. 7 n. 132. 8 n. 133. 1 l. 6. n. 134. 2 apud Croix, l. 6. p. 1. n. 310. 3 n. 134. v. Hic tamen. 4 num. 135. 5 Apud Zacch. Adnot. ad Croix. lib. 6. p. 1. n. 323. 6 n. 136. 7 Apud Zacch. ad Croix l. 6. p. 1. n. 323. 8 n. 137. 9 ibid. 10 ib. in fin. Resp. 2. 1 In 4. d. 6. q. 1. a. 3. ad 5. 2 l. 6. n. 130. 3 n. 141. 4 n. 142. 5 3. p. q. 71. a. 3. ad 3. 6 l. 6. n. 144. 7 ib v. si Baptismus. 8 n. 145. |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL |