Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Sant’Alfonso Maria de Liguori
Homo Apostolicus (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • TRACTATUS XV. DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE
    • CAPUT III. DE PERCEPTIONE EUCHARISTIAE
      • PUNCTUM I. De obligatione sumendi Eucharistiam.
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

- 339 -


CAPUT III. DE PERCEPTIONE EUCHARISTIAE

 

PUNCTUM I. De obligatione sumendi Eucharistiam.

 

19. De Viatico, et quando sumendum est.

20. Si infirmus vexatur vomitu.

21. Si tussi.

De praecepto paschali, vide tract. 12. n. 39.

 

19. Duobus temporibus praeceptum Communionis obligat, in Paschate, et in morte. De communione paschali iam actum est, cum de praeceptis Ecclesiae locuti fuimus Tractatus 12. ex num 39.; quoad viaticum autem, dicimus hic quod quilibet fidelis tenetur illo muniri, semper ac infirmus in probabili mortis periculo est constitutus; prout est qui graviter decumbit cum mortalibus signis; qui aliquem periculosum conflictum, aut navigationem aggressurus est; mulieres quae solitae fuerunt eniti cum periculo: aut quae prima vice parturiunt, et tenella aetate, aut corporis constructione imbecilla constitutae sunt; ita communiter dd. cum s. Thoma2.

20. Hic advertendum quod quando infirmus iugi vomitu laboraret, non potest communicare, si saltem per sex horas ab illo liber non sit, ut ait Busemb.; et in dubio melius dicit Croix, adversus alios, non esse praebendam communionem; nam potius Sacramenti reverentiae, quam infirmi utilitati prospiciendum est. Quoad praxim autem, si vomitus provenit ex cibo, cum infirmus illum sumit, debet experiri dando ei non consecratam particulam, et si eam retinet, tunc potest dari consecrata. Et idem faciendum (ut dicunt Salm.) in casu delirii, ut observetur utrum infirmus possit cum decentia suscipere Sacramentum3.

21. Si autem infirmus vexetur a iugi tussi, qua cogatur saepe flemmas e pectore exspuere, hic bene potest communicare: quia hoc non inducit periculum proiiciendi particulam; nam alius est vehiculus (nempe guttur) quo traiicitur cibus, alius est canalis (nempe aspera arteria) unde eiiciuntur flemmae, et suspiria. Secus autem, si tussis ne permitteret quidem particulam traiicere4. De Communione danda pueris, et amentibus in mortis articulo, etiam actum est eodem Tract. 12. n. 43. et 44. Igitur quoad communicandi obligationem, satis est quod dictum fuit. Restat nunc discutiendum quaenam sint dispositiones necessariae ad licite communicandum. Illae duae sunt, una animae, altera corporis. Agemus prius de animae dispositionem, et postea corporis.

 




2 n. 291.



3 n. 292. v. 2. Si in



4 ibid. v. In dubio.






Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL