Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Sant’Alfonso Maria de Liguori Homo Apostolicus (bozza) IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
CAP. I. De conscientia recta, erronea, perplexa, et scrupulosa.
3. De conscientia recta. 4. Erronea. 5. Si detur ignorantia praeceptorum naturalium. 6. Si quis aestimat desiderium pravum non esse peccatum. 7. De conscientia perplexa. 8. ad II. De conscientia scrupulosa.
3. Conscientia recta est quae dictat rei veritatem, contra quam qui operatur, certe peccat. 4. Erronea est quae dictat falsitatem. Haec dividitur in invincibilem et vincibilem, sive culpabilem. Invincibilis est cum nulla erroris dubi tatio in mentem occurrit, et iuxta istam nos tenemur tunc ad operandum; cum enim haec sit regula proxima (sicut superius dictum est) nostrarum operationum, iuxta illius dictamen nobis operandum est. Vincibilis est cum in mentem occurrit erroris dubitatio, et obligatio errorem vincendi, ac insuper negligitur ordinaria (non autem maxima) quae debet adhiberi diligentia ad veritatem inquirendam. Qui cum hujusmodi conscientia operatur, semper peccat, sive iuxta, sive contra conscientiam operetur. 5. Quaeritur hic, an possit dari ignorantia invincibilis circa praecepta naturalia. Cum ignorantia est invincibilis, est etiam inculpabilis, sicut constat ex propos. 2. Michaelis Baii proscripta ab Alexandro VIII: Tam etsi detur ignorantia invincibilis iuris naturae, haec in statu naturae lapsae non excusat a peccato formali. Idem quoque dixit M. Nicolius (in diss. de prob. ad fin. epist. 5. Montaltii apud Cont. Tournely tom. 1. pag. 12. in fin.) sub nomine Wentrochii dicens, talem ignorantiam esse poenam peccati originalis. Sed hoc iam contra Baium proscriptum est. Restat igitur videndum, an detur ignorantia invincibilis circa praecepta naturalia. Respondemus cum communi (contra Sinnichium, et alios pauciores), quam tuentur s. Antoninus, Sotus, Maldonatus, Suarez, Azorius, Sanchez, Gammachaeus, Duvallius, Wigandt, Gonet (qui merito vocat contrariam singularem, et improbabilem), et multi alii, inter quos numeratur doctissimus cardin. Gotti1, adhibendam esse distinctionem inter prima principia, et conclusiones immediatas a conclusionibus mediatis. Hoc posito, dicimus cum allata sententia circa prima principia, seu circa praecepta principaliora legis naturalis, quae sunt ex se nota et a synderesi dictata, ut superius diximus, Deus est colendus: quod tibi non vis etc., non potest dari ignorantia invincibilis. Circa vero conclusiones immediatas, seu proxime deductas a principiis, qualia sunt praecepta Decalogi, nec datur ignorantia invincibilis, nisi in rudibus, et ad breve tempus, vel nisi addita aliqua circumstantia apparenter cohonestante. Circa autem conclusiones mediatas, sive remotas, discursu a praeceptis Decalogi deductas, ut sunt praecepta de non faciendis usuris, de scandalis vitandis, et alia id genus, circa has dicimus posse dari ignorantiam invincibilem, et inculpabilem, tunc cum adhibita communi, quam debet (ut diximus), diligentia, non potest dubium vincere. Vide in nostra Morali2, ubi hoc multis auctoritatibus d. Thomae comprobatum est; et p. La-Croix3 confirmat hoc idem auctoritatibus s. Bonaventurae et Alberti Magni. Idque confirmatur ex eadem allata prop. 2. ex Baianis proscriptis, ubi animadvertitur, Ecclesiam aut sentire, aut valde probabile esse tenere, quod detur ignorantia invincibilis etiam circa legem naturalem; nam si teneret contrarium, non declarasset ignorantiam invincibilem excusare hominem a peccato, quia damnasset propositionem de impossibili eventu. 6. Non desunt inter dd. qui excusant a mortali eum, qui putaret, opera tantum esse peccatum, non autem peccandi desiderium; sed huic opinioni nunquam potui scquiescere, cum intelligere non valeam, quomodo evenire possit, ut qui iam scit, aliquam actionem, v. g., fornicationem esse peccatum, possit non peccare deliberate desiderando illam deliberate exequi: impossibile mihi videtur, quod quis credat non peccare, cum deliberate vult opere complere quod iam advertit esse Dei offensam1. 7. Conscientia perplexa est, cum quis inter duo praecepta constituitur, v. g., servandi proximi vitam, et non peierandi, et ipse nescit, quid deliberet. Quid tunc ei faciendum erit? 1. Sapientes consulere debet, si potest. 2. Si non potest, minus malum eligendum erit, evitando potius transgressionem praecepti naturalis, quam humani, aut divini positivi. 3. Si facile sibi non erit ad librandum quodnam eorum sit minus malum, tunc ad quodcumque se determinet, non peccat, quia tunc deest ei libertas necessaria ad peccatum. 8. Conscientia scrupulosa est ea, quae ex levi formidine dubitat de alicuius actionis honestate, adeoque saepe formidat peccatum esse ubi non est. Multas dd. assignant regulas pro scrupulosis; sed revera post orationem nullum his remedium efficacius (imo unicum, ut bene ait p. Segneri) restabit, nisi obedientiam omnimodam directori praestare. Hinc ante omnia confessarius suadeat huiusmodi poenitenti hoc duplex principium principale. Primum, quod coram Deo tuto incedit, si patri spirituali obtemperat, ubi evidenter peccatum non apparet: tunc enim non homini obedit, sed ipsimet Deo, qui dixit: Qui vos audit, me audit. Ita docent omnes doctores, et magistri spirituum cum s. Bernardo, s. Antonino, s. Francisco Salesio, s. Philippo Nerio, s. Theresia, b. Dionysio Carthusiano, b. Umberto, v. p. magistro Avila, magno Gersone, etc. Secundum, quod maior scrupulus, qui debet eum angere, erit inobedientia, propter quam non tantum amittendi animi pacem, devotionem, et in virtutes progressum, sed etiam desipiendi, sanitatem consumendi, et quod deterius est, etiam animae faciendi iacturam, magno se exponit periculo: possent enim eo devenire scrupuli, ut vel ad tantam eum redigerent desperationem, qua sibimet mortem inferret; sicuti non paucis accidit, vel ut praecipitem se ad omne vitiorum genus deflecteret. Item confessarius insinuet poenitenti scrupulosos, ut bene ait doctus Auctor Instructionum confessariorum tyronum2, cum Deo non sunt calamo, ut dici solet, rationes colligendae: Deu enim, boni nostri causa, vult, nos incertos vivere de nostra salute. Qua de re moralem diligentiam adhibendo, ne eum offendamus, in eius misericordiam nostra cura iactanda est, et nostram non posse facere salutem sine eius gratiae adiutorio confitenets, haec cum perseverantia, fiducia, et pace expostulanda nobis erit. Optimum est, aiebat s. Franciscus, caeco ductu incedere sub divina providentia inter huius vitae tenebras et perplexitates. Expedit quiescere, dum a patre spirituali intelligit, se bene progredi, quin eius rei causam perquirat. Numquam periit obediens. S. Philippus Nerius3 asserebat, quod qui confessario obsequebatur, se certum faciebat, Deo non redditurum de suis operibus rationem. Contra vero, aiebat s. Ioannes de Cruce4: Non satisfieri de eo quod dicit confessarius, esse superbiam, et in fidem peccatum. 9. Deinde curet confessarius, 1. ut percrebros cum huiusmodi poenitente habeat sermones de nimia fiducia in Iesu Christo collocanda, qui pro nobis mortuus est: et in sanctissima eius Matre, quae maxima potentia a Deo donata est in eos, qui ad se confugiunt: quare hortetur, ut vivat securus, semper ac Iesu et Mariae se committit patrocinio, qui proculdubio exaudiunt se invocantes. 2. Prohibeat, quominus libros, quibus scrupuli, excitantur, legat et cum scrupulosis versetur; et illi, qui valde his vexatur, interdicat ne ad conciones terrore plenas adeat, nec conscientiam examinet in iis rebus, ubi scrupulos, sed immeritos, apprehendit. 3. Si consistit scrupulus in timore pravis cogitationibus (v. g. contra fidem, puritatem, aut caritatem) assentiendi, confessarius sit promtus atque intrepidus ad eos negligendos, et ad sincere ei affirmandum, huiusmodi cogitationes, potius poenas, quam consensus, et peccatum sibi esse. Et in hoc praecipue confessarius prae oculis habeat illam regulam, quam dd.1 tradunt, eum, qui timoratae est conscientiae, nisi plusquam certus est de peccato mortali, immunem a peccato in eo iudicandum esse; nam tale monstrum (prout aiebat p. Alvarez) impossibile est in animam ab eo abhorrentem ingredi, quin aperte dignoscatur. Hac de re iuvat pariter imponere scrupulosis, ut de huiusmodi cogitationibus nihil penitus se accusent, nisi certo sciant, et iurare possint, consensisse. Et hic adverti debet, quod cum scrupulosis, non per regulas peculiares, sed generales, procedendum erit: per particulares enim scrupulosi numquam erunt ad deliberandum idonei, dubitantes semper, num illa regula apta sit pro praesenti casu; qui semper ei videbitur differre a casu, quem a confessario audivit. 10. Sit 4. pro illis, qui habent scrupulum circa praeteritas confessiones, sive quia putant, non omnes circumstantias explanasse, sive ob defectum doloris. Confessarius cum advertit, eos aut confessionem generalem iam peregisse, aut per aliquod notabile tempus confessiones praeteritas repetisse, istis imponat, ne ex proposito ad eas animum adiiciant, nec amplius verbum faciant de peccatis praeteritis, nisi cum iurare possunt, ea certe fuisse mortalia, et certo item de eis, nunquam fuisse confessos. Dum dd. docent2, scrupulosos, quamvis per inadvertentiam aliquod grave omiserint peccatum, non teneri (saltem, cum certi non sunt) cum tanto incommodo et periculo ad integritatem confessionis, a qua etiam hoc minus incommodum excusare potest3. In hoc confessarius sit fortis, ut sibi obediri faciat; et si poenitens non obedit, eum obiurget, privet communione, et quantum potest eius retundet duritiem. Humaniter cum scrupulosis agendum est; sed cum obedientia delinquunt, maximo cum rigore tractandi sunt: si enim hac obedientiae anchora illi destituuntur, pereunt utique; nam aut in phraenesim labuntur, aut in morum se dant depravationem. 11. Quinto loco veniunt illi scrupulosi, qui peccare formidant in omni opere; istis imponat, ut libere agant, et, ut scrupulos vincant, ime vincere tenentur semper ac non vident, illam actionem evidenter esse peccatum. Ita cum p. Segneri docent dd.4. (p. Segneri Poenit. Instr. c. ult.). Et nihil refert, quod cum actuali timore operentur (non deposito dubio, quod pene desperandum a scrupulosis). Is enim timor non est verum conscientiae dictamen, quod alio nomine conscientia formata dicitur, uti bene distinguit Gerson5; nec est verum dubium practicum, nec tollit iudicium antea factum, (quod virtualiter perseverat, licet ad illud propter timoris vehementiam tunc non advertatur) nempe, se non peccare in eo, quod non cognoscunt evidenter esse malum; siquidem tunc, non contra conscientiam agunt, sed contra illum inanem timorem6. Imponat igitur confessarius hujus modi poenitentibus in virtute obedientiae, ut parvipendant et superent scrupulum, libere operando id, in quo scrupulus eis est impedimento: item eis iniungat, ut deinde amplius de illo non confiteantur.
|
1 To. 2. tr. 3. q. 1. dub. 4. n. 17. ex d. Th. 1. 2. q. 19. a. 6. Adde Tourn. mor. tom. 1. pag. 14., qui citat d. Thom. et d. Aug. Adde Mercorum lib. de praxi opin. Vincent. Baron. in post. p. ad mor. theol. d. 4. q. 5. §. ult. 2 Lib. I, n. 170. 3 Num. 720. 1 Lib. I. n. 9. 2 P.? n. 76. 3 In Vita lib. I. cap. 20. 4 Tract. de spinis Coll. 4. § I. n. 8. 1 Lib. 6. n. 476. 2 Lib.I. n. 16. 3 Lib. 6. num. 476. 4 Lib. I. num. 17. 5 Loc. cit. 6 L. I. n. 18 et 19. |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL |