Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Sant’Alfonso Maria de Liguori
Homo Apostolicus (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • TRACTATUS XVI. DE POENITENTIAE SACRAMENTO
    • CAPUT II. DE CONTRITIONE ET PROPOSITO
      • PUNCTUM II. De proposito.
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

- 379 -


PUNCTUM II. De proposito.

 

24. Propositum I. debet esse firmum.

An qui credit se lapsurum, etc.

25. II. Debet esse universale.

26. III. Debet esse efficax. An relapsus sit signum semper confessionum invalididatis? Et an propositum debeat esse explicitum.

 

24. Tres sunt conditiones veri propositi ad confessionem requisiti: Ut sit firmum, universale, et efficax. Et Primo debet esse firmum, ita ut poenitens habeat firmum animum in quocumque casu non peccandi. Hic fit dubium, an valeat propositum alicuius qui non habet animum peccandi, sed cerdit certo quod imposterum relapsurus sit? Sanch. Laym. Nav. Sporer. etc. dicunt valere, quia propositum voluntatis bene stare potest cum iudicio intellectus, quod praevidet certum relapsum ex eo, quia de sua fragilitate experimentum habet. Contra p. Conc. reprobat ut infirmum etiam propositum illius, qui itmet probabiliter se relapsurum. Haec secunda opinio est nimis rigida, et parum rationabilis, quia timor relabendi potest simul stare cum proposito quam firmissimo. Sed nec mihi


- 380 -


placet prima, saltem practice loquendo; nam sicut recte dicit Croix, et non distat ab eo Busembaum, in praxi qui certo credit se esse relapsurum, demonstrat suum propositum non esse satis firmum; dum non est possibile quod qui scit Deum auxilium in eum speranti, et ab eo petenti praestaturum esse, et non permissurum aliquem ultra vires tentari, proponat firmiter cuicumque malo potius se subiectorum quam Deum offendere, et postea credat se certo in eadem peccata recasurum; unde si iste hoc credit, signum est quod eius propositum non sit firmum1.

25. II. Propositum debet esse universale (intellige de mortalibus), ut docent omnes cum s. Thoma2; nec audiendi sunt nonnulli aa. qui autumant, sicut valet dolor particularis, ita valere eitam propositum particulare; nam repondetur quod dolor particularis admittitur, quia dolor respicit sola peccata commissa; sed non potest admitti propositum particulre, dum quilibet debet esse paratus ad evitanda omnia peccata mortalia, quae committere potest; ideoque Trident. loquendo de dolore ait Dolor est detestatio de peccato commisso; sed loquendo de proposito, dicit, cum proposito non peccandi de caetero. Dictum est de peccatis mortalibus, quia quoad venialia, certum est cum s. Thoma3 sufficere, si proponat abstinere a caeteris4. Caeterum (ut dicunt Suar. Croix, etc.) potest homo proponere evitare omnia peccata venialia deliberata, et in quantum ad indeliberata sufficit proponere evitare ea quantum fert humana fragilitas, ut dicit idem Angelicus loc. cit.

26. III. Debet esse efficax, nempe ut homo proponat non solum non committere peccata, sed etiam omnia media ad illa evitanda conducentia eligere, et praecipue omnes occasiones proximas removere. Sed hic advertendum (quicquid dicat p. Concina) relapsus non semper esse signa infirmi propositi, adeo ut semper repetendae sint confessiones praeteritae, ut invalidae; quia relapsus non est signum certum quod defuit voluntas, sed saepe est signum mutatae voluntatis, dum saepe solent homines firmiter proponere et postea iterum cadere; ideoque ait Rit. rom. In peccata facile recidentibus utilissimum fuerit consulere, ut saepe confiteantur et, si expediat, communicent. Non dicit, ut facile recidentibus absolutio danda non sit, propter dubium quod subest de eorum proposito, sed ut consulendum sit potius eis ut saepe confiteantur, et communicent: intelligitur, semper ac dignoscitur adesse debita dispositio, ut dicemus tr. ult. punct. 2. Et quoad repetendas confessiones praeteritas, recte dicit p. Segneri, talem obligationem non adesse, nisi habeatur moralis certitudo de invaliditate confessionum praeteritarum, ut esset, cum observatur quod aliquis post confessiones semper reincidit in eadem peccata statim post biduum, aut triduum, sine ulla resistentia, et quin aliquod medium adhibuerit, et quin occasionem removerit. Hic occurreret loqui de illis qui sunt in occasione proxima, et de habituatis, et recidivis, sed de his peculiaribus Punct. 1. et 2. tr. ult. loquemur. Restat tantum hic ut videamus, an pro confessione sufficiat propositum virtuale in dolore inclusum? Hic tres adsunt sententiae. Sententia 1. negat cum Scoto, Cano, Ciaet. Tolet. Conc., etc., qui id inferunt ex Trid. sess. 14. c. 4. ubi videtur requiri propositum formale, cum dicatur quod pars essentialis Poenitentiae sit dolor cum proposito non peccandi de caetero. Sententia 2. quam tenent Laym. Nav. Card., quam moraliter certam appellat Lugo, etc. affirmat, quoties dolor sit ex motivo universali; et etiam haec fundatur in Concil. ubi dicitur quod attritio, si


- 381 -


excludat voluntatem pecandi, iam disponit ad gratiam. Et huic sententiae adhaesit in Concil. rom. Bened. XIII. in quo approbavit instructionem ad populum, in qua (pag. 440.) dicitur quod qui saltem non habet attritionem cum firmo proposito, saltem implicito, amplius non peccandi, remissionem non obtinet. Sententia 3. cum Suar. Bellarmino, Bon. et Holzm. qui eam vocat communem, distinguit, et dicit, quod si poenitens nihil cogitat de futuro, ut contingere solet infirmis proximis morti, tunc sufficit propositum implicitum. Secus autem dicendum de eo qui cogitat de futuro, quia (ut dicit idem Concilium) contritio continet tam cessationem a peccando, quam incoeptionem novae vitae, iuxta illud Ezechielis: Proiicite a vobis praevaricationes... et facile vobis cor novum. Ezech. 18. 31. Caeterum, quia prima sententia est satis probabilis, ante factumi lla sequenda est, sed post factum, si quis bona fide confessus est cum proposito implicito, non tenetur repetere confessiones, ut dicunt Bellarm. Suar. Vasq. Bonac. et alii communiter; dum qui probabiliter recepit Sacramentum validum, non est obligatus ad illud repetendum; nam tunc cessat periculum iniuriae Sacramenti, illud frustrandi1.

 




1 l. 6. n. 451.



2 p. 3. q. 87. a. 1. ad 1.



3 ibid.



4 l. 6. n. 451. v. 2. requir.



1 lib. 6. n. 450.






Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL