Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Sant’Alfonso Maria de Liguori Homo Apostolicus (bozza) IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
PUNCTUM II. Quandonam confessio sit invalida, et quomodo revalidanda est.
42. Quandonam confessio sit nulla ex parte confessarii. 43. Quandonam ex parte poenitentis. De complice in peccato turpi. 44. Quomodo convalidanda confessio apud eumdem confessarium; et an sufficiat recordari poenitentiae impositae. 45. De rudibus qui non explicarunt nec species, nec numerum. 46. Quando repetenda est confessio.
42. Confessio potest esse invalida, aut ex parte confessarii, aut ex parte poenitentis: ex parte confessarii, 1. Si ille caret iurisdictione; 2. si deficit in danda, aut in proferenda absolutione; 3. si nullum poenitentis peccatum intellexit: dico nullum, quia si aliquod intellexit, valida est absolutio, si poenitens bona fide eam recipit; tantum huic restat obligatio confitendi peccata, quae confessarius non audivit. Secus autem si eam recipit in mala fide, cum iam advertit, confessarium aut non audire, aut dormire, aut esse ignarum, aut peccati gravitatem non concipere, aut facilem esse in absovendis, etiam indispositis, quia tunc cum poenitens peccet in eadem confessione, quam facit, illa certe nulla est. SI autem tu cum confiteris, peracta confessione, cognosceres confessarium aliquod peccatum non audivisse, sed nescis quodnam sit, tunc dicunt communissime Sanch. Tamb. Salm. Lug. Dicast., etc., quod si confessio est brevis, teneris eam repetere, secus autem si fuit lunga, quia eo casu praesumitur Deus non obligare ad integritatem confessionis cum tanto incommodo2. Dicunt autem Suarez Sot. Castrop. Lugo Salm. etc. confessionem bona fide factam confessario nescienti distinguere nec species, nec numerum peccatorum, esse validam, nec repetendam. Ego dico hoc intelligendum in casu quo non constat de omissione; quia si constat quod defuit integritas haec, semper supplenda est, ut dicunt ipsi Salm. et Lugo; quandoquidem licet prior confessio fuerit valida, saltem est invalida secunda, in qua defectus animadvertitur3. 43. Ex parte autem poenitentis est invalida confessio, 1. si ille est excommunicatus, nam excommunicatio privat cuiuscumque Sacrameni perceptione; 2. si ex malitia aut culpabili negligentia omittit aliquod grave peccatum confiteri: 3. si debitum dolorem aut propositum non habet; praecipue si restituere non vult, ut debet, bona, honorem, aut famam ablatam: aut si occasionem proximam vountariam nolit auferre; 4. si confitetur aliquod peccatum turpe apud eumdem complicem; nam, ut declaravit Benedictus XIV. in sua Bulla Sacramentum Poenitentiae data 1. iun. 1741., confessarius omni privatus fuit iurisdictione erga complicem sui peccati turpis, praeterquam in casu mortis, et quando nullus alius sacerdos etiam simplex adesset; alioquin ille absolvendo incurrit papalem excommunicationem, ut fuse dicetur loquendo de Iurisdictione confessarii n. 95.1. 44. Hinc quaeritur, quomodo repetenda est confessio invalida, cum apud eumdem confessarium fiet? Oportet hic prius advertere, quod cum absolutio dilata est, non opus est ut confessarius distincte reminiscatur peccatorum, quae iam confessa fuerunt, nec ut confessionem repetere faciat, sed sufficit ut in confuso recordetur status poenitentis; ut communiter Silv. Suar. Nav. Conc. Laym. Croix etc.2. Fit attamen dubium an hoc sufficat, cum confessio fuerit nulla? Distinguunt Suar. et Coninch. et dicunt quod tunc tantum sufficit, cum confessio invalida fuit solo confessarii defectu circa suum officium, v. g. si absolutionem non dedit aut sibi defuit animus absolvendi; secus autem cum fuit nulla defectu alicuius partis essentialis, ut si defuit dispositio in poenitente, aut iurisdictio in confessario; quia tunc cum confessio fuerit sacrilega, aut facta apud non iudicem, non est sacramentalis. Haec sententia est probabilis, nihilominus opposita est communis cum Navar. s. Antonin. Silvest. Vasq. Medina Lug. Laym. Sa Bonac. Valent. Tamburin. Aver. Croix Salm. etc., et est valde probabilis. Hi dd. dicunt, quacumque ex parte veniat defectus, necesse non est confessionem repetere, sed sufficere quod poenitens in genere iterum se accuset de peccatis iam patefactis, et quod confessarius poenitentis status recordetur; aut ad summum illius conscientiae in confuso reassumat notitiam. Ratio est 1. quia talis confessio non fuit iam simplex narratio, sed cum facta fuerit in ordine ad recipiendam absolutionem bene potest illa vere dici sacramentalis: dum iam obligat ad sigillum sacramentale. 2. Quia quamvis talis confessio non fuisset sacramentalis, saltem eius ratificatio, iterum poenitente se accusante de peccatis confessis, coniuncta cum cognitione quam confessarius de illis prius habuit, reputatur utique sufficiens ad efficiendam illam validam, et integram. Imo hoc admittit Card. de Lugo, etiamsi poenitens antecedenter peccata sua ob simplicem narrationem confessario declarasset; sed huic confessario declarasset; sed huic acquiescere neqeo, qui tunc doco quod neutra confessio potest dici sacramentalis: non quidem prior, quia illa non fuit facta in ordine ad absolutionem: non secunda, quia non adest confessio cuiuslibet peccati in particulari, sicut requirit Trident.; tantum hoc posset admitti, si confessarius, dum poenitens se accusat de peccatis narratis, distinctam eorum haberet notitiam3. Addunt multi graves dd. ut Tol. Vasq. Laym. Sa Busemb., quod cum adfuerit confessio facta in ordine ad absolutionem, non solum sufficit memoria in confuso illius, sed etiam solius poenitentiae impositae; quia ex sola poenitentiae notitia potest confessarius debitum formare iudicium poenitentis status. Addunt Castropal. s. Antonin. Silv. etc. apud Croix, sufficere etiam solius poenitentiae adimpletae reminisci, licet nec confessarius, nec poenitens recordentur quaenam fuerit; sed haec opinio mihi videtur nimis extensa, qui sacerdos, ut diximus, debet iudicium formare saltem in confuso de statu poenitentis, tam ad dandam absolutionem quam ad poenitentiam iniungendam, quae in tali casu utique debet imponi ad faciendum Sacramentum integrum4. 45. Dicit Tambur. et adhaeret p. Segneri (in sua Instructione ad confessarios) rudes et pueros qui semper in confuso confessi sunt sine specierum et numeri peccatorum distinctione, sed in bona fide, hos non teneri ad repetendas confessiones. Sed haec opinio nescio quomodo possit admitti, dum isti, ut dicunt Lugo, Navar. Bonac. Salm.,e tc., semper tenentur ad explicandas species, et numerum omissum, cum id animadvertunt; quia licet eorum confsesiones validae fuerint, tamen semper remanet obligatio ad reintegrandam confessionem materialiter1. Admittunt tamen Salm. cum Dicast. Fagund. Henriq. opinionem Tamb. in casu quo rudis dudum semper conformem vitam duxisset, adeo ut ex confessione unius anni possit iudicari de praeteritis. Sed hoc dico posse admitti quando confessarius a principio confessionis comprehendisset hanc vitae uniformitatem etiam pro annis praeteritis; secus autem quando in fine confessionis cognosceret defectum praeteritarum, et illius novissimae confessionis notitia distincta peccatorum in eius mente non restaret; nam licet confessario sufficiat ad dandam absolutionem notitia confusa status poenitentis, nihilominus semper opus est ut iudicium peccatorum in particulari semel formaverit2. 46. Caetrum recte dicunt Filliuc. Gobat. Holzm. Elbel, Croix, Mazz. cum p. Segneri in dubio non teneri poenitentes ad repetendas confsesiones, quoties praesumptio eet per consequens possessio stat pro illarum valore, nisi de nullitate constet. Nec obstat dicere quod, cum adest praeceptum, et dubitatur de eius satisfactione, possessio est pro obligatione; nam respondetur hoc habere locum cum dubitatur de actu satisfactionis sed non cum est certum opus fuisse adimpletum, quia tunc in dubio possessio stat pro valore actus, iuxta principium communiter receptum a dd.; ita Laym. Croix, Spor. et Mazzotta cum Navar. qui dicit: Praesumptio pro actus valore praeponderat aliis3. Et circa obligationem repetendae confessionis, optimam regulam exhibet Habert, et sic dicit: Si observetur quod poenitens post confessionem occasiones vitavit, et pro aliquo tempore tentationibus obstitit, bene possunt iudicari validae confessiones; secus autem, si observatur quod paulo post, oblata sibi prima occasione, facile, ut prius, lapsus est; dum illi, quem vere poenitet, et qui firmiter vitam in meius mutare statuit, impossibile est quod ita faciliter recidat, quin saltem per aliquod tempus perseveret, aut quia prius saltem multam praestiterit resistentiam; unde fit quod si quis post confessionem statim sine ullo conatu labitur, signum moraliter certum exhibet, eius confessiones praeteritas nullas guisse, quia deerat dolor et propositum4.
|
2 n. 498. et 499. 3 n. 500. v. eodem. 1 l. 6. n. 501. 2 n. 502. v. quaer. 3 n. 502. dubi. 1. 4 ib. dubit. 2. et 3. 1 l. 6. n. 504. et ib. v. dicit. 2. 2 ib. v. dicunt 3. 3 n. 505. 4 n. 505. v. et quoad. |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL |