Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Sant’Alfonso Maria de Liguori Homo Apostolicus (bozza) IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
PUNCTUM I. De impositione poenitentiae.
47. De obligatione imponendi poenitentiam. An post absolutionem, etc. 48. Poenitentia debet imponi ex obligatione. 49. Quando possit diminui. De infirmis corpore. 50. et 51. De infirmis spiritu. 52. 53. et 54. Quae species poenitentiarum debeant imponi.
47. Circa hoc multa adnotanda sunt. Notandum 1. confessarium in danda absolutione teneri imponere poenitentiam, ut declarat Trident. sess. 14. c. 8.: unde peccat, si eam non imponit, et quidem graviter, cum confessio est de mortalibus; si est de venialibus, aut de mortalibus iam confessis, probabile est (ut dicunt Lugo, Dicast. Salm. Mazzotta, etc.) non peccare graviter1. Et licet poenitens statim post absolutionem alterius peccati confiteatur, confessarius pariter debet imponere novam poenitentiam, saltem levem. Dicunt Bon. Croix et Mazzot. sufficere tunc ei imponere denno priorem poenitentiam; sed recte hoc negant Castrop. Ronc.,e tc., quia licet possit imponi opus debitum ex alio praecepto, sicut infra dicetur nihilominus non posset imponi opus debitum eodem titulo poenitentiae2. Poenitentia plerumque imponenda est ante absolutionem, ut videat quomodo eam poenitens acceptet; sed potest aliquando imponi immediate post absolutionem; tunc enim moraliter cum illa unitur: ita communissime Busemb. Salm. Viva, Diana, Sporer, etc.3. 48. Notandum 2. poenitentiam semper debere imponi sub aliqua obligatione. Sed fit dubium an confessarius possit imponere poenitentiam gravem sub levi obligatione? Negant Bonac. Coninch., etc., dicentes materiam gravem sub levi obligatione impoenre solius legislatoris esse, non autem simpilcis ministri, qualis est confessarius. Sed communius et probabilius affirmant Suar. Filliuc. Henriq. Fag. Busemb. Segneri, Tamb. Dicast., etc., quia in Poenitentiae Sacramento sacerdos non simplicis ministri Iesu Christi fungitur officio, sicut in caeteris Sacramentis, sed est verum iudex a Salvatore constitutus cum facultate solvendi a peccatis, et ligandi per poenitentiam, adeo ut obligatio huius totaliter dependeat ex confessarii praecepto4. 49. Notandum 3. circa quantitatem poenitentiae, illam debere esse proportionatam culpis; sed in hoc attendenda sunt verba Tridentini, sess. 14. c. 8. ubi sic dicitur: Debent ergo sacerdotes Domini, quantum spiritus et prudentia suggesserit, pro qualitate criminum, et poenitentium facultate, salutares et convenientes satisfactiones iniungere, ne, si forte peccatis conniveant, et indulgentius cum poenitentibus agant, levissima quaedam opera pro gravissimis delictis iniungendo, alienorum peccatorum participes efficiantur. Itaque quantitas poenitentiae a Concilio remittitur confessarii arbitrio, quantum spiritus et prudentia suggesserit. Hinc fit quod poenitentia multis de causis potest minui. 1. Si poenitens accessit valde contritus; aut si ille prius multas poenales patravit actiones5. 2. Tempore iubilaei aut indulgentiarum plenariarum; sed semper tunc debet imponi aliqua poenitentia, ut declaravit Benedictus XIV, tum quia nemo potest securus esse plenariam indulgentiam lucrari, tumq uia semper integrandum est Sacramentum6. Et cum poenitens indiget poenitentia medicinali, haec omnino imponenda est, ut bene advertit Mazzot. 3. Si poenitens sit infirmus corpore, cum advertat Rituale rom., infirmis tunc non esse imponendam gravem poenitentiam, sed tantum pro tempore cum convaluerint. Quod si infirmus sit constitutus in mortis periculo aut sensibus destitutus, tunc potest absolvi sine ulla poenitentia; licet semper expediat aliquam levem ei imponere, ut osculari Crucifixum, aut invocare nomina Iesu et Mariae, saltem in corde, etc. Non expedit infirmo pro poenitentia imponere ut patienter infirmitatis incommoda sufferat, hoc enim potest esse illi multorum scrupulorum occasio. Contra recte advertunt Salm. quod si infirmus possit satisfacere per eleemosynas, istas utique esse a confessario iniungendas, dum quilibet tenetur eam facer, quam potest, poenitentiam1. 50. Potest 4. minui poenitentia, si poenitens est infirmus spiritu; adeo ut prudenter timeatur ne ille non adimpleat poenitentiam proportionatam; ita docent communiter Suar. Scot. Navar. Laym. Abelly, Castr. Habert. Gonet, Gerson. Caiet. Natalis ab Alex. Antoine, Anacl.; ita etiam s. Carolus Borrom. in Instruction. ad confessarios, qui monet confessarios, ut minuant poenitentiam iuxta dispositiones poenitentium, eos admonendo: Hoc factum esse (sunt sua verba) ne eam, quae pro culparum ratione iniungenda erat, deserant (nota) cum periculo salutis suae. Idem docet s. Thomas, cuius verba mox infra referemus. Verume st quod in Trid. dicatur, quod poenitentia debeat delictorum qualitati correspondere; sed mox subiungit, quod debeant esse pro poenitentium facultate salutares et convenientes. Salutares, nempe utiles poenitentis saluti: et convenientes, nempe proportionatae, non solum peccatis sed etiam poenitentis viribus. Hinc non solum non esset salutares, nec convenientes illae poenitentiae, quibus poenitentis vires ob spiritus imbecillitatem pares nons unt: sed potius essent ei perniciei, quam saluti. In hoc Sacramento potius attenditur emendatio, quam satisfactio; propterea ait Rit. romanum. (de Sacramento Poenitentiae) quod confessarius in danda poenitentia debet rationem habere poenitentis dispositionis. Et s. Thomas2 dicit: Sicut medicus non dat medicinam ita efficacem... ne propter debilitatem naturae maius periculum oriatur; ita sacerdos divino instinctu motus non semper totam poenam, quae uni peccato debetur, iniungit, ne infirmus desperet, et a poenitentia totaliter recedat. Et alibi3 dicit, quod sicut parvus extinguitur ignis, si multa ligna superimponantur; ita accidere potest, quod parvus poenitentis affectus contritionis extinguatur pondere poenitentiae: et subiungit: Melius est quod sacerdos poenitenti indicet quanta poenitentia esset sibi iniungenda, et iniungat nihilominus quod poenitens tolerabiliter ferat. Et alibi4 addit: Tutius est imponere minorem debito, quam maiorem, quia melius excusamur apud Deum propter multam misericordiam, quam propter nimiam servitatem, quia talis defectus in purgatorio supplebitur. Id prius tradidit Chrysostomus in cap. Alligant, 12. caus. 26. q. 7. dicens: Sicut enim si fascem super humeros adolescentis, quem non potst baiulare, posueris, necesse habet, ut aut fascem abiiciat, aut sub pondere confringatur: sic et homini, cui grave pondus poenitentiae imponis, necesse est ut aut poenitentiam tuam reiiciat, aut suscipiens, dum sufferre non potest, scandalizatus amplius peccet. Idem etiam dicunt Gerson. Caiet. et praecipue s. Antonin.5 qui dicit, quod debet imponi illa poenitentia quam iudicatur poenitens executurus, et quam ille tunc libenter acceptat. Et si poenitens protestatur sibi non esse vires sufficientes ad poenitentiam convenientem, concludit tandem s. Anton.: Tunc quantumcumque deliquerit, non debet sine absolutione dimitti. Sufficiens tunc erit, ait Sanctus, ut ei imponatur in generali quicquid boni egerit sub iisdem verbis Ritualis: Quicquid boni feceris etc., quae opera cum Sacramento Poenitentiae coniuncta, ut docet Angelicus6, ob Sacramenti virtutem, maiorem acquirent valorem ad satisfaciendum pro peccatis commissis. Item probabiliter addunt multi dd. Lugo, Petroc. Croix, et Salm. cum eodem s. Antonin.7 esse iustam causam ad minuendam poenitentiam iudicare poenitentem ita melius erga poenitentiam affici studio. O quam pulchrum est consilium sancti Thomae a Villanova1, facilem unam iniunxeris, acriorem consulueris! Expedit ut poenitenti comprehendere facias poenitentiam quam mereretur: cui potest conducere et iam indicare poenitentias antiquas Canonum poenitentialium (hae inveniuntur in opere2 adnotatae). Iuvabit pariter, ut dicit s. Thomas de Villanova, suadere poenitenti graviorem poenitentiam, sed postea imponere ei oportet eam tantum, quam prudenter iudicabit confessarius ab eo adimpletam iri. Insinuat s. Franciscus de Sales3, et idem dicit Rit parisien.4 expedire, ideoque a poenitente expetere, an valeat ipse eam poenitentiam exequi; secus commutetur. Idem admonuit s. Carolus Borromaeus, dicendo: Talem imponat poenitentiam qualem a poenitente praestari posse iudicet. Proinde aliquando, si ita expedire viderit, illum interroget, an possit, anve dubitet poenitentiam sibi impositam peragere; alioquin eam mutabit, aut minuet. Confert etiam plerumque inter opera iniucta aliquam gravem poenitentiam imponere, sed non sub gravi (ut n. praecedenti dictum est); aut aliquod opus aliunde praeceptum, aut debitum, ut infra dicemus. 51. Ex quo deducitur quam imprudenter se gerunt confessrii, qui poenitentiam viribus poenitentium imparem iniungunt. Quot istorum multoties non dubitant faciliter recidivos indispositos absolvere, et etiam eos qui in proxima peccandi occasione versantur, et insipienter postea putant iis mederi imponendo gravissimas poenitentias, licet videant quod illi eas adimplere non possint: imponunt v. g. ut octavo quoque die per annum confiteantur: ut quindecim decades Rosarii quolibet die recitet ille, qui ne solitus quidem fuit quinque in hebdomada recitare: imponunt ieiunia, disciplinas, orationem mentalem illi, qui nec nomen unquam audivit. Et quid hiuc eveniet? Eveniet quod licet inviti acceptent quod impnitur, ut absolutionem aucupentur, nihilominus postea nihil horum executioni demendant; et credendo in novum peccatum esse delapsos, imo putando (praecipue rudes) nullius fuisse momenti confessionem factam, quia poenitentiae impositae non satisfecerunt, propterea ad pristinum perditum vivendi modum redeunt: et ob poenitentiae impositae pondus perterriti a confessione horrent, et ita in peccatis tabescere pergunt. Et hic est fructus qui in perniciem tot miserorum colligitur ex huiusmodi satisfactionibus, quas convenientes vocant, sed melius discendae essent inconvenientissimae. Caeterum extra casum gravissimae infirmitatis, aut compunctionis extraordinariae, non bene ageret confessarius, si pro culpis gravibus adiungeret levem satisfactionem, levem inducentem obligaitonem etenim licet (cum expedit) possit adiunti opus quod, habita peccatorum ratione, sit leve, attamen semper debet imponi gravis satisfactio, quae obliget sub gravi5. 52. Notandum 4. circa qualitatem poenitentiae, non imponendas poenitentias perpetuas, aut valde onerosas, ut ingredi religionem, et tanto minus matrimonio ligari, quod omnimodam requiritu libertatem; item non imponantur vota perpetua; imo licet poenitens vellet vovere, v. g. de non relabendo, ei non permittatur nisi ad tempus; ut videat quomodo illud observet. Loquendo autem de poenitentia conditionata, v. g. aut de ieiunando, aut de eleemosynam elargiendo quoties cadet, potest utique illa imponi, et cum imponitur, tenetur poenitens eam acceptare et exequi, ut recte dicunt Suar. Laym. Bonac. Salm. et Aversa (contra Dianam, etc.); sed non expedit eam ad longum tempus imponere, quia postea faciliter negligiur et peccata multiplicantur; potest igitur imponi tantum ad breve tempus, ut ad mensem, aut ad aliam confessionem1. Item advertendum, non esse imponendas poenitentias publicas pro peccatis occultis; tenetur autem confessarius has imponere, si alia via occurri non possit scandalo dato, vel honori alicuius palam detracto; sed non est adstringendus poenitens ad publicam poenitentiam, si ipse renuit, et alio modo possit scandalum reparare, nimirum Sacramenta frequentando, ecclesias visitando, ad aliquam congregationem se aggregando etc.2. 53. Notandum 5. opera satisfactoria debere esse poenalia, nam (ut advertit Trident. sess. 14. cap. 8.) satisfactio non solum debet esse medicinalis in novae vitae custodiam, sed etiam ultrix in peccatorum commissorum satisfactionem. Haec poenalia opera reducuntur ad ieiunium, eleemosynam, et orationem. Sub ieiunii nomine veniunt omnia sensuum mortificationum genera. Sub orationis nomine etiam veniunt confessiones, Communiones, ecclesiarum visitationes, et etiam actus interni charitatis, contritionis, aut meditationis, qui actus utique possunt imponi in poenitentiam, iuxta communem dd.3. Advertunt tamen tam orationem, quam eleemosynam, et quodcumque opus bonum valere pro opere poenali, ut communiter docent theologi; nam respectu nostri filiorum Adam post statum naturae lapsae quaecumque actio virtuosa habet rationem poenae, quia propter iustitiam originalem amissam, omnes proni sumus in malum, et proprias commoditates; ita Valent. Castrop. Laym. Pitig. Salm. cum multis aliis4. Idem novissime scripsit doctus auctor Instruct pro novis Confessarius5, qui ait: Hic advertendum nos haud dicere, nec inutilem reputare poenitentiam illam, quaecumque illa sit, quae iniungitur in Sacramento, cum certum sit, quod etiam signum crucis cum Sacramento coniunctum est efficax ad satisfaciendum; tanto magis, quia in statu praesentis naturae lapsae omne opus bonum est quodammodo affigens, et poenale. Hoc etiam confirmatur ex s. Francisco de Sales6, qui sic ait: Alius patitur in ieiunando, confessiones, concionando, orando, et similibus actibus. Haec poena (orandi) praestat alteri poenae (ieiunandi); etenim oratio, praeterquam quod domat corpus, affert fructus desidearbiliores. Praesertim confirmatur e s. Thoma, qui dicit: Quaelibet oratio habet rationem satisfactionis, quia quamvis habeat suavitatem spiritus, habet tamen afflictionem carnis, ut dicit Gregorius (super Ezech. homil. 17.): Dum crescit in nobis fortitudo amoris intimi, infirmatur fortitudo carnis7. Potest etiam imponi in poenitentiam aliquod opus ad quod poenitens tenetur, ut interesse Sacro die festivo ieiunare in vigiliis, sicut etiam communiter dicunt Sot. Suar. Laym. Sanch. Valent., etc., quia cum tale opus sit satisfactorium, tunc per Sacramentum elevatur ad meritum satisfactionis sacramentalis. Hoc potst fieri, cum dingoscitur poenitens valde debilis spiritu; caeterum regulariter loquendo debet imponi aliquod opus liberum; ideoque quoties confessarius non se manifestat, intelligitur impositum opus distinctum. Attamen si confessarius imponit adesse Sacro per mensem, non tenetur die festivo duobus adesse, ita communtier Castrop. Bonacin. Coninch. Laym. Sanch. Croix, Salmant., etc. Potest etiam impni opus aliis applicandum, ut animabus purgatorii, ut probabilius dicunt Lugo, Tournel. Busemb.,e tc.1. Potest etiam imponi abstineri ab aliquo opere bono, v. gr. a Communione, et ieiunio, sicut probabiliter tenent Suar. Mol. Lugo, Sporer, et Salm., quia talis cessatio utique potest esse actus virtutis, sltem ut experiatur obedientia erga seipsum confessarium. Sed hoc non est practicandum, nisi cum animabus devotis, et nec cum ipsis quidem, cum possit aliis ingeri suspicio (talem cessationem esse poenitentiam a confessario impositam2. Non potest autem poenitens satisfacere per alios, sicut dicebat propos. 15. damn. ab Alexandro VII. Potest vero confessarius hoc concedere poenitenti, ut dicunt Sot. Suar. etc., cum s. Thoma; nam tunc non opus iam, sed huius procuratio esset satisfactio sacramentalis, sicut notant Laym. Vasq. Bon., etc. cum Mazzotta3. 54. Circa praxim regula huius requirit, ut imponatur opera carnem coercentia pro peccatis sensualibus, eleemosynae pro peccatis avaritiae, oratio pro blasphemiis, etc. Sed considerandum quid magis expediat, aut magis utile sit poenitenti. Quamvis autem maxime utile sit imponere Sacramentorum frequentationem, orationem mentalem, et eleemosynas; nihilominus praxis habet has reddi damnosas iis, qui aut nihil, aut parum habuerunt horum usum. Satisfactiones utiles generatim pro omnibu shae solent ese, nimirum aggregari ad aliquam congregationem quolibet vesperi (saltem ad tempus) actum doloris elicere, et quolibet mane propositum renovare, dicendo cum s. Philippo Nerio: Domine, ne auferas hodie manus tuas a me, ne tui proditor efficiar; visitare quotidie sanctissimum Sacramentum, et imaginem quoque Mariae sanctissimae, ab eis perseverantiae gratiam postulando. Rosarii saltem tertiam partem, et ter Salutationem angelicam mane, meridie et vesperi, dicendo: Mater mea, adiuva me hodie, ne in Deum peccem (Hanc tamen poenitentiam, ter recitandi Salutationem angelicam cum praedicta supplicatione, ego plerumque solitus fui iniungere, aut saltem consulere iis, qui eam non solebant frequentare): cum cubitum iverint, dicere in lecto: Si nunc mihi morandum fuisset in inferni igne; aut dicere: Veniet dies quo mihi in hoc lecto moriendum erit: qui legere sciunt, et potissimum Ecclesiastici, quotidie legere aliquem librum de rebus spiritualibus agentem. Monet autem s. Franciscus Salesius4, non esse gravandum poenitentem multis rebus, ne confundatur et terrefiat.
|
1 l. 6. n. 506. 2 n. 513. dubit. 2. 3 n. 514. v. 8. etsi. 4 n. 518. 5 n. 507. 6 n. 519. 1 l. 6. n. 507. 2 Suppl. quaest. 18. art. 4. 3 Quodlib. 3. a. 28. 4 Opusc. 65. §. 4. 5 3. part. tit. 16. c. 20. et in opere morali l. 6. n. 510. per totum. 6 Quodlib. 3. a. 28. 7 vide ibidem. 1 Serm. Fer. 6. post. Dom. Laetare. 2 l. 6. n. 530. 3 Instruct. ad confess. c. 8. 4 l. 6. n. 509. 5 n. 510. in fine. v. ex his. et 518. 1 l. 6. n. 511. 2 n. 512. 3 n. 514. dubit. 1. 4 Valent. t. 4. disp. 7. quaest. 14. punct. 3. Castrop. dist. un p. 21. §. 3. n. 1. Laym. tr. 6. de Sacram. Poenit. c. 15. n. 9. Pitig. 2. p. dist. 15. quaest. 1. a. 3. concl. 1. Salmant. tract. 6. de Poenit. c. 10. n. 26. 5 Instr. pro nov. conf. p. 1. c. 16. n. 373. 6 Introd. ad vitam devotam, c. 23. 7 S. Thom. Sup. q. 15. art. 3. ad 1. 1 l. 6. n. 514. dubit. 2. 2 ib. v. 7 potest. 3 de Poenit. qu. 5. in fin. 4 instruct. Conf. c. 8. |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL |