Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Sant’Alfonso Maria de Liguori Homo Apostolicus (bozza) IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
PUNCTUM I. Expenduntur clausulae appositae in Bulla Gregorii.
166. Clausula I. In actu sacramentalis confessionis. Ad hoc sufficit ut confessio inchoata sit, licet non perfecta. et hic nota denuntiandum esse confessarium qui intra confessionem daret chartam poenitenti, in qua ad venerea eam incitaret, ut habetur ex propositione 6. damnata ab Alexandro VII.; idem currit si in confessione diceret poenitenti ut expectet domi: aut si interrogasset ubi habitet, et deinde ad eam accederet et sollicitaret, quoties ex circumstantiis dignosceretur quod interrogatio facta sit fine sollicitationis; ita recte dicunt Bonac. et Bordon.1. 167. Clausula II. Sive ante, sive post immediate. Illud ante immediate intelligendum est ita stricte, ut nullim intercedat intervallum inter sollicitationem et confessionem, ut communiter dicunt Bos. Passer. et Delben. apud Ronc. Si autem, dum mulier ante sedem confessionalem confessuramanet, confessarius non casu, sed ex proposito manibus aut pedibus eam tangeret, certe denuntiandus esset. Si vero confessarius eam sollicitasset occasione quodpoenitens petiisset ab eo confiteri, dicimus cum Bordon. (contra Salm.) non propter hanc clausulam denuntiandum eum esse, sed per clausulam III. Occasione confessionis, quoties confessarius uteretur illa petitione ad eam sollicitandam; secus vero cum uteretur ea tantum ad colloquendum, et deinde tentatus sollicitasset2. Pariter illud post immediate intelliitur quando nulla alia intermediat actio, ut communiter Salm. Potestas Hurtad. Peyr., etc. Hinc dicit Potestas, quod cum poenitens iam discessisset a confesionali, et hic postea eam sollicitaret, non est denuntiandus; sed si immediate post confessionem ei diceret: Expecta paulisper, et post aliquod intervallum (non autem die sequenti) accederet, et eam sollicitaret, tunc denuntiandus est, licet in principio de alio negotio tractaret, quia tunc ile tractatus prudenter praesumitur fictus. Ni hilominus quidam doctor hoc negabat, et non abs re, si illud negotium, de quo in principio loquitur confessarius, esset magni momenti, et praetextus non appareret. Proculdubio denuntiandus est, si diceret poenitenti: Hodie me expecta domi tuae, et postea nulla occasione negotii magni momenti eam sollicitaret. Idem currit, si statim a confessione in aliquem locum secretum conduceret. Idem, si immediate post confessionem illa accedente ab sibi deosculandum manum, ipse malitiose adstringeret manum illius1. 168. Clausula III. Occasione, vel praetextu confessionis. Occasio intelligitur quando confessarius invitat poenitentem, vel poenitens confessarium ad veram confessionem: Praetextu vero ad confessionem fictam. Et I. in quantum ad occasionem, si confessarius requisitus a poenitente ad excipiendam eius confessionem, sermonem alio diverteret, et eam sollicitaret, iam ex hac clausula denuntiandus est, licet non adhunc in confessionali sedisset, nec mulier genuflexisset, ut dicunt communiter Castrop. Salm. Ronc. et Potestas2. Idem hoc currit, licet mulier peteret crastino confiteri, ut recte dicunt Conc. et Mazzotta contra Quarti et Leand. Nec obstat dicere quod talis sollicitatio non est proxima ad confessionem, quia iam verificatur quod sit praetextu confessionis3. An autem denuntiandus sit confessarius, qui ob peccatum auditum a poenitente postea accedit domum eius ad ibi eam sollicitandam: negant Nav. Trullench. Salm., etc., quia tunc (dicunt) confessarius non utitur occasione confessionis, sed tantum notitia in confessione habita. Sed probabilius affirmant Roncagl. Conc. Mazzotta Potestas Bordon. Lezan., quia revera tunc iam occasine confessionis sollicitat, cum sollicitatio impulsum habeat a confessione: et rationabiliter praesumitur confessionis notitia ad sollicitationem usum fuisse, cum, audita mulieris fragilitate, interrogat v. g. de eius habitatione, si ibi sola moretur, etc., aut (ut dicit p. Conc.) si confessarius cum tali poenitente nunquam antea familiariter usus esset, et postea, cognita eius levitate, accederet sollicitaturus, aut litteris sollicitaret, aut requisitus de confessione, promitteret se eam auditurum, modo illa pravo suo desiderio consentiat4. 169. II. In quantum ad praetextum confessionis, certe denuntiandus est confessarius qui prius exposceret poenitentem, an velit confiteri, et postea eam sollicitaret, ut recte dicunt Conc. Ronc. Bordon. et Mazzotta. Secus vero qui licentiam a Superiore peteret ut in domum mulieris se conferat praetextu confessionis, sed finis esset eundi ad eam tendandam, ut recte dicunt Salmant. Roncag. Bordon. et Tancred., quia tunc confessionis praetextus non est respectu poenitentis, sed Superioris. An debeat denuntiari confessarius qui cum poenitente convenit, ut se infirmam simulet, et praetextu confessionis ad se eum advocet; affirmant Fag. Mazz. Conc., etc.; sed communius et probabilius negant Ronc. Escob. Bordon.Diana Leand. Trullench, etc., quia non est quod tunc fiat sollicitatio praetextu confessionis, sed sub tali praetextu executioni mandatur eorum indigna conventio; adeoque praetextus non inservit ad sollicitandum, sed ad domesticis illudendum, ne de malo suspicentur. Tanto minus mulier teneretur ad denuntiandum, si illa praetextu confitendi confessarium sollicitaret, et ille consentiret. Secus autem esset, si confessarius mulierem sollicitasset, licet extra confessionem, sed illa repugnante ob timorem ne videretur, confessarius ei insinuaret, ut se simulet aegrotam et tali praetextu illum ad se advocet; quia tunc recte verificatur quod praetextus confessionis sit motivum quo ille ad sollicitandum pergat, et consensum mulieris obtineat. Ita etiam puto denuntiandum pergat, et consensum mulieris obtineat. Ita etiam puto denuntiandum fore confessarium vocatum a matre ad audiendam confessionem filiae, et ille sub tali praetextu accedit ad colloquendum cum filia pravo fine, et eam sollicitat. Ita etiam censeo denuntiandum esse eum qui vocatur ad absolvendam mulierem sensibus destitutam, et ille sub tali praetextu, sive occasione accedit ad eam, et inhoneste eam tangit. Item dicendum cum Escob. et Diana de confessario qui in confessionali, aut in alio loco electo ad audiendas confessiones, pro audienda confessione, ut simulat, sollicitat poenitentem1. 170. Clausula IV. Extra confessionis occasionem in confessariio, aut in loco quocumque, ubi confessiones audiuntur, seu ad confessionem audiendam electo, simulantes ibidem confessiones audire, sollicitare, vel provocare tentaverint, aut cum is illicitos, et inhonestos sermones, sive tractatus habuerint. Notant Escob. et Ronc. quod illud simulantes ibidem confessiones audire, intelligitur quando tam mulier simulat confiteri, quam confessarius audire confessionem, inferentes id ex verbo simulantes quod comprehendit utrumque. Sed melius dicunt Castr. Trullench. Fagund. et Diana, quod ut denuntiandus sit, sufficit quod confessarius maneat in confessionali, aut in alio loco electo ad audiendas confessiones, et ibi muliere genuflexa ipse eam sollicitet: nam tunc facto ipso confessarius iam simulat confessionem, dum ita sufficienter efficit, ut adstantes credant quod mulier confiteatur. Secus autem esset, si extra confessionalem sedem eam sollicitaret, dum illa sistit, aut sedet2. Dictum est extra confessionalem; sed hic suboritur aliud dubium, an sit denuntiandus qui sollicitat, aut tractat de turpibus in confessionario, confessionem non simulando? negant Castr. Escob. Ronc.Salm., etc. ratione ducta ex verbis in Bulla: In confessionario, aut in loco quocumque electo, simulantes ibidem confessiones audire.Enigitur (dicunt) quod praeter confessionarii locum requiritur etiam simulatio. Sed probabilius dicimus cum Potest. Diana Conc. et Mazzot. quod si confessarius sollicitat extra confessionarium, tunc, ut denuntiandus sit, requiritur simulatio confessionis; sed si ille sollicitat in confessionario, sufficit ut adsit solus tractatus inhonestus. Et hoc probatur ex Decr. Pauli V. 10. iulii, 1614. quo praecepit procedi in confessarios, qui tractant cum mulieribus in confessionali, extra occasionem confessionis de rebus inhonestis.Itaque iuxta hoc Decretum non requiritur iam aliqua simulatio. Opponitur quod hoc Decretum iam moderatum sit a Greg. sua Bulla; sed respondetur quod nullum Decretum censetur revocatum, nisi subsequens sit omnino oppositum, adeo ut non possit aliter explicari; sed hic recte potest explicari Bulla Gregorii, quod simulatio non requiritur respectu confessionarii, sed alterius loci ad confessionem electi, dum verba simulantes ibidem,apposita sunt immediate post verbum electo.Additur quod iuxta aliud Decretum inquisitionis rom. relatum in Opere praecipitur denuntiatio omnium illorum qui abusi sunt Sacramento Poenitentiae, confessionem, aut confessionarium adhibentes ad fines inhonestos3.
|
1 l. 6. n. 676. 2 n. 677 1 l. 6. n. 677. 2 n. 678. 3 ib dubit. 1. 4 n. 678. dubit. 2. 1 l. 6. n. 679. 2 n. 680. 3 ibid. v. dixi. |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL |