Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Sant’Alfonso Maria de Liguori
Homo Apostolicus (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • TRACTATUS XVI. DE POENITENTIAE SACRAMENTO
    • CAPUT IX. DE SOLLECITATIONE IN CONFESSIONE
      • PUNCTUM II. Qui denuntiari debent.
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

- 452 -


PUNCTUM II. Qui denuntiari debent.

 

171. Hodie ex Bulla Sacramentum Benedicti XIV. 1741.(quicquid ante illam dixerint nonnulli aa.)omnino denuntiandi sunt confessarii sollicitantes: 1. Licet iurisdictione privati sint. 2. Licet sollicitatio fuerit mutua. 3. Licet poenitens consenserit (et hic advertendum quod iuxta Decretum relatum in Opere4 poenitens quae consentit, non tenetur delictum suum aperire, imo super illud nec debet interrogari). 4. Licet sollicitatio multo abhinc tempore evenerit5. Item ex Bulla Gregorii XIII. denuntiandus est laicus qui se simulat confessarium et sollicitat6. Insuper denuntiandus est confessarius sollicitans, licet de tali delicto aliunde fuerit accusatus, convictus et in eum animadversum sit, ut recte


- 453 -


dicunt Bonac. Diana Salm. etc. contra aliquos1. Praeterea proculdubio denuntiandus est qui poenitentem sollicitat, ut ipsa seducat aliam ad secum peccandum; et hoc tum ratione Decreti allati n. 170. in fine, tum ex Bulla Greg. qui imponit denuntiandos omnes qui in confessione personas ad inhonesta inter se, sive (nota) cum aliis quomodolibet...sollicitare...tentaverint.Et idem currit, si confessarius in confessionali tractaret ut poenitens cum alio peccaret, uti constat ex praefata Bulla Sacramentum, ubi imponitur denuntiatio, licet sollicitatio non pro seipso, sed pro alia persona peracta fuerit2.

172. Contra non adest obligatio denuntiandi 1. confessarios qui sollicitant ad alia peccata non inhonesta, ut communissime, et recte dicunt Castrop.Bonac. Holzm. Ronc. Mazzot. etc. contra paucos; quia talis obligatio nullibi expressa legitur. Nec obstant verba Bullae, illicitos et inhonestos sermones, sive tractatus adversarii opinionem suam firmando super verbo illicitos, quia respondetur quod utrumque verbum illicitos et inhonestos ad idem refertur, sicut apparet ex contextu totius Bullae3. 2. Defunctos, nam pro ipsis omnino cessat finis tam emendationis, quam animadversionis4. 3. Poenitentes qui sollicitant in confessione, ut communiter docent dd. contra Caramuel., me quidem admirante, nam in aliis est ita benignus, ne dicam laxus, et hic tam severus, sed praeter rationem, dum pro legibus poenalibus regula communis est quod illae non se extendunt ad casus similes. Neque hic certe eadem currit regula de poenitentibus ac de confessariis, propter multa motiva quae patent, et praecipue propter suspicionem quae intervenire posset revelationis sigilli, si confessarii denuntiassent poenitentes5.

173. Sed quaeritur I. an mulier quae sollicitavit confessarium teneatur illum denuntiare, si ipse consensum praestitit. affirmant Ronc.Felix Potestas Salm. Mazz. etc. dicentes quod ex Bullae sensu debet imponi poenitentibus denuntiare non tantum confessarios sollicitantes, sed etiam illos qui in confessionali habent tractatus turpes. Sed negant Bonacina Castropal. Hurtad. del Bene Trul. et Diana vocat hanc opinionem probabilem, et tutam; et adhaeret etiam Roncagl. dicendo cum Bordon. quod per tractatum inhonestum intelligitur ille, cuius auctor est confessarius; sed ratio, quae mihi validior pro hac tuenda sententia videtur, est quod in Bulla Gregorii illis solis poenitentibus debent confessarii imponere onus denuntiationis, quos noverint fuisse ab aliis sollicitatos.Poenitentes sollicitantes dici non possunt sollicitati; unde ex verbis Bullae videtur deduci, quod mulier sollicitans potest, si vult, denuntiare confessarium, sed ad id non tenetur: tum quia in eo casu failiter se exponit periculo, ne infamia propria manifestetur a confessario denunciato: tum quia non praesumitur Pontifex voluisse imponere mulieri, quae sollicitavit confessarium, onus tam grave ut ipsamet debeat eum accusare, ideoque Pontifex expressit illa verba, quos noverint sollicitatos. Quidam dicere voluit hanc opinionem postea fuisse reprobatam a Benedicto XIV. in Bulla Sacramentum,dat. I. Iun. 1741.; sed perperam hoc venditat, (§. 2) dum Pontifex nihil aliud dixit, nisi quod debeat denuntiari, licet sollicitatio inter confessarium et poenitentem mutua fuerit. Sed magni interest inter mutuam sollicitationem, et illam poenitentis, cui confessarius consentit; dum dd. recte distinguunt primum a secundo casu, ut videre est apud Potestatem6, ubi dicunt sollicitationem mutuam evenire, cum confessarius sollicitatus


- 454 -


a Poenitente ad unam inhonestatisspeciem, ipse sollicitat eam ad aliam; ut dicetur numero sequenti; aut cum confesaarius sollicitatus in principio dissentit, aut sermonem alio divertit, et postea aliquo intervallo elapso eam sollicitat; et in his casibus mutuae sollicitationis, dicebant plures aa. Castrop. Peyrin. et Acuma, quod non aderat obligatio denuntiationis: sed haec opinio est illa quam damnavit Bendictus. Et merito, nam in talibus casibus iam verificatur quod poenitens vere sollicitata fuerit; sed in nostro casu quando confessarius simpliciter consentit, non verificatur, nec potest dici mulier fuisse sollicitata. Quando autem confessarii cooperatio dicenda sit vel simplex consensus, aut etiam sollicitatio, hoc pendet a circumstantiis, a discursu, et facto, quae inter ipsum et poenitentem intercedunt1.

174. Quaeritur 2. an denuntiandus confessarius, qui sollicitatus ad copulam, divertit ad tactus?Affirmant Salm. Leand. et Diana; sed probabiliter negant Castropal. Escob. Hurtad. Trullench. etc. Ratio, quia mulier ad copulam sollicitans virtualiter provocat eum ad tactus, qui in copula continentur, atque ordinarie ad copulam praemittuntur; unde tunc vere accidit, quod confesarius (ut mox supra dictum est) non sollicitat, sed sollicitatus consentit. Secus tamen (ut recte aiunt Castrop. et alii) dicendum, si ille sollicitatas ad fornicationem, diverteret ad sodomiam, vel contra; quia istarum turpitudinum una non continetur in alia2.

175. Quaeritur 3. an debeat denuntiari confessarius sollicitans iam emendatus? Negant Sot. Molfes. Lug. Castrop. Soi.Escob. Fagun. Trullen. Hurt., etc.; et haec opinio probabilis appellata est a p. Viva, et ab Instructore, etc. Ratio est (ut dicunt) quia tunc cessat finis principalis denintiationis qui est emendatio rei. Dicunt autem signa emendationis esse: I. Si multo abhinc tempore non amplius mulierem tentavit, licet haec pluries ad eum regressa esset. 2. Si per trea annos bene viixit. 3.Si Religiosus factus est. 4. Di habetur pro viro rectae conscientiae, et vix semel atque iterum in id prolapsus sit, aut si senex factus est, aut si post sollicitationem statim se poenituit. Advertit tamen Viva ea signa non sufficere, nam ipsa debent emendationis iudicium moraliter cetum constituere. Sed hoc non obstante, ego cum Suar. Azor. Salm. etc. iudico absolute probabiliorem sententiam oppositam, nempe quod etiam emendati denuntiandi sunt, quia Ecclesia in tali delicto non solum requirit rei emendationem, sed etiam animadversionem ad aliorum exemplum3.

 




4 n. 681 et 700.



5 n. 687. quaer. 9.



6 n. 688.



1 l. 6. n. 687.



2 n. 691. quaer. 13.



3 n. 684.



4 n. 692.



5 n. 689.



6 tom. 2. de Denunc. n. 581.



1 l. 6. n. 681.



2 n. 682.



3 n. 686.






Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL