Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Sant’Alfonso Maria de Liguori Homo Apostolicus (bozza) IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
PUNCTUM IV. De impedimentis impedientibus.
52. Quaenam sint impedimenta. 53. I. Vetitum. II. Tempus feriarum. An tempore feriarum vetetur consummatio. De benedictione sacerdotis. III. Catechismus. IV. Crimen. V. Sponsalia. 54. VI. Votum. An Episcopus possit dispensare a voto castitatis. 55. De clandestinitate, et proclamationibus. 56. De obligatione denuntiandi impedimenta, et quando denuntiatio impedit. 57. An sufficiat fama. Si sponsi interrogati, etc. Si parochus sciat impedimentum. 58. Quandonam Episcopus possit et debeat dispensare a Proclamationibus. 59. An possit vicarius, aut parochus dispensare aut declarare.
52. Duo sunt impedimentorum matrimonii genera: altera impedientia, nempe quae reddunt illud illicitum, aut impediunt illius usum: altera dirimentia, quae illud reddunt omnino nullum: et est certum, imo de Fide est utraque impedimenta posse ab Ecclesia constitui, prout declaravit Trident. sess. 24. can. 4. quia licet Ecclesia non possit irrita reddere Sacramenta, cum debita existunt requisita, nihilominus quia Sacramentum matrimonii subsistit in contractu, ideoque bene potest Ecclesia, iustis existentibus causis, invalidare contractum, et cum desit contractus, nec Sacramentum adesse potest2. In punct. sequenti loquemur de impedimentis dirimentibus, in hoc agemus de impedientibus dumtaxat. Praeter peccatum mortale, et excommunicationem, quae reddunt matrimonium illicitum, adsunt sex alia impedimenta, quae hic comprehenduntur versibus:
53. I. Ecclesiae vetitum, II. nec non tempus feriarum. III. Atque Catechismus, IV. Crimen, V. Sponsalia, VI. Votum. Impediunt fieri, permittunt facta teneri.
I. Vetitum: nempe Episcopi, aut parochi prohibitio, ob dubium, an forte adsit impedimentum, aut inhabilitas ad contrahendum3. II. Tempus feriarum: feriae sunt ab Adventu ad Epiphaniam, et a die Cinerum ad octavam Paschae. Sed hic advertendum, quod talibus temporibus vetatur benedicere nuptiis, instruere convivia solemniora, non quidem matrimonium contrahere, nec sponsam in domum conducere, si hoc fiat sine solemnitate; nec prohibitum est matirmonium consummare, ut recte dicunt Bellarm. Sanc. Pont., et fuse id confirmat Lambertini, qui postea Benedictus XIV.4, cum Pignatell. Fill. Croix, etc. ac cum Declarat. S. C. dicens Canones allatos a canonistis esse de consilio non de praecepto5. Et licet dicant aliqui peccari (sed tantum venialiter, ut communiter dicunt Sanch. Boss. Sot. Sa Escob. etc.6 contra Concinam, qui contendit esse mortale) omnino omittere benedictionem quae datur a parocho, aut a sacerdote de eius licentia in missa pro hac re peculiariter designata pro primis nuptis, nam secundae non benedicuntur, ut praecepit Benedict. XIV. in Bulla Etsi pastoralis, §. 8. n. 4. edita 26. maii 1742.; nihilominus communius et probabilius dicunt Navar. Pont. Laym. Sanch. Bellarm. Castr. Salm. Viva, etc. cum Lambert. loco cit. matrimonium consummare ante benedictionem omni culpa vacare, et probatur ex Trident. Sess. 24. cap. 1. et ex Rituali, ubi hoc non solum insinuatur, sed etiam praecipitur, et clarius ex can. Nostrates, 30. qu. 5. ubi dicitur: Sicque demum benedictionem, et velamen coeleste suscipiunt; peccatum autem esse, si haec cuncta in nuptiali foedere non interveniant, non dicimus1. 3. Catechismus: quid catechismi nomine veniat, alii dicunt esse Fidei professionem, quae nomine baptizandi fit; alii aliter explicant. Caeterum hoc impedimentum cessavit per Tridentinum ut dicunt Sanch. Coninch. Castrop. Salm., etc. cum quadam Declaratione S. C.2. 4. Crimen; sub hoc nomine olim comprehendebantur quaedam delicta, nempe incestus cum propria matre, raptus alienae sponsae, etc.; sed hoc impedimentum etiam desuetudine exolevit3. 5. Sponsalia, nempe sponsalia cum alia persona inita, sed non dissoluta, de quibus iam puncto antecedenti sermo factus est. 54. 6. Votum: nempe simplex castitatis, aut religionis, aut non n ubendi. Hic notandum est quod Episcopus ante nuptias contrahendas non potest dispensare in voto castitatis (cum votum est absolutum; secus si est poenale aut conditionatum, iuxta dicta Tr. 5. n. 49.); excepto, si non dispensaretur, adesset periculum incontinentiae, aut alterius damni gravis ob moram, nec posset citius adiri Papam, ut dicunt communiter Sanch. Suar. Less. Nav. Sot. Silv. Salm. etc.4; reservationes etiam ad aedificationem, non ad destructionem institutae sunt. Initis autem nuptiis, bene potest dispensare Episcopus (et ut dicunt Salm. etiam Vicarius generalis, ex concessione generali, quae ei collata est omnium casuum episcopalium) in voto castitatis post matrimonium edito, aut etiam ante illud, ut communius et probabilius dicunt Sotus Sanch. s. Anton. Conc. Nav. etc. ex s. Thoma5. Et eadem facultate fruuntur etiam Mendicantes ut communiter dicunt Castrop. Wigandt Sanch. Suar. Tourn. Salmant. etc., vigore suorum privilegiorum6. Votum tamen castitatis a coniugibus emissum communi consensu solus Pontifex potest dispensare, ut dicunt cum communiori Sanch. Spor. Anacl. etc. apud Ferraris7. Caeterum Episcopus, exceptis voto castitatis, et sponslaibus cum alia persona initis, potest dispensare in omnibus impedimentis impedientibus, et in omnibus aliis, quae post matrimonium suboriuntur; Castrop. Bon. Salm. Croix, etc.8. 55. Praeter allata adest impedimentum clandestinitatis nempe cum matrimonium fit praetermissis tribus proclamationibus praescriptis a Trid. sess. 24. cap. 1. de Reform. matrim. Haec ut fiant modo debito, oportet, 1. ut fiant a proprio parocho, aut ab alio sacerdote de eius licentia. 2. Ut fiant in ecclesia populo ad Divina congregato, ut praescribit Tridentinum; licet probabiliter dicant Sanch. Barbosa et Ronc. posse eas fieri etiam tempore concionis, aut processionis; imo admittunt etiam Wigandt, Sanchez Layman Barbosa Boss. Escob. Fill. etc. (contra Pont. et alios) extra ecclesiam in loco mangi concursus, quia sic iam finis Concilii obtinetur9. 3. Ut fiant in loco originis, ut pluries declaravit S. C.10. Unde si sponsi sunt diversarum parochiarum, oportet ut in utraque ecclesia fiant proclamationes; nisi esset (ut dicunt Laym. Boss. Salm. etc.) quod parochiae essent inter se valde propinquae. Et in casu quo alter sponsorum per breve tempus actualiter alibi moraretur, non satis est, quod ibi fiant proclamationes, sed oportet ut illae fiant ibi eitam unde profectus est, ut valde probabilius dicunt (contra Pontium) Sanch. Coninch. Barbos. Ronc. etc. cum Declarat. S. C. Praeterea notandum hic, quod si alter sponsorum est externus, parochus non debet ad proclamationes procedere, nisi prius coram Ordinario fide authentica de eius statu libero constiterit, ut habetur ex instructione S. C.1. 4. Tres praefatae proclamationes debent fieri tribus diebus festis continuis, ut dicit Trid. sess. 24., cap. 1., non autem immediatis, ut dicunt Sanch. Ronc. Pont. etc.; licet etiam probabiliter teneant Trull. Salm. Hurtad. Regin. etc. nihil obstare esse immediatos, dum Concilium aliud non praescribit, quam tribus diebus festivis, et non addit ne sint immediati. Permittit etiam Salm. cum Aver. et aliis posse fieri proclamationes tribus diebus festivis non continuis, modo non intercedant plures dies festivi; sed hoc recte Sanch. Castrop. Bonac. Escob. etc. non excusant saltem a culpa veniali2. Hic advertendum quod si, factis proclamationibus, matrimonium non celebratur intra duos menses, praecipit Rituale (tit. de Sacr. matr.) ut illae denuo fiant, modo aliud Episcopo non videatur. 56. Itaque proclamationibus iam absolutis, quaeritur an quilibet impedimenti conscius, teneatur ad illud denuntiandum, licet illud non posset probare? Negant Pont. Diana etc.; sed sententia verior, et communissima affirmat cum Sanch. Castrop. Coninc. Escob. Laym. Bon. Barb. etc., et ut probatur ex cap. Praeterea 12. de sponsal. et ex cap. 22. Super eo de Test. et attest. ubi dicitur: Matre asseverante ipsos esse consanguineos, non debent coniungi. Et ita sufficit ad impediendas nuptias fama impedimenti, licet illud sciret sub secreto naturali, etiam cum iuramento, ut dicunt Sanch. Escob. Boss. Barbos. Salmant. etc. cum s. Thoma3, qui docet secreti iuramentum non obligare, ubi agitur de impediendo damno communi, aut tertii4. Hoc tamen intelligitur quoties denuntiatio potest commode fieri, quia contra non tenetur testis denuntiare cum gravi suo damno, aut cum gravi aliorum scandalo5. Intelligitur item, facta monitione, quia antequam Episcopo aut parocho impedimentum deferat, tenetur sponsos admonere (si admonitio est profutura) ut ab huiusmodi matrimonio desistant6. Ad hoc autem, ut matrimonium impediatur ob testis denuntiaitonem, requiritur 1. ut ille non solum denuntiet, sed etiam deponat impedimentum, licet ceteroquin sponte ad deponendum se offerat, ut dicunt Sanch. Boss. Gutt. etc., modo ille non probasset famam impedimenti, quia tunc sufficit ut denuntiet, ut habetur ex cap. Non in duo, de Sponsal. 2. Requiritur ut deponat, aut denuntiet cum iuramento. 3. Ex certa scientia, non autem auditu, excepto si impedimentum esset consanguinitatis, aut affinitatis, quia tunc sufficit, si illud sciverit a personis certis et fide dignis. 4. Requiritur ut testis non sit vilis conditionis, modo factum non sit adeo occultum, ut probari non possit aliter; nam ubi deficit potentia probandi, admittitur etiam probatio quae ex se non esset sufficiens; ita communiter dd.7. 57. Praeterea super hac materia multa advertenda sunt. Advertendum 1. quod fama impedimenti sufficit ad impediendas nuptias, ut superius dictum est; sed hoc non currit, cum consanguinei sponsorum, ut dicunt Sanch. Castrop. Guttier. etc. ex cap. Cum ijn tua, de spons., aut ipsi sponsi, ut addit Sanch., iurarent non adesse impedimentum8. Advertendum 2. quod contrahentes, cum sunt legitime interrogati, tenentur aut fateri impedimentum, aut a nuptiis abstinere, licet impedimentum non sit probatum; nisi tamen occulte obtinuissent dispensationem; tunc enim non tenentur patefacere impedimentum, cum illud non sit aliunde probatum; ita Silv. Laym. Sanch. Ronc. Boss. et alii communiter1. Advertendum 3. quod parochus, Episcopus, aut alius iudex, si ipse tantum habuisset notitiam impedimenti, modo id non sciat sub sigillo confessionis, tenetur impedire matrimonium. Nec obstat dicere quod peccatori occulto non potest negari Sacramentum, cum ille publice petit; hoc enim currit cum aliud non evenit malum, quam sacrilega perceptio Sacramenti, secus autem cum interveniunt alia gravi adamna, quae plecumque accidunt ex matrimoniis invalidis; ita recte docent Sanch. Castr. Boss. Coninch. Ronc. Escob. etc. contra Pontium2. Et hic advertendum parochum teneri sub gravi, cum aliquod celebrandum est matrimonium, investigare diligenter utrum aliquod subsit impedimentum3. 58. Advertendum 4. quod Episcopus, iuxta Trident. Sess. 24. c. 1. de reform. matrim. potest ex tribus duas proclamationes dispensare; ut unica tantum, et etiam ut nulla fiat, cum iusta intervenit causa, ut cum suspicio probabilis habetur matrimonium malitiose impediri, ut dicitur in textu Concilii; et etiam ob alias causas, ut dicunt Sanch. Barbos. Pont. Cabass. Bonac. Bos. Salm. etc., nimirum si nuptiae celebrandae essent inter primarios homines, aut inter senes, aut inter personas valde dispares conditione, aetate, divitiis, aut alia qualitate: aut si moraliter certum esset nullum subesse impedimentum: aliter Episcopus, si dispensat, semper se certum saltem aliunde facere debet impedimentum non adesse4. Et cum dispensatio necessaria esset ad evitandum grave damnum spirituale aut temporale, aut ad auferendum aliquod impedimentum alicuius notabilis boni, etiam privati, tunc (ut dicunt Ronc. Sanch. Barb. Castropal. Bonac. Filliuc. Boss. Conin. etc.) Episcopus tenetur ad dispensandum, ut esset 1. si probabilis timor haberetur, ne matrimonium iniuste impediretur. 2. Si matrimonium necessarium esset ad evitandam infamiam sponsi, aut prolis, v. g. si praecessisset defloratio, et sponsus iamiam moriturus esset, aut discessurus in longinquam regionem, aut timeretur ne mutaret voluntatem. 3. Si parentes cogerent filium ad ducendam indignam. 4. Si timeretur aliquod periculum spirituale aut temporale. 5. Si immineret tempus Adventus, aut Quadragesimae, ut addit Roncaglia, et ita pariter ob quamcumque aliam rationabilem causam, iuxta prudentum iudicium5. Dicit tamen Boss.6 quod si forte Episcopus his stantibus causis iniuste negaret dispensationem, ipsi recurrere debent ad iudicem superiorem; non possunt tamen contrahere, nisi cum periculum esset in mora, et ad Superiorem adeundi non suppeteret facultas. Advertendum hic ex Concilio praecipi quod, cum dispensetur in proclamationibus, ante consummationem denuntiationes in ecclesia fiant,... nisi Ordinarius iudicaverit, ut remittantur. Insuper advertendum id quod mandat observari Bened. XIV. in Bulla Nimiam licentiam (edita 18. Maii 1743.) ubi vetat, ne Episcopi alii sacerdoti quam parocho licentiam assistendi matrimoniis dent, nec dispensent in denuntiationibus, nisi urgente legitima, gravissima et ineluctabili causa, cum apertissime intelligant ex Trident. facultatem effraenatam ac immoderatam dispensandi sibi non adesse. Et ne committant facultatem contrahendi coram alio sacerdote, quam parocho, priusquam ex diligentiis adhibitis sibi tuto constiterit nullum interponi impedimentum. 59. Quaeritur hic tandem, an Vicarius generalis, et etiam parochus possint in denuntiationibus dispensare? Quoad Vicarium generalem probabilius est, quod possit, dum ipse cum Episcopo unum efficit tribunal; ita communissime Sanch. Castr. Bon. Wig. Elbel Barb. Navar. Ronc. Fill. contra Pontium et Dianam1. Parochus contra non potest, quia ille nulla potitur iurisdictione. Unde si praesumit assistere ad matrimonium sine denuntiationibus, incurrit suspensionem ab officio tribus annis, sed haec est ferendae sententiae, ut habetur ex cap. Cum inhibito, §. Sane, de clandest. desp. Probabiliter tamen dicunt Sanch. Laym. Croix Ronc. Gob. et Elbel, quod in casibus, in quibus Episcopus tenetur dispensare, et non possit ad eum confugere, et contra periculum dilationem non pateretur; in eo casu parochus non potest quidem dispensare, sed potest (modo ei constet non subesse impedimentum) declarare tunc non obligare praeceptum denuntiationum. Imo addunt Pont. Castrop. Boss. Salmant. Busemb. Sanc. Conc. Sot. Escob. etc. ipsosmet sponsos, si certi sunt nullum adesse impedimentum, posse, omissis denuntiationibus, contrahere2.
|
2 n. 979. 3 n. 982. 4 notif. 89. n. 17. 5 l. 6. n. 984. 6 n. 988. v. secun. 1 l. 6. n. 984. dubit. 2. 2 n. 985. 3 ib. v. dicitur 4. 4 n. 987. dub. 3. 5 ib. dubit. 2. 6 ib. v. an autem. 7 Ferr. Bibl. v. Debitum coniug. a. 2. n. 4. 8 l. 6. n. 987. dubit. 3. 9 n. 991. 10 Ut refert Zacch. Adnot. ad Croix l. 6. p. 3. n. 477. 1 l. 6. n. 991. dubit. 3. 2 n. 992. 3 2. 2. q. 70. a. 1. ad 1. 4 l. 6. n. 995. 5 ibid. in fin. 6 n. 994. v. certum. 7 n. 997. 8 n. 999. 1 l. 6. n. 1000. 2 n. 1002. 3 n. 54. v. certum. 4 n. 1006. 5 n. 1005. v. docent. 6 Boss. t. 1. c. 7. n. 34. de matr. 1 l. 6. n. 1007. 2 ib. dubit. 2. |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL |