Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Sant’Alfonso Maria de Liguori
Homo Apostolicus (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • TRACTATUS XVIII. DE SACRAMENTO MATRIMONII
    • CAPUT II. DE MATRIMONIO
      • PUNCTUM VI. De matrimonii irriti revalidatione.
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

- 507 -


PUNCTUM VI. De matrimonii irriti revalidatione.

 

77. Qunadonam impedimentum dicendm est occultum.

78. Qui si parochus et testes conscii erant impedimenti, etc.

79. Qui ficte contraxit, an teneatur verum praestare consensum.

80. An qui contraxit ex metu, aut ficte, teneatur patefacere nullitatem.

81. An oblato impedimento debeat patefieri nullitas ignoranti.

82. Quomodo exigi debeat consensus ab ignorante.

 

77. Hic praenotandum 1. matrimonium probabiliter validum, habendum esse certe validum, quia praesumitur Ecclesia certe dispensare in impedimento, quoties adest vera probabilitas de matrimonii valore, ut dictum fuit tr. 1. n. 27. Praenotandum 2. (ut dictum est hic n. 29.) ad revalidandum matrimonium nullum ex defectu occulto, sufficere consensum solum externum sponsorum, omissa assistentia parochi et testium, illa enim iam adfuit. Itaque hic notandum impedimentum tunc dici occultum, iuxta Fagnanum, cum non est notum nisi 4. aut 5. personis loci: sed Lambertini4, cum Tiburt. Nav. Thesaur. et Syro, dicit esse occultum, licet sit cognitum 7. aut 8. personis. Caeterum dicunt Nav. Sanch. Azor. Avil. Salm. Reginald. Molin. Tourn. Bon. Castr. Tolet., etc. communissime, delictum aut factum tunc dici occultum, cum non est notum nisi maiori parti regionis, parochiae, aut viciniae, ubi morantur saltem 10. personae: et mihi constat s. Poenitentiariam dispensasse in quodam casu quo impedimentum erat cognitum 10. personis. Hoc tamen intelligi debet, quoties prudens non adsit timor, ne impedimentum fiat publicum, quia tunc non potest dispensari in impedimento ut occulto, licet esset notum tantum duabus personis, uti dicunt Layman, Sporer, Croix, Hurtad. Et idem dicit Fagnanus observandum, cum in clausula s. Poenitentiariae dicitur, omnino occultum, ut poni solet in impedimento criminis. Contra dicunt Sanch. et Lambert. cum Bon. de Leone, Girib. Tiburt. Navar. et pluribus aliis, quod aliquando factum est publicum materialiter, quia iam viciniae cognitum est; sed formaliter est occultum, quia ignoratur tale impedimentum; et tunc potest etiam ad s. Poenitentiariam pro dispensatione concurri, tanquam occultum5.

78. His positis quaeritur 1. an revalidandum sit matrimonium coram parocho et testibus, cum temproe quo contractum fuit coniuges erant conscii impedimenti? Affirmant Sanchez Ledesma et Croix, et alii probabiliter, quia tunc illi non fuerunt testes de valore matrimonii, sed potius nullitatis; sed probabilius negant Coninch. Tambur. Gobat. et alii, quia eorum assistentia a Tridentino non praescripta fuit ad testificandam matrimonii


- 508 -


validitatem, sed ad eius celebrationem, ne quis (ut exprimit Concilium) fraudulenter plura matrimonia ineat; imo hic est stylus sacrae Poenit.1.

79. Quaeritur 2. an qui ficte contraxit, teneatur ad revalidandum matrimonium per verum consensum? Affirmant Castrop. Roncagl. Concina Salmant., etc. dicendo quod cum una pars iam corpus suum tradiderit per consensum, tenetur altera pars, ut aequalitatem servet, tradere etiam corpus suum per verum consensum; sed probabilius Sanch. Navar. Henriq. Arag. Hurtad. Gutt., etc. negant (modo matrimonii revalidatio non requireretur ad reparanda damna ex dolo illata); ratio est, quia deficiente consensu alterius, contractus fuit nullus, et per consequens nulla intercessit alterius partis traditio, adeo ut eadem pars remaneat in eo casu libera, non secus acsi unquam consensum dedisset2.

80. Quaeritur 3. an qui ficte, aut metu contraxit (quo casu matrimonium est nullum, ut diximus numer. 64.), si velit matrimonium revalidare, verum praestando consensum, teneatur alteri parti manifestare matrimonii nullitatem? Negat sententia communior cum Sanchez Lessio navar. Laym. Tournely Roncaglia Bonac. Salmant. et aliis pluribus cum s. Antonino et s. Thoma3, qui loquendo de matrimonio metu inito, dicit: Ex consensu libero illius qui primo coactus est, non fit matrimonium nisi in quantum consensus praecedens in altero adhuc manet in suo vigore; unde si dissentiret, non fieret matrimonium. Igitur si metum passus consensum praestat, iam matrimonium revalidatur. Ratio est, quia in contractu matrimoniali non est necessaria simultas physica consensuum, sed sufficit moralis, nempe ut una pars consensum suum praestet, dum alterius partis consensus semel praestitus adhuc perseverat in aliquo effectu, nimirum per copulam maritalem, aut per cohabitationem. Idem tenet p. Cuniliati4 cum s. Bonaventura Paludano et Soto; atque non obstare timorem quod si requireretur pars de novo consensu, forte non daret: nam hic dissensus interpretativus non est verus dissensus, et interim perseverat consensus semel praestitus. Id quod fortis urget pro hac sententia, sunt duo Canones, qui pro ea adducuntur: Primus est in cap. Insuper 4. Qui matrim. accus., etc. ubi in argumento sic habetur: Invita desponsata postea sponte cognita, contra matrimonium non audiatur. Secundus est in cap. Ad id. 21. de Sponsalib. ubi dicitur: Quamvis ab initio invita fuisset ei tradita, tamen, quia postmodum per annum et dimidium sibi cohabitans consensisse videtur, ad ipsum est cogenda redire. Itaque iuxta hos textus spontanea copula, vel cohabitatio aequivalet libero consensui. Advertendum vero cum Sanch. Navar. Tournely, etc. ad hoc ut pars liberum ponat consensum, oportet ut sciat nullum fuisse matrimonium5. Secunda autem sententia absolute tenet, quod ad revalidandum matrimonium manifestanda est alteri parti eius nullitas; ita dicunt Castropalaus et Hurtadus apud Salmanticenses, et praesertim Pontius cum Comitolo6, qui refert super hoc quandam declarationem Clementis VIII. qui consultus in simili casu, sic respondit. Ratio, quia consensus partis, quae libere eum praestitit, ab initio fuit nullus, cum ceciderit super materiam inhabilem: unde cum amteria pstmodum habilis facta fuerit, ad matrimonium habilis facta fuerit, ad matrimonium reconvalidandum novus requiritur consensus sensibilibus signis praestandus, quandoquidem primus, cum fuerit invalidus, perseverare non potuit. Cardinalis Lambertini7 sentit quod, cum agatur hic de valore


- 509 -


Sacramenti, omnino haec secunda sententia tenenda est tanquam tutior; tanto magis quod idem p. Sanchez (ut ait) qui oppositam tuetur, probabiliorem vocat. Ratio caeterum supra adducta videtur equidem satis fundata. Sed contra non video, quomodo responderi possit textibus supra relatis, et praesertim secundo in cap. Ad id. 21. de Sponsal. ubi casus fuit, quod puella quaedam, quae prius invita nupsit, deinde iudicans matrimonium nullum ad secundas transierat nuptias: at quia per annum cohabitaverat cum primo viro, praecepit Pontifex, ut ad eum rediret, urgente praesumptione quod sua longa cohabitatione iam consensum praestiterit: Quamvis ab initio (repto verba textus) invita fuisset ei tradita, tamen, quia postmodum per annum ibi cohabitans consensisse videtur, ad ipsum est cogenda redire. Papa igitur non habuit pro vera rationem Pontii, quod consensus libere praestitus a viro eo casu per se nullus esset, tanquam cadens super materiam inhabilem; sed potius ut verum habuit, quod ille mariti consensus, moraliter perseverans, et se coniungens cum consensu postmodum praestito a muliere per suam cohabitationem, iam primum coniugium revalidaverat, et ideo praecepit, ut mulier ad ipsum redire teneretur. Quod autem ad declarationem Clementis VIII. in contrarium adductam respondet Roncaglia vel de ea non satis constare, vel Pontificem eo casu ut privatum doctorem fuisse locutum.

81. Quaeritur 4. an cum matrimonium est nullum ob aliquod impedimentum, ut revalidetur novo consensu, sublato impedimento per dispensationem, utraque pars conscia esse debeat nullitatis? Affirmant Pontius Less. et Castrop. cum Guttier. Hurt. Comit. et aliis, quia prior consensus praestitus a parte quae ignorabat impedimentum, fuit nullius: posterior vero eiusdem partis etiam nullus est, siquidem cum ignoret nullitatem matrimonii, licet praestet consensum, errat ideo in substantiam, dum intendit consentire in coniugem iam suum. Contra Sotus Palud. Ledes. Rodriq. Ang. Salmant., etc. dicunt non esse necessariam scientiam nullitatis matrimonii, sed sufficere simpilcem consensum praestitum a parte inscia, aut expresse, aut saltem signis externis; quia licet prior consensus fuerit nullus ob impedimentum ab Ecclesia appositum, attamen fuit validus lege naturae; quare sublato impedimento, sufficit prior consensus qui iam perseverat in effectu per consensus qui iam perseverat in effectu per copulam coniugalem, aut per cohabitationem, aut per alia signa externa. Et revera Lambert. (postmodum Benedictus XIV.)1 refert quoddam Breve Clementis XI. editum die 2. april. 1701. ubi Papa revalidavit quaedam matrimonia aliquarum nationum, quae nominabantur Prucieles et Quartarones, nulliter contracta, quin novum exquisierit consensum. Super hoc puncto (quidquid dictum sit in Opere morali)2 nunc dicimus, quod stante declaratione Benedicti XIV. edita die 27. septemb. 1755., novissime a me inspecta in Tom. 4. Bullar. nuperiime typis dato pag. 346.3, ubi dicitur, facto casu quod quidam vir contraxerat nulliter matrimonium ob impedimentum consanguinitatis, sed bona fide, et conabatur illud roborare inscia uxore ob scandalum quod timebatur separationis, Pontifex dispensasse, et simul etiam declarasse (vide ibid. §. 7.) quod cum non agatur de impedimento orto iure divino vel naturali, ut cum datur consensus vivente altero coniuge, aut si est servos ignotus, aut erratur in persona; sed iure ecclesiastico, in eo casu posse quidem Papam matrimonium roborare dispensando a novo consensu praestando a parte ignorante impedimentum, pro valido habendo consensum


- 510 -


quem illa in principio dedit, qui consensus lege naturae erat validus; tunc enim Papa aufert impedimentum in radice matrimonii, retrotrahendo contractum, ac si in principio nullum adfuisset impedimentum: iuvat hic verba Benedicti adnotare: Porro gratia concessa importat dispensationem in radice matrimonii, quae a romanis Pontificibus concedi consuevit, urgente magna causa, et quando agitur de impedimento matrimonii ortum habente, non a iure divino, aut naturali, sed a iure ecclesiastico; et per eam non fit, ut matrimonium nulliter contractum non ita fuerit contractum, sed effectus de medio tolluntur, qui ob huiusmodi matrimonii nullitatem ante indultam dispensationem, atque etiam in ipso matrimonii contrahendi actu producti fuerunt. Caeterum cum haec specialis Papae dispensatio non intercedit, non est recedentum in praxi a prima sententia, potissimum quia s. Poenitentiaria in concedendis dispensationibus pro revalidandis matrimoiniis nulliter contractis, expresse apponit clausulam: Ut dicta muliere (aut viro) de nullitate prioris consensus certiorata, uterque inter se de novo secrete contrahere valeant. Et haec, ut probabilius ait Lamb.1, est conditio positiva, non autem simplex instructio, uti contendebant Sanch. Bonac., etc.; nam iuxta iurisperitos ablativum absolutum importat veram conditionem, sicut habetur ex lib. A testatore, ff. de Condit. etc.2. Hoc tamen intelligitur extra casum urgentis necessitatis, quia in casu quo si, patefacta nullitate matrimonii, timeretur periculum mortis, aut infamiae, aut scandali ob separationem, tunc observetur quod dicetur Tr. 20. n. 57. ubi dicetur in eo casu posse Episcopum dispensare, et cum necessitas non pateretur moram, iuxta id quod dicunt plures dd. potest confessarius declarare legem impedimenti tunc non obligare, adeo ut possit matrimonium contrahi, omissa dispensatione.

82. Quaeritur 5. si exigendus est consensus a parte inscia (iuxta primam sententiam praecedentis quaesiti), quomodo exigendus est? Communis est sententia cum Sanch. Card. Holzm. sufficere parti consciae impedimenti, eo per dispensationem sublato, sic dicere: Tempore quo contraxi tecum, ego verum consensum non praestiti, eum nunc praesto, vis etiam tu eum praestare? quia consensus datus a parte inscia in hoc casu iam non penderet a primo; et recte potest dici quod consensus nullus, cum contractus sit nullus, non est verus consensus. Ita pariter puto cum Bus. Salm. Cai. Nav. et Trull. sufficere si dicatur: Ego dubito de valore matirmonii nostri, renovemus consensum: quia eo casu consensus renovatus iam esset independens a primo. Admittunt etiam multi dd. dicere: Dic mihi, si matrimonium nostrum fuisset nullum, intendis nunc denuo mecum contrahere? Hunc modum ego non admitterem, nisi tantum cum pars ignara ob talem interrogationem de nullitate matrimonii in suspicionem de nullitate matrimonii in suspicionem veniret; aliter consensus illius dependeret a primo, et non esset sufficienter a primo, et non esset sufficienter validus, iuxta in superiori quaesito dicta. Alii autem admittunt, etiamsi diceret: Si non me accepisses, acciperes nunc? Aut: Pro mea consolatione de novo consensum praestemus nostro matrimonio. Sed istis modis ego penitus non assentior, dum in ipsis consensus certo non facit, ne dependeat a priori. Et tanto minus admittere possum quod tenent aliqui, sufficere solam copulam maritali affectu praestitam. Hoc dumtaxat admittunt Sanc. Tourn. Bon. Sot. Caiet. Conin. Salm. Ronc. Instruct. pro Confess. tyronibus, et alii communiter in solo casu necessitatis, nempe cum alii modi adhiberi, nempe cum alii modi adhiberi nequeunt sine periculo gravis damni, ut dictum est supra num


- 511 -


praeced. Nec obstat tunc clausula certiorata parte requisita a s. Poenitentiaria, quia in tali casu necessitatis praesumitur, ut sentit Lambertini cum Tiburt. Navar., loc. cit. Ecclesiam velle omitti talem conditionem uti moraliter impossibilem; cum contra sit valde fundata sententia quod sufficiat ad revalidandum matrimonium nulliter contractum sola copula, aut cohabitatio voluntaria, uti habetur ex cap. Ad id 21. de sponsal., cap. Insuper 4. qui matrim. accus., etc. et ex cap. Significavit, de eo qui duxit: ubi dicitur quod per cohabitationem, aut copulam coniugalem spontaneam subsequentem matirmonium nulliter contractum ob vim aut metum, roboratum esse intelligitur1. Vide n. 80.

 




4 Card. Lamb. notif. 87. n. 45. in fin.



5 l. 6. n. 1111.



1 l. 6. n. 1112.



2 n. 1113.



3 S. Thom. sup. quaest. 47. a. 4. ad 2.



4 Cuniliat. de matr. §. 29. a. 2. et 3.



5 lib. 6. n. 1114.



6 ibid.



7 Lambertini notif. 87. n. 69.



1 Notif. 87. n. 80.



2 l. 6. n. 1115.



3 vide Const. etsi matrimonialis, et tenorem subsequentis decreti cum nuper



1 Notif. 87. n. 68.



2 lib. 6. n. 1115. in fine.



1 l. 6. n. 1117.






Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL