Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Sant’Alfonso Maria de Liguori
Homo Apostolicus (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • TRACTATUS XVIII. DE SACRAMENTO MATRIMONII
    • CAPUT II. DE MATRIMONIO
      • PUNCTUM VII. De dispensatione super impedimentis matrimonii.
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

- 511 -


PUNCTUM VII. De dispensatione super impedimentis matrimonii.

 

83. In quibus impedimentis potest Papa dispensare. (et in quibus Episcopus; remissive ad tract. 20. num. 54. et seq.).

84. De causis iustis ad dispensandum; an omnia impedimenta explicanda sint.

85. An omnes circumstantiae, praecipue incestus.

86. An omnes gradus.

87. De clausulis s. Poenitentiariae.

88. De formulis supplicationum.

89. De formula exequendi dispensationem.

 

83. Hic prius sermo erit de iis qui dispensare possunt. Et 1. loquendo de iis qui super impedimentis dispensare possunt, certum est Papam posse dispensare in omnibus tam impedientibus, quam dirimentibus a iure ecclesiastico ortum habentibus; secus autem in iis quae sunt iuris divini aut naturalis, ut supra dictum est n. 81.; nam iuxta sententiam probabiliorem et communiorem Suar. Pont. Castrop. Silvest. Salas etc., Papa licet possit dispensare in iis, in quibus ius divinum oritur a voluntate humana, ut in votis et iuramentis, non autem in his quorum ius ex sola divina voluntate pendet. Et huic sententiae favet s. Thomas2, qui dicit: In praeceptis iuris divini, quae sunt a Deo, nullus potest dispensare, nisi Deus, vel is cui specialiter committeret. Haec autem specialis commissio, ait Castrop. non habetur pro data Pontifici per illa verba: Quodcumque ligaveris, etc. aut per illa alia: Pasce oves meas, quia haec important generalem, sed non specialem commissionem. Dicimus dumtaxat cum Suar. Sot. Nav. Coninc. Valent. et aliis, Pontificem in aliquo particulari casu posse tanquam doctorem universalem Ecclesiae, et supremum voluntatis divinae interpretem declarare legem divinam tunc non obligare3; vide dicta Tr. 2. n. 56. Quoad potestatem quam habent Episcopi ad dispensandum super impedimentis matrimonii, vide fusius dicenda in Tr. 20. de Privilegiis n. 54. et sequentibus.

84. II. Loquendo de causis iustis ad obtinendam dispensationem super impedimentis dirimentibus, assignantur a dd. sequentes 1. Extinctio magnae litis, vel odii, vel scandali inter agnatos. 2. Inaequalitas matirmonii, nisi inter consanguineos nubatur ob defectum dotis, aut alterius. 3. Conservatio facultatum in eadem cognatione. 4. Merita petentis dispensationem. 5. Aetas excedens 24. annos in muliere. 6. Subministratio pecuniae, quae a Papa in pietatis opera impenditur, ut communiter admittunt dd. et praxis docet, et aliae causae id genus4.

85. Notandum hic 1. ad hoc ne dispensatio sit subreptitia, in supplicatione explicanda sunt 1. omnia impedimenta consanguinitatis vel affinitatis quae subsunt, licet sint eiusdem gradus, ut si cognovisset duas sorores suae sponsae, sicut communius dicunt Sanch. Pont. Anacl. Castr. Escob. Conc. Salm. cum Rota


- 512 -


Ronc. (contra alios), quia licet talia impedimenta non sint specie diversa, tamen sunt numero distincta, ideoque reddunt dispensationem difficiliorem. Nec amplius de hoc dubitandum est, nam Benedict. XIV. die 30 septemb. 1755. in quodam Brevi, cuius initium, Etsi matrimonialis, in Bull. edit. Mechl. tom. 2. pag. 254. et est 50. in ord., declaravit et statuit irritum fuisse et fore quoddam matrimonium celebratum cum impedimento duplicis gradus consanguinitatis, licet super uno gradu, qui tantum in notitiam pervenerat, a Clemente XII. dispensatum fuisset. Et ita pariter eadem ratione quando impedimenta sunt plura et disparata, v. g. voti et consanguinitatis; sed sunt huiusmodi ut copulata difficiliorem reddant dispensationem, ut si quis vellet ducere consanguineam, cum cuius sorore copulam habuerit, tunc non sufficit seiunctim, sed coniunctim oportet petere dispensationem; ita probabilius Salm. et alii cum Salas Rodriq. etc. Excipiunt Coninch. et Aversa, si impedimentum contractum ob copulam cum sorore habitam est occultum, et illud patefacere esset infamiae, quia tunc, dicunt, potest separatim obtinere dispensationes nempe illam cognationis a Dataria, et illam affinitatis ob copulam a Poenitentiaria. Sed nos dicimus, quod saltem in supplicatione ad Poenitentiaria. Sed nos dicimus, quod saltem in supplicatione ad Poenitentiariam, debet exponi utrumque impedimentum1. Si quis autem, obtenta dispensatione in affinitate ob copulam cum sponsae sorore habitam, iterum illam cognosceret, non indiget nova dispensatione, licet prima iam sit executioni mandata2, et sicut diximus n. 67.

Debent 2. in supplicatione exponi omnes circusmtantiae quae accidunt, et quae reddere possunt dispensationem difficiliorem, et praecipue si intercesserit copula inter cognatos qui matrimonio iungi cupiunt. Et hoc non tantum si illa habita est ut facilius dispensatio obtineatur, uti certum est, sed etiam si hic finis non fuerit praehabitus, uti dicunt Sanch. Laym. Coninch. Castrop. etc. (contra Pontium Salmant. etc.). Et de hoc hodie dubium omne cessat, dum declaratum est a Bened. XIV. in Bulla Pastor bonus, §. 41. ubi irritum pronunciatur matrimonium inter consanguineos celebratum ex dispensatione obtenta, tacito incestu3. Item, si quis, obtenta dispensatione super gradu prohibito antequam executioni detur, rem habet cum sponsa, indiget nova dispensatione, ut recte dicunt Sanch. Guttier. Gallego etc. contra aliquos, et ita declaravit S. C. mense Maii 1635; nam ex stylo Curiae, manifestato novo incestu, Pontifex solet imponere maiorem poenitentiam, et ampliorem pecuniae compositionem exigit4. Secus vero si rem habet post dispensationis executionem, ut probabiliter dicunt Lugo Sanchez Caiet. Arm. et Vega, quia tunc, executa dispensatione, et ablata prohibitione matrimonii, cessat etiam malitia incestus. Item si quis petit secundam dispensationem, postquam obtinuerit primam super eodem delicto, debet exprimere primam; secus vero, si impedimentum non provenit ex aliquo crimine vel ex crimine diverso; ut communiter Coninch. Aver. Salm. et Conc.5.

86. Explicandi sunt 3. omnes gradus consanguinitatis, aut affinitatis, quibus sponsi coniuncti sunt, tam gradus proximior quam remotior: v. gr. si coniuncti essent in secundo et tertio, aut in tertio et quarto, ut communiter dicunt Pont. Silv. Salm. Tourn. etc.; nam etsi dispensatio tantum requiritur pro gradu remotiore, attamen s. Pius V. in suo motu proprio Sanctissimus declaravit, quod obtenta dispensatione super gradu remotiore, nulla mentione facta proximioris, impetrandae sunt litterae declaratoriae super proximiore. Hae tamen litterae


- 513 -


si non expediantur, matrimonium erit utique validum, sed illicitum (uti declaravit Benedictus XIV. in Brevi allato n. 83. Etsi matrimonialis, cum inserto decreto, Cum super, §. 6. referens etiam sic decisum fuisse a S. C. 18. Martii 1722.), modo coniuncti non sint in primo et secundo consanguinitatis aut affinitatis gradu, in quo, sicut refert ibidem Benedictus, protestatus fuit s. Pius, se nolle dispensare, nisi expressus sit etiam primus gradus. Item notandum, quod si forte causa dispensationis cesset ante eius expeditionem, aut executionem, cessat etiam dispensatio. Secus autem si cessat post executionem, licet nuptiae adhuc celebratae non sint, quia tunc iam sublatum est impedimentum. Ita satis probabiliter Pont. Suar. Castr. Salm. Silv. etc. contra Sanch. et Dicast. qui tamen hoc uti probabile etiam admittunt1.

87. Praeterea notandae sunt clausulae quae solent apponi in dispensatione s. Poenitentiariae, 1. Si ita est: in quo fides habenda est postulanti, nisi constet de opposito, ut dicunt Sanch. et Cabass. Sed hic advertendum 1. Benedictum XIV. in Bulla Ad apostolicae servitutis sub die 25. Febr. 1742. declarasse expressionem et verificationem causarum ad dispensationis valorem spectare. Si autem sponsi falso exposuissent pauperes esse, et propterea dispensatio concederetur in forma pauperum, dispensatio etiam est valida: uti declaravit S. C. Conc. 9. Sept. 1679. apud Monacelli2. Advertendum 2. ad dispensandum super voto castitatis non sufficere simplicem tentationem, sed requiri vehementem incontinentiae: etiamsi periculum sit unius lapsus, ut recte dicunt Tournely et Pontas3. II. Audita prius sacramentali confessione: iuxta igitur hanc clausulam necesse est ut confessio praecedat ut dispensationi detur executio, ut dicunt Tourn. et Sanch. III. Sublata occasione peccandi: intelligitur si occasio est voluntaria, quia si esset necessaria, sufficit (ut ait Tourn.) ut media eligantur, quibus ex proxima fiat remota. IV. Dummod impedimentum sit occultum: quando autem impedimentum putandum est esse occultum, iam dictume st n. 77. V. Iniuncta ei gravi poenitentia: intellige iuxta vires poenitentis, ut recte notat Tournely, cum Tiburtio et Nav. qui dicit posse imponi, ut per sex menses semel ieiunet, aut ter Rosarium recitet qualibet habdomada, aut frequentet confessionem (quam puto satis esse semel in mense), et huiusmodi. Quod si unquam, addit Tournely, poenitens iam debitam pro suo peccato poenitentiam egisset, potest tunc poenitentia moderari, modo illa non sit iniuncta a Poenitentiaria, tanquam commutatio. VI. Praesentibus laceratis, sub poena excommunicationis latae sententiae. Hae litterae statim lacerandae sunt, sed intellige moraliter, nempe intra tres dies postquam executioni demandatae sunt; et intellige si matrimonium iam contractum erat; secus si adhuc contrahendum est, tunc enim dispensatio occulte asservanda est a parocho, aut saltem adnotari in aliquo libro, qui a nemine alio aspici possit, ad hoc ut, si opus erit (nempe si forte impedimentum fieret publicum), possit de dispensatione impetrata fidem facere4.

88. Maxime huc refert adnotare formulas ad obtinendam dispensationem a Poenitentiaria super praefatis impedimentis, aut votis, aut irregularitatibus.

Si petatur dispensatio supe rimpedimentis matrimonii, intus a parte superiori: Eminentissime, et Reverendissime Domine. Circa medium:

N. N. Cum carnaliter cognovisset quamdam mulierem, dedit fidem de matrimonio contrahendo N. N. eius sorori. Et quoniam impedimentum est


- 514 -


occultum, et matrimonium si cum praefata sorore non contraheretur, magnum eveniret scandalum, quapropter suppliciter orat Em. V. ut ei dispensationem benigne indulgeat. Responsorum dignetur mittere Neapolim (aut Neapoli Salernum) ad Rev.... (hic exprimitur nomen et cognomen) confessarium approbatum. Et id pro gratia habebit etc. Si vero matrimonium est iam contractum, poterit sic scribere: N. N. ignarus aut conscius) impedimenti, contraxit cum muliere, matrem (sive sororem) cuius iam antea carnaliter cognoverat; sed cum impedimentum sit occultum, ideoque cum nequeat sine scandalo separari, supplicat Em. V. pro absolutione et dispensatione. Responsum, etc.

Circa vota castitatis aut religionis: N. N. cum castitatis voto sit abstrictus, et cum in gravi versetur periculo incontinentiae, suppliciter orat Em. V. ut dignetur oratori a praefato voto dispensationem indulgere, quo matrimonium contrahere possit etc.

Circa irregularitates: N. N. Sacerdos incurrit irregularitatem ob homicidium (aut abortum, aut violationem censurae) etc. et cum ei immineat periculum infamiae, si a celebrando se abstinet, ideo supplicat etc.

Foris vero in superscriptione: Eminentissimo ac Reverendiss. Domino, Domino Colendiss.

Domino Cardinali Poenitentiario maiori, Romam.

89. Confessarius vero cui commissa est dispensationis executio, in dispensando, absolutione sacramentali impertita, hac formula uti poterit: Et insuper auctoritate apostolica mihi concessa dispenso tecum super impedimento primi (seu secundi, seu primi et secundi) gradus proveniente ex copula illicita a te habita cum sorore mulieris, cum qua contraxisti (aut contrahere intendis), ut matrimonium cum illa rursus contrahere possis, renovato consensu, et prolem, si quam suscipies (vel suscepisti) legitimam declaro, in nomine Patris, etc. Sed si dispensatio est a voto castitatis dicet: Insuper votum castitatis, quod emisisti, ut valeas matrimonium contrahere et illo uti, in opera quae tibi praescripsi dispensando, commuto, in nomine, etc. Si autem, non obstante voto castitatis, aliquis iam matrimonium contraxisset, dicet: Item non obstante castitatis voto quod emisisti, ut in matrimonio remanere, et debitum coniugale exigere possis, auctoritate apostolica tecum dispenso, in nomine, etc.

Si quis autem scire cupiat quibus facultatibus s. Poenitentiaria gaudeat in dispensando ab impedimentis matrimonii, in casibus papalibus, censuris, irregularitatibus, votis, iuramentis, restitutionibus incertis, vid. Tr. 19. n. 148. de facult. s. Poenit.

 




2 1. 2. q. 97. a. 4. ad 3.



3 l. 6. n. 1119. et 1120.



4 n. 1129. et 1130.



1 lib. 6. n. 1138. et 1139.



2 n. 1140.



3 n. 1134. et 1135.



4 n. 1141.



5 n. 1137.



1 l. 6. n. 1136.



2 Monac. t. 2. tit. 16. form. 2. n. 33.



3 l. 6. n. 1143.



4 n. 1143. in fine.






Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL