Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Sant’Alfonso Maria de Liguori Homo Apostolicus (bozza) IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
CAP. II. De conscientia dubia.
12. Dubium negativum et positivum. 13. et 14. Speculativum et practicum. 15. et 16. Si lex est dubia. 17. Si votum est dubium. 18. Si superior iubet fieri rem dubiam de peccato. 19. In dubio quid fieri debeat in ieiunio, aut communione. 20. De impedimento, et debito dubio.
12. Conscientia dubia est, quae indeliberata manens, pro utraque parte assensum suspendit. Hic tamen distinguendum est dubium negativum a positivo. Negativum est, quando ex neutra parte apparent rationes, quibus possit intellectus assentiri alteri parti, et hoc debet in rigore appellari dubium, quod definitur Suspensio assensus circa aliquod obiectum. Positivum vero est quando pro utraque parte, aut saltem pro altera, adest grave motivum assentiendi, licet cum formidine de opposito; proinde dubium positivum idem est, ac opinio probabilis, de qua in sequenti puncto agemus. 13. Distinguendum 1. dubium speculativum a practico: speculativum est, quando dubitatur de rei veritate, ut si bellum sit iustum, necne; si pingere die festo sit opus servile; si valeat baptismus cum aqua distillata etc.: practicum vero est, quando dubitatur de rei honestate, si v. g. licet in praxi depingere die festo; praeliari in bello dubie iusto. Itaque semper distinguendum erit verum a licito. Etenim dubium speculativum respicit verum, practicum vero licitum. Hoc posito, dicimus cum dubio practico non licere operari, quia homo in operando debet esse moraliter certus de rei honestate; aliter, quia se peirculo peccandi exponit, peccat, iuxta illud Eccl. 3. 27. Qui amat periculum peribit in illo. Et illa peccati noxa, cuius dubium habet, reus erit; quare, si dubitat esse furtum, furti peccat; si dubitat esse mortale, mortale committit. Qui autem est certus, in tali actione peccatum inesse, sed incertus est, si sit mortale, an veniale; alii eum de mortali damnant; sed probabilius dicunt Navar., Valent., Granado, et La-Croix, tantum peccare venialiter; modo ad graviter peccandi periculum, neque ad actionis expendendae obligationem non advertat; et dummodo actio illa de se non sit certe peccatum mortale, et illius malitia saltem in confuso non apprehendatur1. 14. Contra vero cum dubio speculativo operari licet, cum operans aliis ductus rationibus practice iudicat esse licitam eam actionem: nam aliae sunt rationes, ut iudicetur de rei veritate, v. g. quod bellum sit iustum, quod pingere in festo sit opus servile; aliae sunt rationes, ut iudicetur actio esse honesta, nimirum licitum esse praehari in bello dubie iusto, pingere in festo, ex alio principio certo (ut est illud: Melior est conditio possidentis, aut aliud simile) dubium deponens. Qua de re in dubiis videndum est, cuius sit possessio, praecepti, an libertatis. Et ut hoc dignoscatur, videndum, pro quo stet praesumtio. Cum pro indubitato habeatur stare praesumptionem pro ea parte, quae alteri onus probandi factum transfert; factum enim non praesumitur, nisi probetur, ut habetur l. 2. de probation., et ex l. In bello, de captivis. 15. Ex quo infertur primo, quod si possidet libertas, debet probari certo adesse praeceptum obligans, alias praeceptum dubium non potest onus certum imponere, et ligare libertatem, qua certo a Deo homo donatus est, ut quod sibi placuerit faciat, praeter ea quae sibi manifeste prohibita, aut imposita sunt, ut Ecclesiastici 15. 14. expressum habemus: Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui. Adiecit mandata et praecepta sua. Si volueris mandata servare, conservabunt te. Contra vero, si lex certe condita et promulgata est, et dubium oritur, sit ne abrogata, aut revocata, aut ubi observatur an sit dispensata, quia tunc lex manet in possessione. 16. Et idem dicendum, si dubitatur de legis acceptione; cum enim illa iusta sit, praesumi debet, acceptatam esse, inespecto illo alio principio: Ordinarie praesumitur factum, quod de iure faciendum erat. Cui respondet illa alia moralis regula communiter a dd. recepta, quod cum dubitatur, sit necne positus actus, ille non praesumitur fuisse positus, nisi probetur, ut supra dictum est; cum autem certe actus positus est, et dumtaxat dubitatur de eius validitate (v. g. illius matrimonii, confessionis, voti etc.) semper standum pro valore actus, l. Quoties, ff. de rebus dubiis; ubi habetur, quod leges dubiae actus validitati favent. Huius generis est etiam illud axioma; Nemo praesumitur malus, nisi probetur1. 17. Infertur 2., quod quidquid de lege dictum est, idem de voto erit dicendum, quod est quaedam particularis lex, quam sibi homo imponit. Quapropter, si quis dubitat, et non est certus de voto emisso, non tenetur ad votum, ut cum communi Cabassutius, Suarez, Rebellio, Prado, Sanchez, Castropal., Anaclet., Salmant. et alii2. Idemque dicitur. cum dubitatur, an in voto emisso, aut in lege promulgata, comprehendatur nec ne aliqua res; tunc enim pro ea parte, de qua dubitatur, votum, aut lex non possidet. Et hoc perspicue apparet ex cap. Ex parte 18. de censibus; ubi cum aliqui vovissent, et dubitarent, an tenerentur ad maius, an vero ad minus, iuxta factam promissionem, fuit responsum, teneri tantum ad minus. Contra si votum fuisset certum, et dubitatur de satisfactione, debet persolvi, cum possessio tunc sit pro voto. Nihilominus communissime dicunt Lugo, Roncaglia, Laym., Salm., Card., La-Croix, et alii, quod, si quis probabiliter iudicat, votum persolvisse (sive poenitentiam confessionis, aut officium divinum) non teneri ad aliud, quia Deus contentus est de probabili suae legis satisfactione3. Nec obstare, aiunt, quod voti obligatio sit in possessione; nam respondent quod possessio obligationis, posita probabili voti satisfactione, devenit dubia, et ideo vovens in sua libertate remanet. Sed haec ratio minime mihi probatur; casu enim quo dubitatur de emissione voti, pro certo habeo obligationem non adesse illud implendi, quia tunc possidet libertas; sed casu quo votum est certe emissum, intelligere nequeo, quomodo per probabilem voti satisfactinoem vovens solvatur a voti obligatione, quae adhuc in sua possessione manet; sicut enim tunc certum est votum, ita pariter certa eius impletio etiam esse debet. Eo solo casu opinio praefata admitti posset, quo probabilitas illa talis esset, quod moralem certitudinem satisfactionis voti peractae fundare valeret. Et idem dicendum de obligatione recitandi. Horas canonicas, et adimplendi poenitentiam sacramentalem. Si autem quis votum emisisset, et deinde immemor voti operam promissam impleret, dicimus tunc non teneri iterum satisfacere, semper ac pro certo iudicare potest, quod factus memor voti pro illo operam impletam applicasset, prout cum sententia communi dicetur Tract. X. n. 120. in fin. vers. Idem autem, etc. 18. Infertur 3., quod cum superior iubet, subditus tenetur obedire, quoties res praecepta non est certe illicita; cum enim dubitatur tantum de rei inhonestate, possidet superioris auctoritas, quam habet praecipiendi, qua non potest expoliari in dubio. Ita communiter s. Bonav., s. Antonin., Caiet., Sylvius, Cabass., Tournely, Azor., Sanch., Palaus, Salmant., etc. Et probatur ex cap. Quid culpatur dist. 23. q. 1., ubi s. Augustinus dicit, subditum recte obedire principi militare praecipienti, si bellum non sit certe iniustum. Limitationem hanc habet haec doctrina obediendi praeceptis dubie iniustis, quoties periculum gravis damni spiritualis, aut temporalis, secum coniungeret; aut temporalis, secum coniungeret; aut si res praecepta esset etiam probabiliter illicita, et una simul esset valde molesta et difficilis, ita Lessius, Sotus, Tournely, Prado, Sanch., Holzmann, Busemb., Castropal., Salmant., et alii plures1. 19. Infertur 4., quod dubitans, an iam compleverit annum 21., non tenetur ad ieiunium; si dubitat vero, an pervenerit ad annum 60., in qua aetate probabiliter deobligatur a ieiunio ecclesiastico, ut dicemus Tractatu XII., tunc tenetur ad ieiunium, quia possidet ieiunandi praeceptum. Idem dicendum, si quis dubitat de aetate pro ordine sacro, aut pro beneficio requisita, quia tunc possidet praeceptum Ecclesiae2. Pariter si erit feria V., et dubitatur an iam transierit media nox, potest facta diligentia vesci carnibus3. Qui autem dubitat, an deglutiverit aliquid post mediam noctem, possit nec ne communicare, alii negant, sed alii plures, ut Laym., Sa, Busenb., La-Croix, Sporer etc., probabiliter affirmant, dicentes, legem ieiunii esse prohibitivam potius, nempe, ne quis non ieiunus communicet, ut colligitur ex canonibus relatis in opere4. Propterea semper ac non sit factus casus, quo vigeat legis prohibitio, certae nimirum, ieiunii fractionis, homo est in possessione communicandi. 20. Infertur 5., quod superveniente dubio de matrimonii impedimento, bona fide contracti, post factam diligentiam, dubio perseverante, potest coniux tum reddere, tum petere debitum coniugale5. Infertur 6., quod certus de debito, at dubius de solutione, tenetur solvere. Contra vero dubius de debito, si est possessor bonae fidei, ad nihil tenetur, dum possessio (modo sit legitima) dat certum ius retinendi, quod possidet, adversus quod non potest praevalere, nisi ius certum proximi. Hinc s. August. (can. Si virgo 34. q. 1.), ait: Possessor rectissime dicitur, quamdiu se possidere ignorat alienum. ita Castropal., Laym., Lugo, Roncag., Carden., Molin., Sanch., card. Sfondratus, Sporer, et alii plures6. Secus autem dicendum, si possessio sit infirma, nempe dubia, aut dubia fide incepta: quia tunc debet fieri restitutio pro rata dubii7. Et non secus faciendum puto (quidquid dicant alii) casu, quo possessor, superveniente dubio, tempore debito, neglexerit diligentiam facere, quia proximum defraudavit, saltem spe, quam habebat, fore ut verus creditor inveniri posset, et pro huius spei rata tenetur restituere.
|
1 Lib. I, n. 22. et 23. 1 Lib. I. n. 26.et 27. 2 Num. 28. 3 Ibid. 1 Lib. I. n. 31. et fusius l. 4. n. 47. v. Limitant. 2 Lib. I. n. 32. 3 Ibid. 4 N. 38. 5 N. 33. et fusius l. 6. n. 903. et 904. 6 Lib. I. n. 34. et 35. 7 Num. 36. v. Praefatae, et l. 3. n. 625. |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL |