Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Sant’Alfonso Maria de Liguori
Homo Apostolicus (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • TRACTATUS XIX. DE CENSURIS ET IRREGULARITATIBUS
    • CAPUT II. DE CENSURIS IN SPECIE
      • PUNCTUM III. De excommunicationibus non reservatis.
        • III. De excommunicationibus reservatis Papae in Bulla Coenae.
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

- 549 -


III. De excommunicationibus reservatis Papae in Bulla Coenae.

 

53. Principalis excommunicatio in hac Bulla est in haereticos, in eorum fautores, in eorum libros legentes. Primo igitur loco incurrunt praefatam excommunicationem haeretici; sed ad eam incurrendam 1. requiritur ut haeresis sit formalis; nempe ex errore intellectus, et cum pertinacia, ita ut quis velit eam amplecti opinionem, non obstante quod sciat illam esse oppositam Ecclesiae doctrinae, ut docet s. Thomas4 cum communi. Dictum est, non obstante qod sciat, quia ignorantia licet supina excusat ab hac censura, quia tunc deest haec pertinacia, quae haeresim formalem constituit. Imo, ut dicutn probabiliter Suarez Azor. Castropal. Salm. Bann. Sayr. etc. excusat etiam affectata, dum non contradicit Ecclesiae, qui nescit se Ecclesiae contradicere, quacumque ignorantia id nesciat5. Si quis autem


- 550 -


dubitat de rebus Fidei positve iudicando dubium esse aliquod dogma, certe hic incurrit censuram tanquam haereticus; prout communiter dicunt Sanch. Vasq. Bon. Salm. etc. ex c. 1. de Haeret. Qui autem dubitaret negative, non iam iudicando, sed suspendendo iudicium, peccaret quidem, sed non incurreret censuram, quia tunc non adest electio pertinax contra id quod sentit Ecclesia; ita Canus San. Becanus Salm. Tanner etc.1. Requiritur 2. ut error st externatus verbis aut signis, per se aut per circumstantias haeresim manifestantibus; unde dicunt Laym. et Salm. non incurrere censuram, qui diceret: Non est Deus, tacendo to Iesus Christus2. Requiritur 3. ut manifestatio sit per se peccaminosa, unde non incurrit qui manifestat errorem suum consilium exposcendi fine. Requiritur 4. ut ipse manifestet suam haeresim anmo eam profitendi; secus tam in hoc quam in aliis casibus, in quibus non incurritur censura, potest absolvi haeresis a quolibet confessario3. Caeterum ad incurrendam excommunicationem, sufficit errorem esse externe manifesttum, licet aliis non fiat notus; Azorius Avil. Corn. etc. cum comm.4. Et constat ex praxi aliquarum facultatum quas Pontifex solet concedere Missionariis; nam solet concedere facultatem absolvendi ab haeresi, modo complicem non habeat, quae utique alias non est haeresis externata et nemini nota.

54. Secundo loco incurrunt hanc excommunicaitonem, ut exprimitur in Bulla, credentes, fautores, receptatores, et defensores. Illi dicuntur credentes qui externe ostendunt se consentire erroribus, dicendo v. gr. Ego credo quod credit Calvinus; aut Calvinus fuit vir sanctus. Fautores sunt qui laudant haereticum, aut ei auxilium praestant ad fugiendum; aut cum possint eum capere, aut punire omittunt, cum teneantur id facere ex officio. Receptatores sunt qui domi excipiunt, aut occultant haereticum, ne puniatur. Defensores, qui impediunt iudicem, quominus capiat, aut puniat haereticum, aut qui defendunt eorum errores, licet interne aliud sentiant et credant5. Dicunt autem Tolet. Castr. etc. huiusmodi fautores incurrere excommunicationem, licet id non agant animo favendi haeresi, sed ut opitulentur coniuncto, aut amico; sed probabiliter id negant Sot. Azor. Laym. Salmant. Arriaga et Sanch. cum s. Bonav.., quia Ecclesia ideo damnat praefatos fautores in quantum favent haeretico, uti haeretico, non autem ut propinquo aut amico6. Quod si fautor iam cum effectu opitularetur haeretico, ut eum a iudicis manibus subtrahat, licet ille postea capiatur, non excusatur a censura, ut recte dicunt Sayr. Graff. Castrop. et alii (contra Sanch. et Suar.), quia iam verificatur quod cum effectu faveat haeresi7.

55. Tertio loco incurrunt excommunicationem, uti dicitur in Bulla, scienter retinentes, legentes, imprimentes, et defendente libros haereticorum de religione tractantes, vel haeresim continentes, ex quavis causa publica vel occulta, quovis ingenio, vel colore. Et idem dicunt Salm. currere (iuxta Decreta pontificia) de illis qui vendunt, emunt, aut transferunt dictos libros, aut impediunt quominus tradantur Episcopo8. Hic quaeritur an Episcopi legere possint libros prohibitos? Videbatur posse, cum omnes Episcopi, ubi non adest formale tribunal S. Officii, sunt inquisitores nati, qui proceedre valent via ordinaria adversus delinquentes in materia Fidei; sed negandum cum Sylvio Barb. et Bonac.9 ex bullis


- 551 -


Iulii III. Cum meditatio, Pauli IV. quia in futurorum, et Pii IV. Cum pro munere, relatis ab auctoribus praefatis, ubi inhibetur tam Episcopis, quam inquisitoribus lectio librorum vetitorum. Praeterquam (excipitur) senioribus et commissariis haereticae pravitatis: To commissariis intelligitur de iis inquisitoribus, quibus cum committitur aliqua particularis causa, legere indulgetur libros ad illam materiam concernentes, sed tantum pro eo tempore quo permanet commissio, ut Bonacina loco citato explicat, dicens: Exceptis inquisitoribus, commissariisque pro tempore deputatis, durante illa deputatione. Et hic transeunter advertatur, quod in laudata Bulla, Cum pro munere, Pii IV, praescribitur libros prohibitos non tantum retineri non posse, sed nec etiam lacerari ab aliquo, aut comburi, sed deferendos esse ad inquisitores vel Episcopos, ubi tribunal S. officii non manet.

56. Ad incurrendam tamen hanc censuram, quatuor requiruntur conditiones: 1. ut scienter legantur aut retineantur illi libri: unde excusat ignorantia etiam crassa, et affectata, ut dictum est n. 8. Sed non excusatur ille qui legeret, etc. librum, sciens fama, aut dicto unius testis fide digni, quod liber sit prohibitus, ut dicunt communiter Lug. Sanch. Bonac. Croix etc.1. 2. Requiritur ut auctor sit haereticus, unde non sufficit quod sit infidelis, Suar. Sanch. Castr. Salm. etc. Libri tamen Thalmud, et alii Hebraeorum sunt prohibiti per Bullas s. Pii V. et Clementis VIII. Dicit autem recte Holzman, inter haereticos habendos esse etiam illus, qui ex professo agunt de haeresi, licet tacito nomine circumferantur; nam eorum auctor supponendus est certe haereticus2.

57. III. Requiritur ut liber haeretici aut tractet de religione, aut contineat aliquam haeresim: adeoque ut ille sit prohibitus, sufficit ut contineat unum tantum errorem adversus Fidem, licet non traactet de religione, ut recte dicunt Sanch. Castr. Salm. et Bonac. (quicquid dicat Busemb. cum aliis)3, aut tractet ex professo de religione, aut de dogmatibus, aut de Canonibus, aut ritibus, aut de materia spirituali. Dicit autem Croix cum Pignat. excusari qui raderet errorem a lbro, et legeret reliquum; quia liber non amplius contineret haeresim. Sed huic se opponunt Suar. Bon. et Sanc. dicentes, quod illa abrasio particularis non tollit communem prohibitionem libri. In hoc mihi arridet distinctio P. Sporer: Si liber tractat ex professo de religione, abrasione non obstante, etiam prohibitus remanet liber, iuxta Bullam, quae prohibet omnes libros haereticorum de religione tractantes. Secus vero si liber ageret de rebus indifferentibus, prout de philosophia, aut de historia, excepta historia Centuriatorum, aut huiusmodi, quae in substantia agit etiam de religione. Commun. caeteroquin dicunt Suar. Tol. Castr. Croix etc. quod incurrit censuram qui legit sine licentia tales libros prohibitos, etiam ad confutandos errores, et licet sine periculo perversionis, dum in Bulla vetantur legi ex quavis causa vel colore; excipiunt tamen Laym. Dicast. Holzm. Elbel etc. si quis doctus legeret, ut convinceret, aut converteret aliquem haereticum particularem, et necessitas non pateretur moram, cum tempus non suppetat quo possit obtineri licentia4. Haec licentia obtinenda est aut a Papa, aut a S. C. Indicis, aut Concilii; dumtaxat in casu magnae necessitatis, ait P. Viva, potest eam concedere Episcopus5.

58. IV. Requiritur ut lectio sit in materia notabili, nam communiter in hoc admittunt dd. parvitatem maleriae. Hanc parvitatem autem dicunt Sanch. Vivald. Sa etc. esse etiam unam paginam; sed haec opinio est nimis laxa. Alii contra, ut Graff. et


- 552 -


Reginald. dicunt esse tres aut quatuor versus. Alii denique, ut Marchant. Holzm. Spor. Elb. Croix melius distinguunt, habita ratione finis prohibitionis, et dicunt quod si in aperiendo libro occurrit haeresis, potest incurri censura etiam legendo paucos versus, cum possit ibi adesse periculum perversionis: secus autem, si ibi agitur de alia materia sine ullo errore1. Caeterum potest incurri censura in legendo solo prooemio, aut indice, aut praefatione, cum legitur in quantitate notabili; Laym. Bonac. et Busemb.2.

59. Quaeritur hic 1. an incurrat censuram qui audit alium legentem suo iussu? Affirmant Azor. Silv. Pignat. etc.; sed probabiliter id negant Navar. Coninc. Sanch. Castr. Filliuc. Croix et Viva; et Sporer Sousa et Stephanus excusant etiam a peccato, si illi qui audit non adest periculum perversionis3. Quaeritur 2. an incurrat qui legit epistolam, aut concionem seorsim impressam? Affirmat Suar.; sed communius et proabbilius negant Laym. Sanch. Busemb. Holzm. Marchant. Salm. Bon. Castr. et Lugo, nam talis scriptura non potest dici liber; et cum agatur de re odiosa, nempe de poena, stricte interpretandam4. Quaeritur 3. an incurrat excommunicationem qui legit manuscripta haereticorum? Negant Azor. Viva Spor. etc. cum Sylvio, qui refert etiam Declarationem S. C.; sed constanter affirmant Suar. Pignatel. Sanch. Croix Holzm. Dicast. et alii, dicentes quod manuscripta etiam veniunt sub nomine librorum, prout ante inventionem artis typographicae libri dicebantur, et nunc libri, ubi adnotantur baptizati, confirmati, etc. a Rituali libri dicuntur, sicut etiam appellantur libri acceptorum, et datorum, libri regestorum etc. Et respondetur ad Decr. S. C. non satis constare, sicut dicunt Croix et Salm.; caeteroquin advertit in expurgatorio Romano prohiberi generaliter sub poena excommunicationis omnes scripturas haereticorum, usquedum approbentur ab Episcopis5. Advertendum tamen quod Bened. XIV. quotquot libros prohibuit, etiam manuscripta comprehendit, ut videre est in suis Bullariis. Item cum edita esset quaedam dissertatio manuscripta adversus Bullam ab eodem editam super Bullam Unigenitus, ipse etiam illam prohibuit. Item declaravit quod, prohibito libro in uno idiomate, intelligitur ille prohibitus, in quocumque alio sit translatus.

60. Contra non sunt prohibiti 1. libri catholicorum qui referunt verba alicuius haeretici, ad eum confutandum; Suar. Laym. Nav. Azor. Sanch. etc. communiter6. 2. Libri catholicorum, ubi adsunt notae alicuius haeretici; modo (recte limitant P. Suar. Pignat. etc.) tales adnotationes, sive scholia non essent adeo copiosa, ut potius ex iis constaret liber, quam ex auctoris scripto7. 3. Libri haereticorum philosophici, aut alterius materiae, sed ab erroribus immunes, ibi (ut diximus n. 57.) etiamsi sit ibi scriptus aliquis error incidenter iam ille prohibitus est, quicquid dicat Bus. cum aliis.

61. Refert hic aliquam dare notitiam de indice librorum prohibitorum ex mandato Pauli IV. edito, et approbato etiam a Clemente VIII. Hic index tres librorum classes constituit. Prima constat ex libris haereticorum, qui continent (ut dictum est) haeresim, aut tractant de religione. Secunda ex libris catholicis, sed continentibus aliquem errorem aut contra Fidem, aut contra bonos mores; sed hi non sunt prohibiti, donec adnotentur in indice, ut dicit doctissimus Lupo: modo non sint illi qui generaliter sunt prohibiti ab indice. Tertia ex libris, qui circumferuntur tacito auctore, et hi, ait idem Lupo, nec prohibiti sunt, nisi aliquam contineant doctrinam pravam:


- 553 -


et tanto minus si produntur cum approbatione Ordinarii, ut hodie communiter videtur adolevisse usus. Praeterea sunt prohibiti omnes libri Haeresiarcarum, licet non tractent de religione: item libri haereticorum (ut superius innuimus) donec permittantur ab Episcopis: Biblia vulgaria, et libri qui in lingua vernacula loquuntur de quaestionibus cum haereticis: libri magici, et obscaeni ex professo, et etiam de astrologia iudiciaria, in quam Sixtus V. inflixit excommunicationem reservatam. Et item prohibita sunt in indice omnia scripta damnata tanquam suspecta de haeresi, aut de falso dogmate, sub excommunicatione, sed non reservata, ut dicunt Pignat. et Suar.1. Licet referant Salm. S. Pium V. talem excommunicationem sibi reservasse.

62. In Bullae vigore incurrit excommunicationem non tantum qui legit, sed etiam qui retinet praefatos libros haereticorum. Qui forte eos haberet, tenetur ad eos consignandos aut Episcopo, aut inquisitoribus, iuxta praeceptum Iulii III. et Pii IV. Et loquendo de locis ubi inquisitio erecta est, dicit P. Suar. cum aliis, quod incurreret censuram qui eos igni daret; sed eum excusant Sanch. Pignat. Salm. Croix, dicendo quod qui librum cremat, non potest dici quod librum teneat2. Et revera Bened. XIV. cum damnasset aliquos libros, praecepit aut consignandos, aut cremandos. Caeterum non excusatur qui retinet librum alterius nomine, sive pignori, sive commodato, sive deposito; aut qui eum apud alium teneret; quia cumi pse retineat dominium, etiam dicitur quod ipse retineat, cum possit pro libitu eum repetere; Suarez Sanch. et alii communiter. Et hic notetur propositio 45. ex damnatis ab Alex. VII. quae dicebat: Libri prohibiti, donec expurgentur, possunt retineri etc.; dicit tamen Croix cum aliis quod excusaretur qui librum reponeret in loco sequestrato, qui in quolibet monasterio assignari solet. Et qui consignaret librum alicui habenti licentiam, cum pacto non amplius eum repetendi, nisi post expurgationem, aut post licentiam obtentam, ego nescirem eum damnare; et tanto minus si librum ei donaret cum pacto repetendi tantum cum licentiam obtinuerit3. Excusaretur etiam qui librum paulum temporis retinet v. g. per unum vel alterum diem; ita Laym. Sanch. Sayr. Bon. et alii communiter. Et admittunt hoc Cast. et Viva, in quantum ad excusandum eum a censura, licet illi in illo modico tempore animum haberet illum semper retinendi; dum, ut dicunt, deest tunc materia gravis facti. Praeterea Laym. Pignat. Sayr. Sanch. Graff. etc. etiam excusant eum, si diutius librum retineat, expectans tempus opportunuum quo tradat Superiori vel alteri habenti licentiam4.

63. Multi alii autem (ultra praefatum casum haeresis) sunt casus Bullae Coenae, quibus annexa est excommunicatio. Expedit hic principaliores adnotare. Et sunt in eos qui surripiunt bona Christifidelium naufragantium, licet in littore inventa, modo non habeantur ut derelicta. In dominos qui in terris suis sine privilegio imponunt tributa: tale privilegium habent reges, respublicae, et etiam universitates, cum id ad subveniendum civium necessitatibus expediens est; ita Vasq. Dic. Salm. Viva, etc. In piratas depraedantes Christianos in mari ecclesiastico. In falsificatores litterarum apostolicarum. Qui a iudicibus ecclesiasticis avocant causas spirituales, aut trahunt clericum ad tribunal laicale. In usurpantes iurisdictionem, aut fructus beneficiales. In vexantes Romipitas, aut eum qui illiuc regreditur ob negotia ad Sedem apostolicam spectantia. Alii casus minus usuales videri possunt in Opere5; sed hic tandem notandum quod Clemens VIII. imposuit


- 554 -


excommunicationem reservatam in absolventes a casibus Bullae Coenae sine facultate1.

 




4 1. part. quaest. 32. a. 4.



5 lib. 7. n. 301.



1 l. 7. n. 302.



2 n. 303.



3 n. 304.



4 n. 305.



5 n. 306.



6 n. 307.



7 n. 308.



8 n. 281. et 285.



9 Sylvius t. 3. q. 11. a. 3. quaer. 4. concl. 2. in fin. Barbosa de Pot. Episc. p. 3. Alleg. 90. n. 8. Bonac. t. 3. Disp. 1. qu. 2. p. 4. n. 10.



1 l. 7. n. 296.



2 n. 282.



3 n. 283.



4 ib. in fin.



5 n. 299. v. facult.



1 l. 7. n. 284.



2 n. 292.



3 ibid.



4 n. 293.



5 ibid.



6 n. 286.



7 n. 286.



1 l. 7. n. 288. et 289.



2 n. 299.



3 n. 298.



4 n. 295.



5 n. 309. ad 311.



1 l. 7. n. 311. in fine.






Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL