Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Sant’Alfonso Maria de Liguori Homo Apostolicus (bozza) IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
PUNCTUM VI. Quomodo debeat se gerere cum mutis et surdis.
44. Si mutus esset etiam surdus, ut ordinarie evenit, ad eius confessionem excipiendam oportet eum adducere in aliquem occultum locum, ad exigendum quoddam signum suorum peccatorum et doloris, meliori modo quo potest. Sed priusquam eum audiat, curet confessarius instrui ab eius familiaribus de ipsius vitiis, et de modo tenendo, ut eum percipiat et ab eo percipiatur; et cum aliquod iam perceperit eius particulare peccatum, cum signo doloris, illum debet absolvere. Sed ego semper eum sub conditione absolverem, nisi quamdam moralem certitudinem haberem de sua dispositione. 45. Mutus si sciret scribere, iuxta nostram sententiam1, ipse tenetur ad confitendum per scripturam: qui enim tenetur ad finem, tenetur etiam ad media ordinaria. Dico ordinaria, quia scriptum non esset muto ordinarium medium, si alioquin magnum ille deberet laborem subire ad suam confessionem explendam, aut si manifestationis periculum esse posset. Loquendo autem de surdis, si unquam accederet ad confessionarium aliqua mulier surda, aut surdastra, et confessarius in progressu confessionis: interrogans de circusmtantiis peccati confessi, adverteret eam esse surdam, vide dicta Tr. 16. n. 155.
|
1 vide tract. 16. n. 35. |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL |