Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Sant’Alfonso Maria de Liguori Homo Apostolicus (bozza) IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
PUNCTUM X. Quomodo se gerere debeat confessarius in excipiendis confessionibus mulierum.
54. Summe cautus debet esse confessarius in excipiendis confessionibus mulierum. Et primo notandum quod in Decr. S. C. Episcoporum 24. Ian. 1610. dicitur: Confessarii sine necessitate audire non debent mulierum confessiones post crepusculum vespertinum, et ante auroram. Loquendo autem de prudentia confessarii, ipse regulariter in confessionario cum inioribus sit potius rigidus quam suavis, nec permittat illas ante confessionarium accedere, ut sibi loquantur, et multo minus ut manus deosculentur. In actu confessionis non ostendat eas agnoscere; aliquae enim, quae religiosae haberi volunt, aliquando advertentes se nosci a confessario, non faciunt integram confessionem. Imprudentia quoque est coniicere oculos in poenitentes, cum e confessionario recedunt, easqye per aliquod tempus intueri. Extra confessionarium nec etiam immoretur ad colloquendum cum ipsis in ecclesia, omnemque familiaritatem devitet. Absineat etiam a recipiendis munusculis; et praecipue ad illarum domos nunquam accedat; uno excepto casu gravis infirmitatis, et tunc nonnisi vocatus accedat, et tunc magnam adhibeat diligentiam in audiendis illarum confessionibus: unde ianuam apertam relinquat, sedeat in loco ubi videri possit ab aliis, oculosque in faciem poenitentis nunquam defigat. Et hoc praesertim currit, si sint personae spirituales, cum quibus est periculum maioris adhaesionis. Dicebat Ven. p. Sertorius Caputus, diabolum, ad coniungendas inter se personas spirituales, ab initio uti praetextu virtutis, ut deinde affectus a virtute transeat ad personam: unde ait s. Augustinus apud s. Thomam1: Sermo brevis et rigidus cum his mulieribus est habnedus, nec tamen quia sanctiores fuerint, ideo minus cavendae; quo enim sanctiores fuerint, eo magis alliciunt et sub praetextu blandi sermonis, immiscet se viscus impiissimae libidinis. Et idem angelicus Doctor (loc. cit.) sic prius dixit: Licet carnalis affectio sit omnibus periculosa et damnosa, eis tamen perniciosa est magis, maxime quando conversantur cum persona, quae spiritualis videtur: nam quamvis eorum principium videatur esse purum, frequens tamen familiaritas domesticum, et malum occultum bono colore depictum: quae quidem familiaritas quanto plus crescit, tanto plus infirmatur principale motivum, et utriusque puritas maculatur. Et subiungit, quod tales personae hoc non statim advertunt: quoniam diabolus ab initio non emittit sagittas venenatas, sed illas tantummodo quae aliquantulum feriunt, et augent affectum. Sed brevi huiusmodi personae eo deveniunt, ut non amplius agant secum tamquam Angeli, quemadmodum coeperant, sed tanquam carne vestiti: vicissim se intuentur, mentesque sibi feriunt blandis allocutionibus, quae adhuc a prima devotione videntur procedere: hinc alter alterius praesentiam incipit appetere: sicque (concludit) spiritualis devotio convertitur in carnalem. Et quidem oh quot sacerdotes qui antea erant innocentes, ob similes adhaesiones quae spiritu coeperant, Deum simul, et spiritum perdiderunt! 55. Deindeconfessarius non adeo mulierum confessionibus sit addictus, ut per hoc homines ad se venientes audire recuset. Oh qualis miseria est cernere tot confessarios qui impendunt bonam die partem in audendis religiosis aliquibus mulierculis, quas vulgo dicunt bizocas; et cum postea vident ad se accedere homines aut foeminas uxoratas, qui sunt pleni angustiis, et molestiis, et qui aegre domos et negotia sua relinquere potuerunt, dimittunt eos dicendo: Habeo aliud quod agam, ite ad alios; unde fit, ut isti, non invenientes cui sua peccata confiteantur, vivant per tot menses et annos sine Sacramentis, et sine Deo. Hoc non est audire confessiones ut Deo placeamus, sed potius ut genio serviamus: quare nescio quale meritum apud Deum sint habituri confessarii illi qui hoc modo suum ministerium exercent. Scio ego, immo et contra aliorum opinionem, qui asserunt es tempus frustra impensum, teneo esse opus valde Deo carum dirigere animas ad viam perfectionis; ideoque de hoc fusius loquar capite ultimo; sed assero quod probi confessarii qui tantum ut Deo placeant confessiones excipiunt (quemadmodum facere consueverunt s. Philippus Nerius, s. ioannes a Cruce, s. Petrus de Alcantara, aliique) quando cernunt aliquam animam indigentem, praeferunt eam animabus devotis, quibus audiendis auxiliandisque, quando confessarius vult, tempus non deerit. |
1 S. Th. opusc. 64. tit. de peric. famil. |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL |