Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Sant’Alfonso Maria de Liguori
Homo Apostolicus (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • TRACTATUS I. DE CONSCIENTIA
    • CAP. III. De conscientia probabili.
        • §. II. Respondetur ad obiecta adversariorum, et ex responsionibus magis sententia nostra elucebit.
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

- 19 -


§. II. Respondetur ad obiecta adversariorum, et ex responsionibus magis sententia nostra elucebit.

 

49. Nolo quaedam non diluere obiecta adversariorum: immo diluere lubet; ex responsionibus enim sententiae nostrae certitudo magis magisque elucebit. Incipientes ab oppositione illa quae responsionem requirit prolixiorem.

50. Obiiciunt I. minime dubium esse etiam leges divinas ac naturales opus habere promulgatione ut obligent; dicunt tamen naturales leges fuisse ab aeterno promulgatas, et usque ab aeterno vim perfectam obtinuisse obligandi hominem, vel antequam existeret, quippe quia lex naturalis participatio quaedam est legis aeternae, quod quidam auctor deducere autumat a quibusdam D. Thomas pro nobis respondet, uti postea videbimus. Angelicus (I. 2. qu. 91. a. I. ad 2.) dicit, quod lex aeterna aeternam habet promulgationem ex parte Dei promulgantis. Ego tamen quaero: Quaenam promulgatio divinae legis illa est, quae obligat homines, promulgatio ex parte Dei, an promulgatio ex parte creaturae? D. Thomas, uti superius diximus §. I. n. 39. docet, quod lex non habet vim obligandi, nisi promulgatione hominibus applicetur: Ad hoc quod lex virtutem obligandi obtineat, oportet quod applicetur hominibus, qui secundum eam regulari debent; talis autem applicatio fit per hoc, quod in notitiam eorum deducitur ex ipsa promulgatione S. Thom. I. 2.q. 90. art. 4. Et oppositioni (ad primum) dicit, quod lex quoque naturalis opus habet promulgatione, haecque fit cognitione leegis, quam Deus mentibus hominum inserit lumine naturali: Dicendum quod promulgatio legis naturae est ex hoc ipso, quod Deus eam mentibus hominum inseruit naturaliter cognoscendam. Et idem docet S. Docet in loco ante citato ab adversario, ubi


- 20 -


postquam dixit, quod lex aeterna aeternam habet promulgationem ex parte Dei promulgantis, immediate subdit: sed ex parte creaturae audientis aut inspicientis non potest esse promulgatio aeterna. Cit. a. I. ad 2. Promulgatio itaque quae obligat, fit quando creatura cognoscit praeceptum lumine rationis, aut illud audit ab Ecclesia, vel a sapientibus, qui eam docent.

51. Id clarius explicat D. Thomas in alio loco (1. 2. qu. 91 a. 2.) ubi dicit: Lex, cum sit regula et mensura, dupliciter potest esse in aliquo: uno modo sicut in regulante et mensurante, alio modo sicut in regulato, et mensurato: quia in quantum participat aliquid de regula sic regulatur.... Et talis participatio legis aeternae in rationali creatura lex naturalis dicitur. Angelicus igitur asserit quod quum lex quaedam regula sit, qua debet se homo regulare, alio modo considerat in legislatore regulante, alio in homine regulato. Itaque dicit D. Thomas, quod quemadmodum aliquid homo participat do lege naturali, quae est unica eius regula, ita actiones suas regulare debet. Antequam igitur hoc lumen prae lege naturali recipiat, ad nihilum obligari potest, quia nondum recepit regulam, qua se regulare possit. Itaque lex aeterna regulare possit. Itaque lex aeterna regula est pro Deo regulante, sed pro homine qui regulandus est, regula est lex naturalis, lumen scilicet illud, quod naturali ratione ei manifestatur.

52. Hinc theologi communiter, et iure dicunt, legem aeternam non esse proprie legem, sed esse instar legis, et, ut ita dicam, est lex et regula pro ipso Deo, et si vult vocari promulgata, est quaedam lex a Deo sibi ipsi promulgata. Hoc modo loquitur Du-Vallius, qui scribit, legem aeternam tunc proprie habere rationem legis, cum hominibus manifestatur; inde subdit: Si tamen ab aeterno spectetur, dicendum est eam non esse vere et proprie legem, sed tantum aliquid quod se habeat instar legis: tum quia de ratione legis est, ut promulgetur subditis: nulli autem fuerunt subditi ab aeterno; tum quia lex essentialiter est regula quaedam practica, haec autem regula non potuit imponi Verbo et Spiritui Sancto, quia ipsimet sunt regula et rectitudo ipsa. Du-Vall. in 1. 2. S. Thom. de leg. q. 2. p. 293. Et ita quoque dicunt Montesinus, et Iodochus Lorichius doctor Lovanii. Montesinus dicit legem aeternam non esse legem nec regulam pro nobis, sed tantum pro Deo ipso sibi promulgatam: Respondeo huiusmod legem aeternam promulgatem esse ab aeterno ipsimet Deo, Deus sibimet est lex et regula: et ita intelligimus Deum sibi promulgare legem. Montesin. D. 20. de leg. q. 4. n. 83. Lorichius Thes. novus utr. Th. verb. lex, n. 6. de eadem aeterna lege edisserens scribit: Hac lege Deus omnia ordinat ad seipsum, et est promulgata apud ipsum ab aeterno; hominibus autem promulgata, quando eis innotescit.

53. Quando igitur quaeritur, an obliget homines lex ista? Respondet Du-Vallius, quod tunc obligat, cum homo ad discretionis annos pervenit, quia tunc lumine naturali lex illi promulgatur: tunc autem sufficienter (legem) promulgari, quando quisque annos discretionis incipit 1. 2. de leg. q. 3. a. 3. Et pag. 296, subdit, quod lex aeterna nobis manifestatur per legem naturalem, quae est illius participatio: Dico eam per alias leges nobis innotescere, cum leges illae sint illius participationes. Non secus scribit praelaudatur Montesinus disp. 20. de leg. q. 4. n. 85. Lex naturalis promulgatur in unoquoque, dum primo venit ad usum rationis; et quamvis pro tunc solum promulgetur ista lex quantum ad principia communissima iuris naturae, tamen postea paulatim per discrursum promulgatur eadem lex quantum ad alia. Non dissentit Petrus de Lorca Cisterciensis, immo subiungit, cognitionem legis essentialem esse atque intrinsecam


- 21 -


tam legibus humanis, quam naturalibus. Lorca in 1. 2. S. Thomae D. 6 de leg. Idem scripsit Ioannes Maior: Cum primum aliquis habet rationem, legem naturalem habet. In 3. dist. 27. q. 2. Ita quoque scripsit Conradus Koellin e divi Dominici familia. Vum venerit (homo) ad usum rationis, tenetur ad ea, quae sunt legis naturae. In 1. 2. q. 90. art. 4. Idem scripsit P. Manstrius theol. moral. D. 2. de leg. q. 2 a. 2. n. 34. Hoc autem ius (naturae) hominibus intimatur, et obligare incipit ab eo tempore, quo rationis usum accipiunt; et per talem legem sibi intimatam inter bonum et malum discernere incipiunt; hic enim rationis usus est veluti ipsius legis naturalis notificatio et manifestatio. Et hoc intendit Paulus (Rom. 7. 9.) illis verbis, Ego autem vivebam sine lege aliquando, sed cum venisset mandatum, peccatum revixit. Sic quoque sensit Ioannes Granado (ignoscat qui legit si tot theologorum textus idem dicentium in medium affero, hoc enim mihi est perquam necessarium, ut adversarii mei atque alii sibi persuadeant, theologos omnes uniformiter locutos fuisse contra id quod mihi mei obiecerunt adversarii); scribit Granado: Dicendum est legem naturae consistere in illo dictamine rationis;... Nec deest promulgatio, eo enim ipso quod homo perveniat ad usum rationis, potens est discernere honestum et malum. Contr. 6. de leg. tract. 2. D. 4. n. 7. Idem scripsit Blasius de Beniumea: Cum lex naturae debeat voluntati proponi, ad hoc ut habeat vim obligandi, et rationis dictamine possit praecognizative promulgari; ipsa praecognizatio intellectus notificat obligationem faciendi sive omittendi aliquam actionem, etc. De leg. q. 2. art. 2. n. 220.

54. Hinc concludunt reliqui omnes theologi legem aeternam, licet in actu primo habuit virtutem obligandi, nihilominus neminem obligasse antequam promulgata fuit atque applicata. Ad rem facit quod scribit Cardinalis Gotti: Sequitur, quod lex aeterna ab aeterno in actu secundo neminem obligaret. Et subiungit, quod quamvis illam virtutem obligandi habeat, attamen nondum ligat, quia nondum applicata et promulgata. Theol. tr. de legibus q. 2. dub. 1. n. 13. Hanc nimis claram rationem adducens, quod mensura in actu secundo non mensurat, nisi mensurabili applicetur. Idem scribit Franciscus de Aravio: Cum lex aeterna non obliget creaturas, nisi mediante lege naturali, vel positiva divina, ad istarum promulgationem illa quoque sufficienter promulgatur. In 1. 2. q. 96. D. 1. sect. 5. pag. 525. Ita quoque tenet Honoratus Tournely, dicens: Quia tamen lex ante creaturarum existentiam vere obligans non fuit, eum nihil esset ad extra, quod ea obligaretur, palam est rationem completam legis tunc tantum ei competere potuisse, cum extiterunt creaturae, quibus fuit lex promulgata. Praelect. theol. tr. de leg. c. 2. concl. 5. Eodem modo scripsit P. Collet: Quia tamen lex aeterna ante creaturarum existentiam obligans non fuit, palam est rationem plenam legis tunc tantum ei competere potuisse, cum extiterunt creaturae, quibus intimata fuit. Thom. 2. de leg. c. 2. pag. 17. Hinc scripsit Ioseph Rocaful. praepositus Valentiae: Quamdiu (lex aeterna) non promulgatur per modum legis, semper se habet per modum propositi ferendi legem, non autem per modum legis latae. Praxis, etc. l. 2. c. 1. P. Berti scripsit legem aeternam non fuisse legem obligantem, sed paratam obligare in tempore, quo hominibus promulgaretur: Nos per promulgationem nihil aliud intelligimus, nisi parata iam legis promulgatione, aeternam legem institutam dicimus ante tempora saecularia promulgatam vero in temporum conditione. Quod explicavit verbis illis dicens, quod lex aeterna fuit ab aeterno solum vim habitura in rerum creatarum


- 22 -


conditione; ita ut tunc vim obligandi habere deberet, cum fuisset creaturis promulgata.

55. Denique theologi omnes sentiunt, legem aeternam non fuisse legem obligantem, nisi postquam fuit promulgata: ut scribit Franc. Sylvius: Lex aeterna fuit ab aeterno lex materialiter, non formaliter, seu sub ratione legis actualiter obligantis, quia tunc non fuit actualis et perfecta promulgatio. In 1. 2. q. 91. q. 1. ad 2. Convenit quoque P. Gonet: Legem aeternam defectu promulgationis non potuisse obligare creaturas ab aeterno. In Clyp. tom. 3. tract 6. de leg. D. 2. art. 2. n. 19. Facit quod scribit Lorichius: Hominibus autem (lex aeterna) promulgatur, quando eis innotescit. Thesaur. Verb. lex. n. 6. et lubet hic repetere quod scripsit Dominicus Sotus: Nulla lex ullum habet vigorem legis ante promulgationem; nullam exceptionem conclusio haec permittit. Dicit enim legem, quum sit nostrarum actionum regula, regulam nobis esse nequire, nisi nobis applicetur et manifestetur: Applicari autem nequit (lex) nisi per eius notitiam, nam qui regula utitur, eam intueri necesse habet. Sotus de iust. lib. 1. q. 1. a. 4. q. 3. a. 2. Colligamus ergo. Theologi omnes, ductore D. Thoma, sentiunt, legem aeternam, quamvis in actu primo vim in se habuerit homines obligandi, actualiter tamen in actu secundo obligare non potuisse, nisi postquam hominibus lumine rationis naturalis fuerit promulgata. Hinc repetere opus est doctrinam Ioannis Gerson dicentis, Necesse est dari manifestationem ordinationis, ac voluntatis Dei, nam per solam suam ordinationem, aut per solam suam voluntatem nondum potest Deus absolute creaturae imponere obligationem. De vita spir. tom. III. lect. 2. Et Franciscus Henno scribit legem naturalem non distingui a lege aeterna, sibi ipsi tamen obiicit. Promulgatio est essentialis legi, sed lex naturalis fuit tantum in tempore promulgata, ergo solum in tempore incoepit esse proprie lex, et consequenter ab aeterna lege distinguitur: respondet vero: Fuit ab aeterno lex naturae potens obligare, licet non obligaverit antequam promulgaretur in tempore per dictamen rationis. Et idem est de lege aeterna; unde sicut non fuit lex aeterna obligans ab aeterno, sed in tempore (scilicet quando fuit manifestata); ita et lex naturae. Henno de lege; sed sermone progrediamur.

56. Obiicitur 2. Ergo homo nascitur liber? non subditus et dependens a Deo? Non equidem. Homo nascitur subditus et dependens, et devinctus parere praeceptis omnibus, quae ei Deus imponit: ut vero huiusmodi praecepta eum ligent, debent ei applicari actuali praecepti proulgatione, quae fit cum ei praeceptam rationis lumine manifestatur; usquedum vero praeceptum ei non manifestatur, homo possidet libertatem ei a Deo datam, quae quum certa sit, non remanet, nisi a certo praecepto, ligata.

57. Si unquam homo nasceretur legi aeternae devinctus (quemadmodum quidam meus adversarius credit) antequam ei illa manifestaretur, ita ut nullas alias actiones facere posset, nisi illas, quas ei lex aeterna permitteret, necessarium non fuisset, quod Deus homini praecepta sua denunciasset impressione luminis naturalis et lege scriptqa: sed ei declarare debuisset tantum illa, quae ei permittebat. Poterat, haud inficior. Dominus iubere, quod homo nil aliud facere posset, nisi illud, quod ei expresse permisisset; sed non ita fecit: Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui adiecit mandata et praecepta sua: si volueris mandata servare, conservabunt te. Eccli. 15. 14. et seqq. Ergo antea Deus creavit hominem liberum, donando ei libertatem iuxta id, quod scripsit Apostolus... potestatem habens suae voluntatis. 1. Cor. 7. 37.


- 23 -


Postea adiecit mandata quae observare debet, et ex observantia huiusmodi praeceptorum Dominus salutem hominis constituit. Ut vero quis ab huiusmodi ligetur praeceptis, dicit D. Thomas, quemadmodum superius innuimus, quod debet habere scientiam, idest, certam eorum cognitionem: Nullus ligatur per praecepta, nisi mediante scientia illius praecepti. De verit. qu. 17. art. 3. Quum enim lex sit quaedam mensura, qua se homo regulare debet, dicit s. Doctor, eam debere esse certissimam; Mensura debet esse certissima, 1. 2. q. 19. a. 4. ad 3. secus si mensura esset dubia, nemo bene se regulare posset. Quod pluribus aliis in locis D. Thomas comprobavit dicens, illum, cui divina voluntas non innotescit, non teneri eam sequi: Sed in particulari nescimus quid Deus velit: et quantum ad hoc non tenemur conformare voluntatem divinae voluntati 1. 2. q. 19. art. 10. ad 1. Et loquens praecise Sanctus de obedientia quam divinis debemus praeceptis, dicit, quod nos non tenemur eis parere, nisi postquam nobis manifesta fuere, prout demonstratum est n. 47.

58. Obiicitur 3. hominem non posse licite exponere se periculo legem violandi: cum adsunt duae aeque probabiles opiniones, tunc iam dubitatur an lex adsit. Quapropter si tunc homo opinionem minus tutam sequitur, iam se coniicit in periculum legis violandae. Respondetur, distinguendum esse inter casum, in quo lex certa est, et casum, in quo lex est dubia; haud inficior peccare illum qui se exponit periculo legem violandi; id vero intelligitur cum lex est certa, et tunc locum habet textus ille: Qui amat periculum, in illo peribit. Eccli. 3. 27. Tali enim casu lex non solum ad suam observantiam obligat, verum etiam ne nos probabili periculo eam violandi exponamus. Secus est quando periculum est tantum violandi legem dubiam, quia tunc, etiamsi ante Deum lex exiteret, violaretur lex non obligans; et lex non obligans non potest vocari lex; nam dicit D. Thomas (1. 2. q. 90. a. 4.) quemadmodum diximus §. I. n. 39. quod lex ut mensura actionum hominis, debet ei promulgatine applicari, et postea subdit: Unde ad hoc quod lex virtutem obligandi obtineat, quod est proprium legis, oportet quod (promulgatione) applicetur. Notetur illud, quod est proprium legis. Ergo lex quae virtutem obligandi non habet, neque est, neque dici potest proprie lex: et ideo qui violat legem aliquam nondum manifestatam, uti evenit in casu duarum aeque probabilium opinionum, numquam dici potest illum peccare, quia quamvis lex adesset, contra legem operat non obligantem, ideoque non potest ei id ad culpam imputari.

59. Obiicitur 4. quaedam s. Thomae doctrina dicentis, ignorantia illius qui potest et debet scire legem, quum sit voluntaria, non excusatur a culpa: Dicitur ignorantia voluntaria eius, quod quis potest scire et debet s. Thom. 1. 2. q. 6. a. 8. Hinc deducunt adversarii, quod quotiescumque homo potest et debet scire praeceptum, quamvis nunquam, ne in confuso quidem, praeceptum consideraverit, eius ignorantia est vincibilis et culpabilis; in hunc modum loquitur anonimus modernus libri inscripri Regula bonorum morum. Sed que modo, ego sciscitor, potest scire praeceptum ille, cui nunquam venit in mentem huiusmodi praeceptum existere posse? Quid hoc? dicunt adversarii; homo enim, quotiescumque est cum mente non infirma, nisi moralem, physicam saltem potentiam habet ut possit praecepta considerare, ideoque semper est in culpa. Non tamen ita alloquitur d. Thomas, qui una cum d. Augustino et theologis omnibus probabilistis atque antiprobabilistis docet, quod quotiescumque ignorantia est involuntaria, a peccato excusat. Sanctus doctor sexcentis in locis hoc probat. Dicit primo


- 24 -


bifariam ignorantiam involuntariam esse posse et culpabilem, vel directe, sicut cum aliquis studiose vult nescire aliqua, ut liberius peccet: vel indirecte, cum aliquis negligit addiscere id per quod a peccato retraheretur; talis enim negligentia facit ignorantiam esse voluntariam, et peccatum. Et immediate subdit: Si vero ignorantia sit involuntaria, sive quia est invincibilis, sive quia est eius quod quis scire non tenetur, talis ignorantia omnino excusat a peccato. s. Thom. 1. 2. q. 76. art. 3. Dicendo igitur Sanctus (oportet eadem verba repetere), Si vero ignorantia sit involuntaria, sive quia est invincibilis, sive quia est eius quod quis scire non tenetur, talis ignorantia omnino excusat a peccato. Sat superque declarat, ignorantiam, licet illarum rerum quas scire tenemur, quando est invincibilis, ita ut nullum veniat dubium in mentem, penitus excusare a peccato. Idem Angelicus clarius hoc docet Quodlib. 8. art. 15. scribens; Error autem conscientiae quandoque habet vim excusandi, quando scilicet procedit ex ignorantia eius, quod quis scire non potest, vel scire non tenetur; et tali casu dicit, quod quamvis factum sit de se mortale, tamen intendens peccare venialiter, peccaret venialiter; et consequenter si intenderet penitus non peccare, certe non peccabit. Adnotetur illud: Scire non potest; vel scire non tenetur. Ergo etiam in casu quo quis praeceptum scire tenetur; si illud scire nequit, ignorantia eius erit invincibilis, eumque excusabit a peccato. Et hic sapienter P. Ioannes de s. Thoma Dominicanus inter priscos theologos celeberrimus animadvertit quod illud potest scire intelligitur non iam remote sed proxime et expedite, ita ut omissio diligentiae debitae in veritate quaerenda sit proprie voluntaria: Illud axioma: Qui potest et tenetur et non facit, peccat: intellige de eo qui potest proxime, et expedite, non remote tantum et impedite, quia (ut supra diximus) omissio, ut sit voluntaria, debet procedere ab ipsa voluntate, etc. Sanctus Thomas 1. 2. quaest. 5. disput. 3. dist. 1.

60. Hinc scripsit D. Antoninus (p. 2. tit. 1. c. 11. §28.) recte dari ignorantiam invincibilem iuris naturae in illis, quae per multa media, et non clare probantur esse contra praecepta. Sic quoque sentiunt Habert Theol. tom. 3. de act. hum. c. 1. n. 3.. circa fin. Jo. Bapt. Du-Hamel Th. tom. IV. tr. de act. hum. l. 2. dissert. 3. c. 5. n. V. vers. ad legem P. Ioannes Laurentius Berti de Theol. disc. t. a. l. 21. c. 10. ubi scribit, quod huiusmodi opinionem tenent omnes fere Aegidiani, ac Thomistae, ei Sylvius, Herminier, aliique communiter. Quod probat e D. Thoma (1. 2. q. 100. a. 1.) dicente: Quaedam vero sunt, quae subtiliori consideratione indigeant disciplinae. Idem tenet P. Gonet (Clyp. Theol. t. 3. D. 1. a. 4. §. 1. n. 55. et alibi (tract. de probabil. circa fin.) dicit, quod opinio contraria est singularis paucorum, et improbabilis. Idem quoque tenent P. Collet (Comp. mor. tom. 1. cap. 1. art. 1. sect. 2. concl. 4. pag. 23.) et P. Antoine (Theol. mor. part. 1. tr. de pecc. cap. 4. q. 6. resp. 2. in fine), qui refert Romae anno 1685. die 8 aug. proscriptum fuisse hunc articulum: Nullam admittimus ignorantiam invincibilem iuris naturae in ullo homine, dum hic et nunc contra ius naturale agit. Sexcenta alia libenter omitto, quia fusius de hoc edisserui c. II. libri quem edidi, Usus moderati opinionis probabilis.

61. Ad alios D. Thomae textus transeamus, in quibus docet ignorantiam, quando est invincibilis excusare a peccato. In uno loco dicit: Ignorantia, quae est omnino involuntaria, non est peccatum. Et hoc est quod Augustinus dicit: Non tibi imputatur ad culpam, si invitus ignoras, sed si scire neglexeris (tom. 1. lib. 3. de lib. arbitr. c. 19. n. 53.).


- 25 -


Per hoc autem quod ait, sed si scire neglexeris, dat intelligere, quod ignorantia habet quod sit peccatum ex negligentia praecedenti, quae nihil est aliud, quam non applicare animum (intelligitur voluntarie) ad sciendum ea quae quis scire debet. S. Thom. de verit. q. 3. ad 7. Et idem repetit paulo post (ad 8.) dicens, peccare tantummodo illum, qui, ne impediatur a peccato, quod diligit, scientiam recusat; et sic ignorantia est a voluntate quodammodo imperata. Idem Angelicus 1. 2. q. 19. a. 6. dicit: Si igitur ratio, vel conscientia erret errore voluntario, vel directe, vel propter negligentiam, quia est error circa id, quod quis scire tenetur, tunc talis error non excusat. Itaque e contrario, quando error non est volitus neque directe, neque indirecte per negligentiam, excusat procul dubio a peccato. Ergo semper requiritur negligentia, ut error voluntarius reddatur. Amplius idem s. Doctor Opusc. de verit. qu. 17. art. 3. postquam dixit: Nec aliquis ignorans praeceptum Dei tenetur ad praeceptum faciendum, nisi quatenus tenetur scire praeceptum, nisi quatenus tenetur scire praeceptum, explicat quomodo intelligendum sit illud, nisi quatenus tenetur scire praeceptum, dicens (ib. ad 4.): Tunc conscientia erronea non sufficit ad absolvendum, quando in ipso errore peccat. Quid sibi vult illud, in ipso errore peccat? nisi quod tunc peccet cum error est culpabilis, nempe cum homo animadvertit saltem obligationem sciendi praeceptum, et illud scire negligit. Idem Sanctus repetit Quodlib. 8. n. 15. quandoque vero error conscientiae non habet vim excusandi, quando scilicet ipse peccatum est. Quando igitur error non est culpabilis, quia involuntarius, excusat a peccato, remanet enim tunc actio tantum materialiter mala, quae ante Deum peccatum non est, quemadmodum scribit P. Collet: Porro peccatum, quod ex ignorantia invincibili committitur, non est peccatum, nisi materialiter; nec impedit quominus aeterna salus obtineri possit.

62. Imo scribit P. Concina in sua theol. morali tom. 2. lib. 2. de consc. diss. I. cap. 5. n. 36. Potest enim quis, dum exercet opus materialiter malum, habere intentionem bonam Deo placendi, hos bonos actus et meritorios dicimus, etc. Opus materialiter malum, cum non sit voluntarium, refundere in istos actus malitiam non valet. Quod autem dixit s. Ioannes Chrysostomus his verbis: Ex proposito bono, etiam quod videtur malum, bonum est, quia propositum bonum excusat malum opus. Est commune axioma apud omnes: Cuique facere libet, nisi id a iure prohibeatur, uti legitur in textu Instit. de iure person. §. I. et uti etiam docet pro indubitato principio Angelicus etiam circa res legis naturae, dicens: Illud dicitur licitum, quod nulla lege prohibetur s. Thom. in 4. sent. D. 15. q. 2. art. 4. ad 2.

63. Obiicitur 5. ignorantiam tunc solum esse invincibilem, quando nos nullam habemus rationem de actionis honestate dubitandi: quomodo tamen huiusmodi ignorantia invincibilis dici potest, quando, quum adsit opinio aeque probabilis legi favens, iam adsunt graves rationes dubitandi, quod actio illa sit illicita? Respondetur tamen, et perspicue Nos non dicimus, operantem cum opinione benigna aeque probabili ac est rigida non peccare, quia legem invincibiliter ignorat, sed quia tali casu ignorat invincibiliter certitudinem legis existentiae; et posito pro certo principio, uti superius evidenter demonstravimus, legem dobere esse certam et manifestam ut obliget, quotiescumque nec certa nec manifesta est, licite agit qui agit benigna utens opinione. En quam ad rem respondet P. Gonet ad tutioristam Fagnanum: Eum, qui facta sufficienti diligentia ad inquirendam veritatem, agit ex opinione probabili,


- 26 -


quando alia probabilior ei non occurrit, non agere ex conscientia practice dubia, subindeque nulli peccandi periculo se exponere: quia tunc certificatur moraliter per iudicium reflexum quod habet, dicens: Qui facit totum quod in se est ad inquirendam veritatem, et illam consequi non valet, excusatur ratione ignorantiae invincibilis. Quod principium est omnino certum, et unanimi fere theologorum omnium consensu firmatum. Gonet, Manual. tom. 3. tr. 3. cap. 16. circa fin. Itaque P. Gonet huiusmodi verbis ponit pro principio certo, et communi inter theologos, quod cum certa legis existentia ignoratur, quum violandi eam periculum adsit, recte possumus opinione minus tuta uti, quia huiusmodi dubia lex non obligat.

64. In hoc igitur cardo rei vertitur, an principium, quod lex dubia obligare nequit, sit vel ne certum. Esto enim quod sit certum, prout superius evidenter demonstravimus, et probavimus auctoritate D. Thomae quem communiter secuti sunt theologi; et esto quod adsit ignorantia invincibilis certitudinis legis, procul dubio agens non peccat. At inqiunt: D. Thomas scribit: Qui aliquid committit aut omittit, in quo dubitat esse peccatum mortale, discrimini se committit; ideoque mortaliter peccat. In 4. sent. dist. 21. q. 2. a. 3. ad 3. Ergo, respondens tunc dicit D. Thomas, hominem peccare mortaliter, cum committit aut omittit aliquid cum dubio practico peccandi, in quo dubitat esse peccatum. Sed hoc locum non habet, cum quis agit adversus legem dubiara quae non obligat, quemadmodum docet idem doctor Angelicus: Nullus ligatur per praeceptum, nisi mediante scientia illius praecepti, quia tunc agit cum dictamine certe licite operandi.

65. Obiicitur 6. nos non posse uti opinione benigna, nisi sit probabilissima, et moraliter certa (large loquendo); nam secus (inqiunt moderni nostri probabilioristae) honestatis actionis certitudo haberi nequit. Respondeo: Qui opinione aeque probabili pro libertate utitur innixus principio quod lex dubia non obligat, certitudinem non habebit directam; habebit tamen indirectam et reflexam; habebit tamen indirectam et reflexam, quod actio sit honesta, et hoc modo licite operatur. Quod autem licite quis operatur cum principio certo reflexo, non est dubitandum, uti demonstrabimus seq. n. 70. Istis tamen modernis probabilioristis obiicio, quod ipsi cum opinione probabilissima (iuxta eorum effatum) nequeunt, aut difficulter possunt tuta conscientia uti opinione benigna, sed semper debent opinionem sequi tutiorem; aut sententiam stricte certam, prout stricti tutioristae volebant: et hoc facio argumentum. Moderni nostri probabilioristae dicunt, quemadmodum superius innuimus, quod nos non possumus nosmetipsos coniicere in periculum violandi legem: opus est tamen intelligere, quod opinio probabilissima, quia inter fines probabilitatis est, non excludit omnem prudentem formidinem quod sit falsa, quemadmodum omnem prudentem formidinem excludit sententia moraliter absolute certa, quam tenent rigoristae, qui probabilissimam quoque excludunt: sed isthaec eorum propositio proscripta fuit ab Alexandro VIII. Non licet sequi opinionem vel inter probabiles probabilissimam. Si opinio igitur probabilissima omnem prudentem non excludit formidinem, opinio contraria probabilissimae non est iam tenuiter probabilis; quia tenuis probabilitas non est vera probabilitas, sed est tantum quaedam falsa, seu vana probabilitatis species, quae nequit producere aliquem prudentem timorem, sed tantum timorem aliquem imprudentem. Et timor imprudens non est timor, qui possit secum ferre aliquod peccati periculum. Iidem rigidiores tutioristae communiter dicunt spernendos


- 27 -


esse huiusmodi imprudentes timores nimis magna dementia esset cogitare, quod Deus nobis iubeat, ut nos imprudentes omnes vanosque vitemus timores. Itaque nisi velimus opinionem probabilissimam cum opinione absolute certa confundere, opus est dicere, quod opinio contraria probabilissimae non est tenuiter probabilis, sed dubie probabilis, quam nemo sequi potest: sed si ea non est probabilis, habet tantum prudentem aliquam rationem quod vera sit, uti probabilissime (prout diximus) aliquam prudentem formidinem habet quod sit falsa. His positis dico: Esto quod opinio quae legi favet, contraria probailissimae quae favet libertati, est dubie probabilis, et aliquam prudentem rationem, licet non omnino stabilem, habet, quod sit probabilis: quo modo sciscitor, qui tenet non licere coniicere se in periculum violandi legem, probabilissimam pro libertate sequi volens, possit in praxi suum inducere in animum tuta conscientia, ut firmiter credat opinionem pro lege vere probabilem non esse, et uti posse probabilissima, quin timeat exponere se in discrimen legem violandi? Ubi inveniet talem libram, qua tutus efficiatur, quod opinio illa, quae legi favet, certe non habeat tot probabilitatis notas, uti ad veram perveniat probabilitatem? et hoc modo possit tute operari, et sine periculo legem violandi? Ideo repeto quod a principio dixi, quod credens non posse sequi quamcumque minus tutam opinionem, nisi sit probabilissima; quum sit iam in dubio, an opinio legi favens sit vel ne probabilis, non sine magna difficultate poterit tuta conscientia operari, nisi strictum amplectatur tutiorismum, qui tantumodo a quocumque timore, et praesertim a periculo legem violandi est immunis.

66. Obiicitur 7. Unusquisque scit, quod si in nemore aliquod adest obiectum, quod probabiliter iudicetur homo, qui illud in hoc dubio sagitta ferit, procul dubio peccat; itaque si peccat, qui exponit ad periculum vitam corporis proximi sui, quo modo excusabitur a peccato, qui in periculum exponit vitam animae suae, coniiciendo se in probabile peccandi periculum? Respondemus: sed antea dicimus mirum esse quod ab adversariis semper trivialis isthaec obiectio repetatur, vel postquam toties nostri ad illam responderunt. Iterum tamen respondemus, quod si vibretur sagitta in probabili dubio an obiectum illud sit homo, vel fera, non agitur contra legem dubiam; sed contra certam: tali enim casu certa lex est, ne in probabile coniiciatur periculum vita proximi, qui certum ius habet ne laedatur. In casu tamen nostro non solum nulla certa lex adest ne exponamus nosmetipsos in periculum violandi legem, sed quoque certum est (quemadmodum innuimus) quod, quum lex sit dubia, et consequenter nec promulgata, nec manifestata, virtutem obligandi non habet; ideoque si illa unquam ante Deum existeret, qui illam violat, non peccat, quia legem violat non obligantem.

67. Obiicitur 8. ut dicatur quod lex quaedam dubia sit, dubitandum esset, an vel ne huiusmodi lex existeret: sed hoc (dicunt) accidere nequit, quia leges tam divinae, quam humanae, quas observare debemus, omnes certe existunt, et promulgatae sunt. Dubium igitur (inquiunt) non est de legis existentia, sed de casibus particularibus, id est, an casus ille peculiaris comprehendatur in illa lege universali: unde in concursu duarum aeque probabilium opinionum, dicere non possumus, quod lex est dubia, sed quod certa lex ad casum illum non extenditur; quis tamen hoc asserere audebit, quum quoque opinio pro lege sit probabilis? Ita scribit P. Daniel Concina in sua theologia christiana.

68. Respondemus, imo pro nobis


- 28 -


respondet illud quod ipsemet P. Concina scripsit in compendio dictae theologiae (tom. 2. de legib. cap. 2. n. 10.) ubi dixit, quod quamvis lex certa sit, circumstantiae tamen quae occurrunt diversae efficiunt, quod lex modo obliget, modo non; praecepta divina sunt immutabilia, sed quandoque aliqua data circumstantia non obligant. Hinc (nos concludimus) frustra dicitur, quod leges omnes certae sunt, quia mutatis casuum circumstantiis, in huiusmodi casibus leges illae locum non habent, aut redduntur dubiae et tamquam dubiae non obligant. Ergo, repetit praelaudatus auctor, iuxta vestrum principium, quod lex dubia non obligat, concluditis, quod in dubio an lex extendatur vel ne ad illum casum, certe non extenditur? Respondemus nos non dicere, quod lex in illo dubio certe non extenditur, sed quod cum duae adsunt aeque probabiles opiniones, tunc, quum certum non sit quod lex ad casum illum extendatur, respectu illius casus lex erit dubia, et uti dubia non obligabit. Exemplum pro faciliori ponamus intelligentia. Lex prohibet usuram, sed cum utrinque aequalis adest probabilitas quod quidam contractus sit et non sit usurarius, tunc nulla est lex certa, quae illum prohibeat; ideoque circa huiusmodi contractum dubia lex remanet: quoad usuram certa est lex quae illam prohibet, quoad tamen contractum illum dubia est lex. Esto igitur vere probabile esse, casum illum particularem in lege non comprehendi, idem est dicere dubium esse an ad casum illum lex extendatur, quam dicere quod respectu casus illius lex est dubia et si lex est dubia quoad illum casum, consequenter respectu illius non obligat.

69. Obiicitur 9. Effatum seu regula Canonum: In dubiis tutior pars eligenda est. Quod est adversariorum fundamentum; responsum tamen est meridiana luce clarius. Respondemus itaque praefatam regulam habere locum in solis dubiis practicis, quae remanent in conscientia, quin deponi possint, non vero in dubiis speculativis, quae ibique mediante principio certo deponuntur, quia tunc agens non remanet in dubio, sed exit a dubio, et certitudinem habet moralem. Ideo dicunt communiter doctores cum d. Antonino, Nyder, Tabiena, Isamberto, p. Ioanne Idelphonso, Vasquez (quamvis hic contra nos laudetur), Tannero, Navarro (doctrinae quorum habentur in citato libro Usus moder., etc. Pag. 227. n. 7. et seq.) Soto, Medina, Sa, Valenza, Enriquez, Lorca, Vidal, Angles, Bardi, Salas, p. Ioanne a s. Thoma, Merolla, aliisque innumeris, praefatam regulam locum tantum habere in casibus dubiis practicis, quemadmodum deducitur ab iisdem textibus, in quibus eadem regula praescribitur, et quemadmodum ego omnes et singulos dictos casus ad trutinam revocavi in praeludato libro Usus moderati, etc. pag. 234. a n. 11. Quoad vero ad speculativa dubia dicta regula consilii est, non praecepti. En quam opportune occurrit d. Antoninus, qui de quodam contractu loquens, qui erat probabiliter licitus, probabiliterque illicitus prae contrariis sapientum opinionibus, scribit: Inducunt illud: Ind ubiis tutior via eligenda est. Respondetur hoc esse verum de honestate, et meriti maioritate, et non de salutis necessitate quoad omnia dubia: brevitatis gratia praetereo hic totum id quod super hoc puncto scripsi in libro Usus moder. cap. 5. n. 2. p. 221. ot rem ipsam aggredior. Dicit igitur d. Antoninus, quod in dubiis speculativis, quae occurrunt in casu duarum aeque probabilium opinionum, praefata regula est consilii, non praecepti: Hoc esse verum de meriti maioritate, non de salutis necessitate quoad omnia dubia. Opinio itaque dicentis, praelaudatam regulam locum habere in dubiis omnibusetiam


- 29 -


speculativis, mihi videtur, iuxta id quod superius ostendi, omnimo esse improbabilis atque insubsistens; ea enim adversatur rationi, et communi theologorum sententiae.

70. Ut tamen extremam manum huic controversiae imponamus, illud proferamus responsum quod omnibus os claudit. Sciscitor, quid dicit praefata Canonum regula? Dicit: In dubiis tutior pars eligenda est; ergo quotiescumque conscientia est in dubio (in dubiis) non potest operari sine stimulo et sine peccato. Quid vero obstat dicta Canonum regula, quando homo aliquo cum principio certo reflexo dictamen practicum moraliter certum sibi efformat? Tunc foras a dubietate prodit, et a terminis de quibus loquitur textus, et amplius dici nequit quod sit in dubiis.

71. Verissima et iustissima est Canonum regula, sed non illa est, quam moderni volunt tutioristae, ut eam iure vel iniuria trahunt; at dico quod illi volunt, quod iuxta suos terminos regula ipsa non dicit. Repetit tamen quidam meus adversarius, quod hocce meum argumentum subsisteret, si a me adoptatum principium esset certum, sed quia est falsum, non subsistit. Ergo, ego repeto, si non demonstrant mei adversarii principium a me adoptatum evidenterque demonstratum esse falsum, scilicet quod lex dubia certam non potest inducere obligationem, quia ei deficit sufficiens seu certa promulgatio, quemadmodum dicunt d. Thomas, et theologi omnes, singulae eorum oppositiones evanescunt. Mihi tamen moraliter impossibile videtur, quod ipsi unquam refellere poterunt hoc meum principium refellent, nisi d. Thomae doctrinas a me relatas confutent. Dixi nisi confutent, quia velle pro libito illas interpretari, et ad alium sensum detorquere, uti faciunt, idem est ac solis lucem obfuscare.

72. Obiiciunt demum Decretum S. C. Inquisitionis romanae habitum anno 1761, ex quo contendunt quemlibet probabilis usum fuisse proscriptum. Sed scire opus est anno 1760. quemdam parochum terrae Avisi dioecesis Tridenti edidisse folium plures continens propositiones, quae omnes probabilismo favebant, quarum quaedam erant quae iustos excesserant fines. Huiusmodi folium cum omnibus eius propositionibus transcripsi in dicto meo libro Usus moder. etc., cap. 5. pag. 282. Proscriptum utique fuit folium, sed non proscriptae fuere omnes propositiones eiusdem, earum enim aliquae iustae erant et innocentes ideoque in Decreto dictum fuit. S. C. folium praedictum, et theses in illo expositas damnat, tanquam continentia propositiones, quarum aliquae sunt respective falsae, temerariae, et piarum aurium offensivae, etc. Itaque damnatae non fuerunt propositiones omnes in particulari, et divisim una ab aliis; dictum enim fuit: Quarum aliquae sunt respective falsae, etc. Et revera quum de hoc scripserim duobus primariis consultoribus eiusdem S. C., nempe reverendissimo P. magistro Thomae Augustino Ricchino sacri palatii magistro, et reverendissimo P. magistro Pio Thomae Schiara a Secretis S. C. Indicis, mihi rescripserunt, a S. C. damnatum fuisse praedictum folium et theses, non vero propositionem aliquam particularem in dictis thesibus contentam, ideoque damnatum non fuisse probabilismum, neque quoad aeque probabilem, neque quoad minus probabilem libertati faventem. Scripsi amplius eminentissimo domino Cardinali Galli tunc poenitentiario maiori, eumque rogavi, ut meo nomine responsum requireret a proprio Summi Pontificis ore. Dictus eminentissimus Dominus, postquam fuit Pontificem allocutus, respondit mihi, non fuisse damnatas omnes folii propositiones, sed aliquas tantum


- 30 -


in illo contentas, et non damnatam fuisse aliquam propositionem illarum, quae disceptantur in scholis catholicis, et a multis catholice propugnantur. Praefatae epistolae tam consultorum, quam Cardinalis Galli leguntur in dicto meo libro Usus moder. pag. 233. His positis, non credo aliud opus esse responsum ad hanc ultimam oppositionem Decreti romanae Inquisitionis.

73. Ut denique opusculum hocce meum concludam, habet hic transcribere id quod hisce nostris temporibus scripsit Episcopus S. Pontii doctus antistes Galliae in quodam suo libro dicens, quod hodie nunc adeo exclamatur adversus theologiam moralem relaxatam, quando potius exclamandum esset contra rigorismum excessivum, et pag. 61. subdit haec memoranda verba: Ecclesia consolata fuit videndo impositum fuisse finem regno relaxationis in theologia morali, sed postea doluit videndo successisse in eius locum immoderatum rigorismum. Hic secundus error ille est qui hodie circumfertur. Et revera transacto saeculo plurimi abusi fuerunt in opinando ad probandas pro probabilibus multas laxas opiniones; ideoque plures Ecclesia proscripsit opiniones, quemadmodum sunt propositiones 27. et 40. proscriptae ab Alexandro VII. et I. 3. 6. 35. 44. et 57. proscriptae ab Innocentio XI. Hae omnes damnatae fuere, quia in ipsis dicebatur, probabile est, etc.

74. Hodie tamen, prout scribit praefatus antistes, haec opinandi relaxatio terminavit, unde idem antistes subdit: Desiere magistri theologiae moralis relaxatae, sed eis successere novi magistri, quorum effata sunt intolerabiliora, homines ad desperationem adducentia. Nihil aliud efficere poterunt, quam morum corruptelam introducere. Longe plures sunt qui pravos mores suos nimio excusant rigore, qui hodie nunc circumfertur, et moralem evertit, quam qui relaxatae moralis subterfugio se excusare contendunt.

75. Unusquisque tamen scit, et cognoscere potest ex eo quod scripsi in meo postremo libro theologiae moralis, quantum relaxatam moralem reprobavi. Quod meum systema aeque probabilis opinionis, evidenter demonstrasse mihi suadeo, quemadmodum credunt plures antistites. Abbates, religionum Superiores et alii doctissimi viri, qui mihi scripserunt, sententiae quam certos intra fines propugnavi, neminem adversari posse: principium enim, super quo praefata est mea sententia stabilita, nempe quod lex dubia non obligat, quia non sufficienter promulgata, dicunt esse evidens, atque certum. Et rogo lectorem meum, ut legat epistolas huiusmodi virorum, quae sunt in fine mei libri Usus moderati, etc.

76. Scio multos ut dictum meum librum legerunt rigidam deseruisse sententiam. Inter alios Abbas d Prosperus de Aquila congregationis Montis Virginis, qui multa erudita opera edidit, in hunc modum mihi scripsit:-- «Libellum tuum de opinionis probabilis usu moderato legi, et adeo mihi placuit, ut eum relegi. Tam prudenter Dominatio Tua illustrissima argumenti demonstrationem tractavit, ut ego cum omnibus aliis, qui idem tractant argumentum, praeposui, et nescirem quid amplius in eo possit desiderari. Principia super quibus tuam stabilisti sententiam, certa sunt, et tam a probabilistis, quam a probabilioristis omnibus admissa. Cum lex certa non est, non potest certam inducere obligationem. Quod tam recte prae auctoritate Canonum, Patrum, et primi ordinis theologorum demonstrasti, ut nil melius demonstratum fuit. Quum igitur de dubiis aeque probabilibus opinionibus agatur, vel ego in sententiam utam descendo, quod quis licite illam sequi possit, quae libertati favel,


- 31 -


licet minus tutam. Nullum finem facio tibi gratias agendi de eiusmodi dono, ac de notionibus, quas e tui libri lectione acquisivi, quem debitis extollam laudibus in probabilis opinionis articulo, quem prae manibus habeo in 3. tomo Dictionarii theologici, ubi tuae dissertationis lectionem unice proponam.--». Et revera in folio dicti Dictionarii impresso, verbo probabile (quod postea in lucem non prodiit, revisor enim pro rigido systemate informatus, noluit quod in lucem prodiret) propriis oculis haec sequentia verba impressa legi:-- «Doctam dissertationem Episcopi s. Agathae Gothorum D. Alphonsi de Ligorio de usu moderato opinionis probabilis legendam propono. Duo ille perpendit. Primum, an liceat sequi opinionem minus probabilem. Secundum, an, quum duae contrariae opiniones sint aeque aut quasi aeque probabiles, minus tutam sequi liceat. Primo casu negat, secundo affirmat: quod omnibus argumentorum generibus confirmat, atque demonstrat hanc esse sententiam magis probatam tam a priscis quam modernis Doctoribus. Usque a principiis suis revocat quaestionem adeo clamosam in scholis, et postquam eam suo splendore restituit prae auctoritate Patrum honoratiorum nostrae Ecclesiae, doctiorum theologorum decisione confirmat. Mirus huius dissertationis est ordo doctrinae, ex quo se aperit perspicuitas: et variis cabalis atque moralistarum calliditatibus non obstantibus, propter quas quaestio vietur intricata, eam nihilominus tanta nitiditate tractat, ut nihil unquam clarius in hac materia legerim, eiusque decisio definitiva mihi videtur. Ita alloqui existimavi, quia id mihi maxime cordi est, quod omnes homines ea utantur dissertatione, quum mihi caput operae videatur in hoc genere, in quo alii theologi tam magna, et tam multa scripsere volumina, ut quilibet illa accurate legere exanimetur.»-- Et sciendum quod praefatus Abbas, uti in pluribus aliis operibus ego legi, erat omnino rigidae sententiae sectator.

77. Hic opus est ut ego quid circa meum systema moneam, quod est omnino monendum, et est, quod cum dubitatur an opinio legi favens sit aeque probabilis, aut parum probabilior, tunc locum habet idem principium, quod lex dubia non obligat, tali enim casu ipsa lex non desinit esse stricte dubia: nam tunc quamvis aliqua pro lege maior adesset probaiblitas, cum dubitatur an haec maior probabilitas, adsit vel ne, praeponderantia erit tam levis et minima, ut nihil facienda sit prae illo effato communiter ab ipsis adversariis admisso, quod parum pro nihilo reputatur. Secus autem esset, quando excessus esset evidens atque certus, quia tunc opinio legi favens erit certe et multum probabilior; et statuatur quod cum opinio legi favens est certe probabilior, tunc est quoque multum probabilior; ideoque tunc, uti a principio dictum fuit, lex est iam moraliter promulgata, ideoque obligat, et est procul dubio observanda.

78. Quoad tamen ad peculiares sententias meas, verum est, in primis meae theologiae moralis impressionibus plurium auctorum auctoritate ductus pro probabilibus multas non satis firmas opiniones admisi; melius tamen re perpensa, eas revocavi, aut reformavi, quemadmodum patet ex indice huiusmodi opinionum impresso in principio meae theologiae moralis nuper typis consignatae; in quo quilibet observare potest quot propositiones et Busenbaum, et aliorum probabilistarum reprobavi; qua de re quamplurimi existimaverunt me potius rigidarum, quam benignarum sententiarum esse fautorem.

79. Caeterum non minus religionis fuit sufficienter probabiles opiniones adprobare ex eo quod dicit d. Antoninus, quod illi qui obligant


- 32 -


alios opiniones plus nimio rigidas sequi aedificant ad gehennam, id est, sunt causa quod multae animae damnentur, quae huiusmodi opiniones sequi debere sibi persuadent, quas postea non sequendo miserandum in modum damnatur. Finem huic opusculo impono. Ego pluribus abhinc mensibus detineor lecto quadam prae infirmitate, quae verisimiliter me brevi luce privabit. Communiter aiunt, quod omnes homines alio modo loquuntur in vita, alio in morte, quia in morte sentiuntur illi conscientiae stimuli, qui non percipiuntur, seu, ut melius dicam, non volunt percipi in vita. Ego tamen nullis prorsus conscientiae stimulis exagitor prae meo, quod propugnavi circa probabile, systemate; immo religioni mihi esset contrariam tenere sententiam quoad aliorum instructionem rigidum amplectendo systema quorumdam modernorum auctorum. Dixi quoad aliorum instructionem iuxta consilium s. Ioannis Chrysostomi: Circa vitam tuam esto austerus, circa alienam benignus. In Can. Alligant. 26. qu. 7.

 




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL