Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Sant’Alfonso Maria de Liguori Homo Apostolicus (bozza) IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
TRACTATUS II. DE LEGIBUS
CAP. I. De natura legis.
1. 2. Divisio legis. 3. Conditiones. 4. ad 8. Promulgatio. 9. 10. Acceptatio. 11. Si lex per decennium non esset acceptet, etc.
1. Definitur lex: recta agendorum ratio. Lex non differt a praecepto, nisi in eo quod lex datur communitati praeceptum particularibus Dividitur lex in aeternam, naturalem, et positivam. Lex aeterna est ratio divinae sapientiae, quae praescribit hominibus regulas operandi ad illius observantiam. Naturalis est eadem ac aeterna: dicitur enim aeterna, in quantum tradita est a Deo; in quantum vero consideratur ut hominibus manifestata lumine naturae, naturalis appellatur, ad quam pertinent omnia decalogi praecepta. Lex positiva est illa, quae non dictatur a natura, sed legi naturae est conformis, et in hoc praesertim ab illa discrepat, quod prohibita a naturali, ideo prohibita, quia mala; prohibita vero a positiva, ideo mala, quia prohibita. Positiva praeterea dividitur in divinam et humanam. Ad positivam divinam pertinent omnia veteris testamenti praecepta caeremonialia et iudicialia, quae postea morte Iesu Christi cessarunt, remanentibus firmis tantummodo moralibus, quae praecepta decalogi nominantur. Ad eam quoque pertinent omnia praecepta novi testamenti circa sacramenta. Positiva autem humana subdividitur in legem gentium (quae ius gentium nuncupatur) in ecclesiasticam, et civilem. 2. Lex gentium est illa, quae cum consensu omnium gentium condita et recepta est, ut sunt, v. g., lex ut bellum sit iustum, lex ut bona directum dominum non habentia sint primi occupantis, et his similes. Lex ecclesiastica est illa, quae ordinata est ab Ecclesia propter gubernationem spiritualem reipublicae christianae, et illa complexa est in decretalibus et sexto decretalium, in clementinis, et extravagantibus, et in omnibus aliis bullis pontificiis, quae obligant absolute omnes fideles. Canones vero in Gratiani decreto collecti aliam obligationem non inducunt, quam quae ipsismet insita est. Lex civilis donique, quae a principibus sancita est ob bonam populi temporalem gubernationem, et haec diversa est pro diversitate locorum. Lex civilis complectitur digesta, instituta, codicem, authenticam, sive novellas. 3. Conditiones legis, ut obliget, hae sunt: 1. ut sit honesta, nempe ut sit religioni conformis; 2. iusta, ut non laedat subditorum iura; 3. possibilis moraliter, nempe ut non sit nimis observatu difficilis, locorum et temporum ratione inspecta; 4. utilis bono publico, et ut bonum sit notabile; 5. necessaria ad prospiciendum malo, quod frequenter accidit; 6. manifesta, nempe clara, ut habetur cap. Abbate, de verb. signif., ne per obscuritatem captionem contineat, et ut loquitur s. Isidorus can. 2. dist. 4. Secus cum lex esset obscura, posset dissimiliter exponi, et cum possit erroris esse causa, potius officeret, quam prodesset. 4. Demum ut lex obliget debet esse promulgata, ut communiter omnes dd. cum s. Thoma1, et Scoto2, ex can. In istis, distinct. 4., ubi legitur, Leges tunc constitui, cum promulgantur. Propterea iure merito Doctor Angelicus dicit loco cit., quod lex nihil aliud sit, quam ordinatio promulgata. Ratio est, quod cum lex sit regula communis secundum quam toti communitati vivendum est, non potest illa communiter observari, nisi saltem in maioris communitatis partis venerit notitiam3. 5. Hinc est quod leges caesareae, et principium (saltem in aliquibus imperatori subiectorum) licet supremorum, debent promulgari in qualibet provincia, seu civitate metropolitana. Et hae leges non obligant, nisi post duos menses a promulgatione, ut habetur in authentica, Ut factae novae. Coll. 5. 6. Dubitatur hic 1. An leges pontificiae, et aliorum principium ab imperatore independentium, ut obligent, debeant in qualibet provincia promulgari. Prima sententia affirmat, et hanc tenent plures auctores graves, ut Becanus, Natalis Alexander, P. Collet, Continuator Tournely, Cabassutius; et eam probabilem vocant Sylvius, Anacletus, Roncaglia, et alii cum Angelo, et Medina. Citatur pro hac sententia quoque Caietanus, sed Caietanus aliud non dicit, quam leges canonicas non obstringere ignorantes. Citatur etiam Lessius, sed Lessius loquitur de legibus contractus irritantibus. Citatur etiam Sotus, sed Sotus loquitur potius de legibus inhabilitantibus, aut revocatoriis privilegiorum4. Fautores huius primae sententiae, praecipue fundantur super authenticam mox supra allatam, Ut factae novae, dicentes quod ubi specialis dispositio legis canonicae non adest, servanda est civilis, prout deducitur ex cap. 2. de nov. op. nunc. in quo sic habetur: Sacrorum statuta Canonum principum constitutionibus adiuvantur. Dicunt praeterea nimis durum esse, obligare totius christiani orbis fideles ad leges tantum Romae publicatas. Sed adhuc iuxta hanc primam sententiam excipiendae sunt Bullae insertae in Bullario, istae enim sunt in corpore legum et in hoc omnes conveniunt, prout testatur Cardinalis Petra5. Secunda vero sententia valde communior, et probabilior negat, docetque leges pontificias, et principium imperatori non subiacentium, obligare per solam promulgationem, quae solet fieri Romae, vel in principis metropoli; ita Suarez, Bonac, Layman, Azorius, Castropal. stropal. Gardenas, Ferraris, et Salmanticenses, Valentia, Navar. Menoch. Vasqu. Pontius, Salas, etc.1. Ratio, quam adducunt, haec est: Non dubitatur quin lex ut vim habeat obligandi debeat esse promulgata, ut per promulgationem possit ad notitiam subditorum pervenire; sed circa modum promulgationis, hic modus ab arbitrio, et attentione legislatoris pendet. Hinc observari quod inter omnes doctores, eitam oppositae sententiae, nullus est qui neget (prout testantur pro certo Salmanticenses) non esse opus de sua natura, quod lex, ut obliget in qualibet provincia publicetur, sed satis est, quod in legislatoris curia promulgetur; et in effectu scribunt Salmanticenses, quod in Hispaniarum regnis regiae leges, eo quod tenetur rex leges caesareas servare, tantum Matriti promulgantur. Sicque similiter plurimae Bullae pontificiae, iuxta receptum usum, tantum Romae locis ibi destinatis promulgantur, atque iuxta huiusmodi constitutiones deinde omnes eccelsiasticae causae iudicantur. Contra vero apostolica Sedes, casu quo nolit aliquam legem obligare, nisi post publicationem in provinciis peractam, id expresse declarat, prout declaravit in interdicto ab Ecclesia imposito a Concilio Lateranensi IV, adversus medicos, qui infirmis assistunt, priusquam illi Sacramentum Poenitentiae susceperint, ut habetur in cap. Cum infirmitas, de poenit. et remiss. Et sic pariter id expressum fuit in Concilio Tridentino Sess. 24. cap. 1. circa matrimonii clandestini invalidatem. Hoc posito, cum Papa determinat Bullas tantum Romae promulgari, minime verisimile est, quod ipse non intelligat alias provincias, sed solam romanam obligare; cum enim Pontifex solos Romanos obstringere vult, condere particularia solet edicta (et haec italico idiomate conficit); sed generalia condens statuta pro tota Ecclesia, eaque solemniter promulgans clausulis obligatoriis, procul dubio praesumendum est velle omnes obligare fideles, statim ac ipsis Bullarum pervenerit notitia; quae facile est, ut e Roma ad alia regna perveniat; nam omnes fere nationes Romae conveniunt, omnesque Praelati (praesertim remotiores) ibi suos agentes habent, qui ordinarie de constitutionibus recenter promulgantis eos certiores faciunt. Praeterea, quod leges prontificiae obligant statim ac solemniter promulgantur, id clare eruitur ex cap. 1. Ad haec, de postul. praelat. ubi dicitur: Non sit necessarium, cum constitutio solemniter editur, aut publice promulgatur, ipsius notitiam singulorum auribus per speciale mandatum inculcare; sed solum sufficit, ut ad eius observantiam teneatur, qui noverit eam solemniter editam, aut publice promulgatam. Notentur verba, solemniter editam, aut publice promulgatam. Qui igitur certam habet notitiam alicuius Bullae iam solemniter Romae promulgatae, illam equidem observare tenetur. Idem deducitur ex cap. Quia cunctis I. §. Nec obstaret, de concess. praebend. in 6. ubi habetur: Lex seu constitutio, vel mandatum nullos adstringunt, nisi postquam ad notitiam pervenerint corumdem, aut nisi post tempus, infra quod ignorare minime debuissent. Quisque ergo illas servare debet leges, quorum notitiam habuit, cum promulgatae iam fuerint, modo quo legislator eas promulgare valet. Certumque est posse Papam ad suas Bullas observandas omnes fideles adstringere per solam promulgationem Romae factam, prout quivis princeps (iuxta id quod supra vidimus ab omnibus admitti) per solam publicationem cationem in sua curia peractam cuncta sua regna ad ipsius leges obligare potest. 7. Illud vero quod magis nostram sententiam confirmat, sunt duae clausulae, quae apponi solent in his Bullis, quae Romae promulgantur, et locis consuetis affiguntur. Una ex clausulis ita dicit: Ut autem praesentes litterae ad omnium notitiam facilius deveniant, et nemo illarum ignorantiam allegare valeat; volumus illas ad valvas, etc. affigi et publicari, sicque publicatas omnes et singulos, quos illae concernunt, perinde arctare, et afficere ac si unicuique eorum personaliter intimatae fuissent. Altera clausula dicit: Volumus autem, ut praesentium litterarum transumptis, etiam impressis, manu alicuius notarii publici subscriptis, et sigillo personae in dignitate ecclesiastica constitutae munitis, eadem prorsus tam in iudicio, quam extra illud, ubique adhibeatur observantia, ac si unicuique forent exhibitae, vel ostensae. Hae autem clausulae ostendunt quidem pro certo mentem Pontificis esse, vel omnes fideles adstringere ad huiusmodi statuta servanda, independenter ab eorum publicatione in particularibus provinciis. Et Sylvius, ac Roncaglia locis supra citatis, etsi primama sententiam ut probabilem admittunt, attamen habent pro certo, omnes Bullas Romae cum praedictis clausulis publicatas obligare per se sine alia publicatione. Ceterum recte ait Roncaglia, quod ex relatis verbis talium clausularum firmum argumentum adduci potest pro primae sententiae probabilitate respectu ad Bullas, in quibus praefatae clausulae desunt; nihil etenim in legibus frustra appositum supponi debet: illae autem clausulae prorsus superfluae essent, si omnes Bullae Romae publicatae etiam sine praedictis clausulis ante quamcumque publicationem in provinciis obligarent; dummodo (excipit) in aliquo loco non adesset consuetudo recipiendi indifferenter Bullas Romae quocunque modo publicatas. Quaerit autem Sylvius, loco supra citato litt. d. vers. Petes, an Episcopi teneantur promulgare, aut operam dare ut omnes leges pontificiae observentur, quae iam Romae promulgatae fuerint? Et sic respondet: Teneri curare, ut observentur, quando Pontifex significat se velle, quod sua lex ubique obliget etiam absque alia promulgatione ibi facta. Non tenetur tamen curare, ut promulgentur, nisi vel mandatum pontificium ad eos dirigatur, vel rationabiliter iudicent promulgationem in suis dioecesibus esse necessariam. Nihilominus qui legis notitiam habent, ad eam obligari videntur, nisi illa recepta non fuerit, vel per non usum eius obligatio desierit. Caeterum si Pontifex non significet, non esse opus alia promulgatione, neque mandatum dirigat ad Ordinarios, probabile est quod ipsi non tenentur legem promulgare, vel curare ut observetur, nisi fructum notabilem ex talis legis promulgatione in suis dioecesibus expectent. Possunt enim tunc interpretari mentem Pontificis esse, quod lex in diversis provinciis tunc observari, vel promulgari curetur, quando Ordinarii existimaverint ita esse pro suis locis expediens et utile. Praeterea probabiliter censent Suarez, et Laymann1 cum Molina, et Soto, quod leges pontificiae, quae aliquem infirmant contractum de sua natura validum, sicut fuit Bulla s. Pii V. circa contractus censuales, aut quae auferunt iurisdictionem, v. gr. in Sacramento poenitentiae; circa has potest benigne interpretari, mens Pontificis esse, nolle eas effectum habere, nisi postquam in dioecesibus promulgatae fuerint; alioquin ipsae in damnum redundarent plurimorum, qui illas invincibiliter ignorarent. Oppositum autem tenendum est quoad poenas inflictas contra clericos male ordinatos, et Episcopos male ordinantes, prout Sixtus IV. declaravit. Sic etiam oppositum tenendum quoad leges irritantes aliquem actum ex defectu solemnitalis; quia leges postquam vim obligandi habuerunt, valent etiam respectu ignorantium, ut inquiunt Sanchez, et Layman cum Navar. et aliis1. 8. Dubitatur 2. An tempus duorum mensium requisitum ut leges caesareae post earum promulgationem obligent (sicut supra dictum est num. 5.) etiam quoad leges pontificias, et aliorum principium requiratur. Alii negant; sed probabilissime affirmant alii plures graves dd., ut Sotus, Valentia, Sa, Silvester Bonac., Tapia, Manoch., Reginald., Granado cum Salmant. et aliis. Ratio est, quia iam requiritur, ut ad communitatis notitiam leges perveniant, ut exprimitur in cap. 1. de concess. praeb. in 6., ubi haec leguntur. Lex et mandatum nullos adstringunt.... nisi post tempus intra quod ignorari minime debuissent. Quare, cum in lege non praefigitur tempus, taxandum est prudentum determinatione, quae est iam facta in praefata authentica, Ut factae novae, ne quis dictum tempus temere pro arbitrio suo protrahat2. 9. Dubitatur 3. An ut lex obliget, debeat esse a populo acceptata. Nulli dubium est quin peccent illi, qui non acceptant leges tam ecclesiasticas, quam civiles, si sunt iustae, ut habetur ex 28. ex proscriptis ab Alexandro VII. Populus non peccat, etiamsi absque ulla causa non recipiat legem a principe promulgatam. Sed dubium fit, an obliget lex nondum acceptata. In hoc secernendae sunt leges civiles ab ecclesiasticis. Quoad civiles, dicunt nonnulli, illas non obligare, nisi sint acceptatae, quia principes a populo potestatem leges condendi recipiunt; ita Valentia, Becan., Navarr., Azor., Bonac., et hanc probabilem vocant Salmant3, et Croix4; sed oppositum probabilius defendunt plures alii, ut Suarez, Pontius, Laym., Sylv., Dian. et alii5, dicentes, legem superioris, si iusta est, ex semetispa obligare. Quoad vero leges ecclesiasticas nemo est qui dubitet, quin pontifex possit obligare fideles independenter ab eorum acceptatione, cum certum sit, papam legislativam potestatem non a populo accepisse, sed a Iesu Christo, qui ei dixit in persona s. Petri: Pasce oves meas etc. Quodcumque ligaveris super terram etc.; idem procedit pro legibus quas statuunt episcopi in suis dioecesibus, qui etiam a Iesu Christo vel mediate, vel immediate (ut dicetur n. 33. circa finem), talem receperunt potestatem. 10. Hoc non obstante dicunt dd., ut Valent., Filliuc., Covar., Bonac. et alii, cum Cabass. spectare ad suave regimen ecclesiae, ut non obligent fideles eae leges quae ab ipsis non sunt receptae; sed nos libentius adhaeremus oppositae sententiae Suar., Laym., Castrop., Salmant. etc., ratione superius tradita, nempe quod subditi obedire tenentur, cum praeceptum est iustum; nec tunc praesumi debet superior, ne populus perturbetur, velle eum a praecepti obligatione eximere. 11. Nihilominus praedicta sententia limitatur 1., si lex per decennium non fuerit acceptata, ut dicunt dd. communiter, imo etiamsi aliquando fuerit acceptata, deinde vero per decennium continuum in desuetudinem abierit, probabile est amplius eam non obligare, ut tradunt Lessius, Azor., Nav. Castrop., Sa etc., et non improbabilem eam vocat Bened. XIV. de syn. l. 13. c. 5. n. 4. (contra alios, qui volunt desuetudinem per 40. annos). Nam ita de legibus civilibus iam dispositum est, nec pro ecclesiasticis contraria invenitur dispositio; et canones, qui contra afferuntur, requirentes praescriptionem 40. annorum, loquuntur de bonis immobilibus, et de iuribus realibus ecclesiae, sed non iam de legibus. Secus quippe (ait cit. Bened. pro sententia Suarez) lex lata a romano pontifice non posset abrogari, nisi per consuetudinem 100. annorum; tantum enim temporis requiritur ad praescribendum contra bona et iura ecclesiae romanae: ita ratiocinantur Less.... Lugo, Panorm., aliique ab his citati. 12. Limitant. 2. Suar., Lessius, Castrop., Tapia, Salmant., Busemb. etc., si maior et sana pars populi non receperit legem, quia tunc licet desuetudo non adhuc sit praescripta, et primi legem non acceptando peccaverint, nihilominus alii non tenentur ad legem observandam, praesumendo, principem non instando pro observantia, nec transgressores puniendo, nolle obligare quemlibet ad observandum praeceptum, quod a maiori parte non observatur1. Dictum est alii; quia quamdiu lex non est praescripta, non ita iudicatur de illis, qui contra legem usum introduxerunt, ut bene advertit Castrop.2. 13. Limitant 3. Salas, Castrop., et Suarez (contra alios), si lex sit contraria consuetudini quae viget, vel sit difficilis observantiae. Sed Salmanticenses rationabiliter admittunt dictam opinionem in solo casu quo essent eae circumstantiae, quae si a principe praecognitae essent, legem non tulisset3. Si vero populus supplicasset pro revocatione, et princeps non instaret pro observantia, probabiliter praesumitur, non velle tunc legem obligare, ut dicunt plures auctores4.
|
1 1. 2. q. 90. a. 4. 2 Scoto dist. 3. q. 4. a. 2. 3 Vide l. 1. n. 96. 4 Becan. de leg. qu. 5. n. 5. Natal.. Alex. theol. l. 4. a. 3. reg. 25. Collet. t. 2. de leg. sect. 4. p. 14. Cabass. Theor. iure l. 1. c. 4. n. 4. Sylv. t. 2. in 1. 2. qu. 96. ar. 4. quaer. 11. concl. 3. Less. I. 2. c. 22. n. 98. Sot. de iust. l. 1. q. 1. a. 4. et vide l. 1. n. 96. v. 11. Not. 5 Card. Petra in proemia §. 4. n. 50 et 54. 1 Suar. de leg. l. 3. c. 16. n. 8. Bonac. de leg. D. 1. qu. 1. p. 4. n. 16. vers. Concedo, etc. Laym., l. 1. tr. 4. c. 3. n. 4. Azor. p. 1. l. 5. c. 3. vers. In hac quaest. Castrop. de leg. tr. 3. D. 1. p. 11. n. 4. Carden. in 1. Crisi D. 9. c. 20. ar. 12. Ferrar. Bibl. tom. 4. verb. Lex, ar. 2. n. 5. Salm. tr. 11. de leg. c. 1. ex n. 85. 1 Suar. de leg. l. 5. c. 33. n. 8. Laym. eod. tit. c. 2. n. 7. cum Molina et Soto. 1 Sanch. de matr. l. 3. D. 17. n. 9. D. 42. n. 2. Laym. loco mox supra cit. 2 Ibid. v. Quaest. 2. et Salm. tr. 11. de leg. c. 1. n. 91. et 92. 3 Salm. de leg. c. 1. n. 101. 4 Lib. 1. n. 591. 5 Ap. Salm. de leg. c. 1. n. 102. 1 Vide lib. 1. n. 139. v. Lim. 3. 2 Tract. 3. d. 3. p. 2. §. 1. in fin. 3 Lib. 1. n. 139. v. Limitant. 4 N. 139. v. Quaer. hic. |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL |