Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Sant’Alfonso Maria de Liguori
Homo Apostolicus (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • TRACTATUS II. DE LEGIBUS
    • CAP. VI. De dispensatione.
      • PUNCTUM I.
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

- 48 -


PUNCTUM I.

De iis qui possunt dispensare.

 

55. et 56. Se potestate ordinaria in quo possit dispensare Papa.

57. et 58. In quo Episcopi.

59. Parochi.

60. Praelatus regularis.

61. De potestate delegata, quicumque eam habet ab Ordinario. Si delegatus moritur.

62. Clausula, donec dispensetur.

63. Subdelegatus.

64. Cum seipso.

 

55. Secernenda est in hoc potestas ordinaria a delegata. De potestate ordinaria potest papa dispensare in omnibus legibus canonicis, etiam ab apostolis emanatis, uti praesulibus particularibus ecclesiarum. Cuiusmodi sunt ieiunium quadragesimale, observatio festorum in dominicis, irregularitas bigamiae, etc., iuxta quod docet s. Thomas3, posse papam dispensare in omnibus iis quae spectant ad determinationem divini cultus, non autem in legibus quas apostoli tradiderunt uti receptas a Iesu Christo, prout sunt leges circa materias et formas sacramentorum, et circa oblationem sacrificii.

56. An autem papa etiam possit dispensare in aliquibus praeceptis divinis. Resp., quod in iis, in quibus ius divinum oritur a voluntate humana, uti sunt vota, et iuramenta, certum est apud omnes (iusta modo existente causa), posse dispensare. Nam tunc papa non tollit ius divinum, sed aufert fundamentum talis obligationis, seu, ut ait s. Thomas4, Determinat quid sit Deo acceptum. Dubium igitur versatur, an possit dispensare in iis quae absolute a Dei voluntate pendent. Tres adsunt sententiae. Prima est Abbatis cum paucioribus, affirmativa universaliter. Secunda, quae est Navarri, Cani, Sanchez etc., affirmat, tantum in casibus particularibus, prout in matrimonio rato, in residentia episcopoirum, in dando facultatem simplici sacerdoti conferendi ordines minores, et sacramentum confirmationis, et in similibus: sed negat in aliis rebus, in quarum quolibet casu debet evitari indecentia, uti in praecepto de non fornicando, de non mutandis materiis sacramentorum (saltem quoad substantiam) et aliis id genus. Tertia communior et probabilior, est Suar., Sylvest., Castropal., Covar., cum s. Thoma5, negat universaliter, quia inferior nihil potest in lege superioris. Nihilominus valde probabiliter dicunt Sotus, Suar., Navar., Coninch., Durandus, etc., quod papa in aliquo casu partiuclari bene potest non iam dispensare, sed declarare, legem divinam in illo casu particulari non obligare: nam talis potestas in papa videtur necessaria adesse pro bono communi Ecclesiae, propter tot varias circumstantias, quae contingere possunt6.

57. Episcopi etiam de potestate ordinaria possunt dispensare in omnibus statutis episcopalibus et synodalibus suae dioecesiss. Eademque potestate gaudet capitulum, sede vacante, non autem vicarius episcopi, ut dicunt Salmant., et Sanch., cum


- 49 -


aliis communiter1, quia in generali commissione non includitur facultas dispensandi, nisi specialiter committatur. Possunt quoque episcopi dispensare cum suis subditis in statutis concilii provincialis non reservatis2. Item in legibus pontificiis communibus, ut sunt irregularitates, impedimenta matrimonii, vota reservata, et his similia; quoties tamen imminens est periculum, et non patet facilis accessus ad papam, ut dicetur Tr. XX. de privilegiis. n. 29. et seq. Item in iis legibus pontificiis, quaelatae sunt praecipue pro illa dioecesi3. Item in iis casibus, in quibus iustum dubium versatur utrum indigeant dispensatione, necne4. Item in omnibus iis, quae regulariter accidunt, ut in votis (modo reservata non sint), in ieiuniis, in observantia festorum, in abstinentia a carnibus, et similibus. Et in his omnibus possunt delegare dispensationem etiam aliis; talis enim facultas competit episcopis de iure ordinario, cum sit perpetuo connexa suae dignitati5.

58. Possunt etiam episcopi dispensare in omnibus canonicis statutis, in quibus adesset clausula, Donec dispensetur, propter quam intelligitur facultas data6. An autem episcopi possint dispensare in omnibus legibus canonicis, ubi reservata non est dispensatio expresse. Multi dd. hoc admittunt, prout Sotus, Covar., Sporer, s. Antonin. (qui hanc vocat communem), et Elbel (qui vocat communissimam, et pro ea adducit s. Bonav. et Scotum), et Castropal. appellat probabilem cum Glossa in cap. Nuper de sent. excomm., ubi Pontifex sic fasuss fuit: Quia tamen conditor canonis absolutionem sibi specialiter non retinuit, eo ipso concessisse videtur aliis facultatem relaxandi. Et Glossa subdit: Est hic argumentum, episcopos posse dispensare ubi specialiter dispensatio non est inhibita, ex l. Nec non ff. Ex quibus caus. Contra vero negant Suar., Bon., Salmant. etc. ex cap. Dilectus, de tem. ord., ubi quidam episcopus, cum contulisset uni plures ordines eodem die, suspensus fuit ob hanc rationem: Cum illi huiusmodi dispensaatio a Canone minime sit permissa. Et respondent ad textum primo allatum, quod illa dispensatio fuit facta tantum pro absolutione a censuris. Sed hoc non obstante prima sententia est satis probabilis, quia possumus uti eadem responsione pro textu secundo, quod valet tantum in materia ordinationis. Tanto magis quod in primo textu videntur verba generaliter loqui, in secundo autem specialiter loqui, in secundo autem specialiter de ordinatione, cum adhibeatur verbum illud huiusmodi. Ad id quod opponitur, quod inferior nihil potest in lege Superioris, responderi potest id procedere de inferiore, qui totam suam potestatem habet a principe, non autem de Episcopis, qui probabiliter suam potestatem immediate habent a Deo (licet Papae subordinatam) uti tenent Sotus, Vasq., Victor. Tournely, Natal. ab Alexand., etc. Hinc dicunt multi dd. quod Episcopus potest in dioecesi id, quod potest Papa in tota Ecclesia, praeter ea, quae sibi Papa reservavit, aut pertinent ad universalem statum Ecclesiae, ut dictum est n. 33. circa finem7.

59. Parochi similiter de iure ordinario propter consuetudinem videntur posse dispensare cum suis parochianis, etiam praesente Episcopo, in necessitatibus frequentibus; sed solum in iis in quibus adest usus dispensandi, utpote in ieiunio,


- 50 -


et in abstinentia a labore in diebus festivis; ita Suarez, Silvester, Sanchez, Salmanticenses, Viva, et alii communiter1.

60. Praelati regulares etiam de potestate ordinaria sibi a iure concessa, possunt dispensare in regulis particularibus, dummodo hoc eis non sit expresse vetitum in aliqua materia. Et ex privilegia etiam Praelati inferiores possunt dispensare in omnibus parvi momenti rebus, aut propriis pro illo conventu, aut frequenter contingentibus: Peirin. Castropal. et alii2.

61. Quoad autem potestatem delegatam dispensandi, notanda sunt: 1. Quod quicumque ordinariam habet potestatem, potest eam aliis delegare, ut communiter Suarez, Castropal. Pontius, Salmant. et alii3. Potestas ordinaria ea est, quae officio, sive dignitati annexa est, ut dicetur Tract. 20. dum agetur de privilegiis n. 34. An autem exspiret nec ne morte delegantis; affirmatur si facta sit per modum commissionis in casu particulari, et cum res etiam integra est interpretanda, quia tunc uti odiosa habetur, ex cap. 1. §- 1. De filiis presbyt. dummodo non sit concessa ex motu proprio Superioris, aut in corpore iuris non inserta sit, ut in Decretali, etc. aut dummodo non concedatur ob commune bonum, aut in favorem alicuius communitatis. Si autem dispensatio concessa sit per modum gratiae, tunc non expirat morte delegantis; et tunc lerge interpretanda est4: tunc igitur in dubio an adsit causa sufficiens, an non pro dispensatione, bene potest delegatus dispensare, ut dicunt Caietanus, Silvester, Sanchez, Salmant. Tapia, Granado, etc.5.

62. Notandum 2., quod in iis legibus, ubi apposita est clausula, Donec dispensetur, possunt praelati inferiores semper dispensare, ut dicunt Caietanus, Suar., Bonac., Salmant., Castropal. etc.6.

63. Notandum 3., quod delegatus non potest subdelegare, nisi cum expresse sibi concessum est, aut sit delegatus a principe, aut a pontifice, cap. fin. §. 1. De offic. et potest. deleg., aut cum est delegatus ab ordinario praelato ad universitatem causarum. L. 1. §. An ab eo, ff. Quis et a quo7.

64. Notandum 4., quod habens facultatem universalem dispensandi cum aliis, potest dispensare etiam cum seipso; ita communiter Caietanus, Laym, Castrop., Salmant., Bonacin. etc., cum s. Thom. 2. 2. q. 185. a. 8. in fine8.

 




3 Quolib. 4. a. 13.



4 2. 2. q. 88. a. 12.



5 1. 2. q. 97. a. 4.



6 Lib. 6. n. 1119.



1 Salm. de leg. c. 5. n. 32. et Sanch. de Matr. l. 2. D. 40. n. 12.



2 Lib. 1. n. 190.



3 Ibid. v. Item in legibus.



4 N. 192. et l. 6. n. 902. v. Ceterum.



5 L. 1. n. 190. v. Possunt, et v. Et in his.



6 Salmant. de leg. c. 6. n. 37. cum Suar. Caiet. Bonac. Castrop., etc.



7 Lib. 1. n. 191. et l. 3. n. 397, in fin. v. Quod ad.



1 Lib. 1. n. 190. v. Item potest, et lib. 3. n. 288.



2 L. 1. n. 194.



3 n. 190. v. Et in his, et 193.



4 n. 193.



5 n. 192.



6 n. 190. v. Notand.



7 L. 1. n. 193.



8 Vide lib. 3. n. 249. v. Ultimo, et n. 256. in fin.






Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL