Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Sant’Alfonso Maria de Liguori
Homo Apostolicus (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • TRACTATUS II. DE LEGIBUS
    • CAP. VI. De dispensatione.
      • PUNCTUM II.
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

- 50 -


PUNCTUM II.

Quot modis potest cessare dispensatio.

 

65. et 66. Cessat I. Causae cessatione.

67. II. Revocatione.

68. III. Renuntiatione.

 

65. Dispensatio tribus modis cessat. I. Causae cessatione. II. Revocatione dispensantis. III. Renunciatione dispensati.

66. Et I. cessat dispensatio cessatione causae. Hoc tamen intelligitur I., si cessat causa motiva, seu finalis, si cessat totaliter; si enim cessat sola causa impulsiva, aut si motiva non cessat omnimode, etiam durat dispensatio. Intelligitur 2., dummodo dispensatio non sit sortita effectum suum, et dummodo dispensationi non sit addita aliqua commutatio gravaminis. In dubio autem an cessaverit omnimode, valet dispensatio, quia in possessione reperitur9. Intelligitur 3. Si dispensatio concessa sit sub conditione, saltem subintellecta, si perseverat causa: prout praesumitur ita concessa quoties causa non esset perpetua. Etenim si dispensatio est


- 51 -


data absolute cum conceditur ex causa pro perpetua habita (v. g. propter morum honestatem, ob ministrorum paucitatem, propter parentum paupertatem, etc.), tunc probabile est, quod etiam cessante causa finali non cesset dispensatio, quia semel per dispensationem sublata legis obligatione haec non redit, nisi iterum a superiore imponatur: ita Suarez, Pontius, Castropal., Sa, Salmant., Laym., Perez, etc. contra Bonac., Trullench. etc.1. Et quoties dispensatio absolute concessa est, illa ne cessat quidem, quia semel iam ea quis usus fuerit, v. g. qui dispensatus fuit a voto castitatis ad contrahendum matrimonium, mortua coniuge etiam durat dispensatio, ut ad secundas nuptias transeat, modo illa non data sit pro illo solo casu2.

67. Cessat II. dispensatio revocatione dispensantis, qui (nota hic) peccaret si eam non revocaret, cum iam cessaverit totaliter causa finalis. Contra etiam peccaret (licet tantum venialiter), si eam sine causa revocaret; sed valida esset revocatio3. Hic quaeritur, an cesset dispensatio morte dispensantis? Respondetur: si dispensatio absolute concessa est, aut cum clausula, donec revocetur, aut ad arbitrium sedis apostolicae, vel episcopi, tunc non cessat. Cessat contra, si apposita est clausula, donec nobis placuerit, aut ad nostrum arbitrium, dummodo res executioni non incoeperit mandari4.

68. Cessat III. Renunciatione dispensati, dummodo sit acceptata a superiore, alias subditus semper poterit ea uti, licet numquam ea usus fuerit5.

 

 




9 Lib. 1. n. 195. v. Quaer. et n. 196.



1 Lib. 1. n. 196.



2 Ibid. v. ult.



3 N. 197.



4 Ib. v. Notand.



5 n. 198.






Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL