Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Sant’Alfonso Maria de Liguori
Homo Apostolicus (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • TRACTATUS II. DE LEGIBUS
    • CAP. VIII. De consuetudine.
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

- 54 -


CAP. VIII. De consuetudine.

 

79. Conditiones ad consuetudinem requisitae.

80. An lex reprobet omnem consuetudinem futuram.

82. Usus est legis interpres.

83. An lex revocet omnem consuetudinem factam.

 

79. Oportet secernere consuetudinem quae legem inducit, a consuetudine quae legem abrogat, quae potius desuetudo dicenda est. Sed de prima hic prius loquendo dicimus: ad hoc, ut vim legis habeat consuetudo, tria exposcit; introductionem nempe a communitate factam, tacitum principis consensum, et legitimam praescriptionem. I. Igitur oportet, ut consuetudo non sit a particularibus, sed saltem a maiori parte alicuius communitatis legem statuere potentis, licet actu talem potestatem non habentis, sit introducta; quia tunc consuetudo vim legis ex tacito principis consensu suscipit, ut docent Salmant. cum s. Thoma3. II. Requiritur tacitus consensus principis, qui adesse praesumitur, quoties ille cum posset eam vetare, diu eam tolerat; ita Angelicus4. III. Ut adsit debita praescriptio; pro qua requiruntur 1. tempus diuturnum, saltem (ut dictum est num. II.) decem annorum: 2. tempus continuatum, quia si intra tempus praescriptionis interrumpatur consuetudo a maiori parte communitatis, aut si princeps animadverterit in eos, qui eam introduxerunt, tunc etiam interrumpitur consuetudo: 3. requiruntur actus multoties repetiti, ac libere, non ex timore, nec ex ignorantia, puta si populus falso crederet adesse legem, quae revera non adesset: dum ait Laym.5 cum Suar. Abbat. et Molin.


- 55 -


non posse populum adstrictum esse novae obligationi, nisi certe intendat illam voluisse sibi imponere. Quare in dubio utrum consuetudo introducta sit ex obligatione, an ex devotione, et an sub gravi, vel sub levi, hoc inferri licet ex circumstantiis: v. g. si consuetudo onus grave afferat, et per tempus diuturnum fuerit constanter observata; tunc praesumendum est introductam, et continuatam animo se illi sub gravi voluisse obligare1. Et ita dicimus tenendam esse consuetudinem abstinendi a lacticiniis diebus vigiliarum2; et consuetudinem Regularium, et monialium recitandi divinum officium3.

80. Haec dicta sunt de consuetudine, sed ad desuetudinem legem abrogantem, duae requiruntur conditiones: 1. ut sit rationabilis, nimirum ut non sit contra ius divinum; 2. ut sit legitime praescripta, uti habetur ex cap. Licet, de consuet.4. Sed in hoc notandum 1. quod ut desuetudo legi deroget, non sufficit intentio legem transgrediendi, sed expresse intentio requiritur legem delendi; itaque etiam cum mala fide lex praescribitur, ut dicunt Castrop. Bonac. Laym. Salmant., etc.5. In quo advertit Layman eos, qui introducunt consuetudinem adversus legem, semper peccare usque dum lex non sit perfeecte praescripta; reliquos autem interim non peccare, si introducta consuetudine utantur, ita Layman6. Notandum 2. quod quamvis ut aliqua positiva prohibitio (ut dictum est) et novum ius introducatur, requiritur intentio abrogandi legem, nihilominus, si lex diu bona fide, nempe ex legis ignorantia, non observetur: ait Laym.7 cum Suarez, Axor, Glossa, etc. decennio etiam praescribitur, etiam ignorante principe; praesumitur enim princeps tacite approbare quamlibet consuetudinem, quae legitime praescripta est8. Hoc tamen intelligendum, nisi princeps positive resistat cuilibet consuetudini legem adversanti9.

81. Effectus igitur desuetudinis est legi derogare, etiamsi in lege apposita sit clausula, non obstante quacumque consuetudine; etenim talis clausula praeteritas respicit consuetudines, non autem futuras. Imo probabile est, ut dicunt Suarez, Pontius, Bonac., Salmant., etc. consuetudinem abrogare etiam leges futuram consuetudinem contra ipsas reprobantes10. Si tamen in lege reprobaretur quaelibet futura consuetudo, tunc distinguendum. Si reprobatur uti contraria legi naturali, aut divinae positivae, tunc consuetudo nunquam valere potest. Secus autem si reprobatur uti irrationabilis respectu temporis, in quo lex humana constituitur, quia tunc suboriente aliqua nova causa potest consuetudo fieri rationabilis, et valere, uti docent DD. communiter11.

82. Consuetudo potest etiam legem interpretari; et propterea huiusmodi consuetudo dicitur usualis, ut superius dictum est num. 72. Et huic satis est minus temporis spatium, quam praescriptioni. Et regulariter loquendo, omnes leges debent interpretari secundum loci consuetudinem12.

83. Denique advertendum hic, per leges generales nunquam derogari particularibus loci consuetudinibus iam praescriptis, nisi de ipsis specialis mentio fiat; aut nisi in illis expresse revocetur quaelibet consuetudo,


- 56 -


uti habetur ex cap. 1. de Consuet. in 6.Hoc tamen non procedit in legibus, quae sanciuntur ab Episcopis; praesumuntur enim Episcopi omnium consuetudinum contrariarum habere notitiam1. Item advertendum consuetudinem immemorabilem non putari revocatam, nisi fuerit nominatim revocata a lege, prout pluries declaravit S. C.2

 




3 Vide Salm. de leg. c. 6. n. 6.



4 1. 2. q. 97. a. 3. ad 3.



5 l. 1. tr. 4. de leg. c. 24. n. 2. ad 4.



1 V. Opus nostrum l. 1. n. 107. ad IV.



2 Lib. 3. n. 1009. v. Dubit. III.



3 Lib. 4. n. 141.



4 Laym. c. 24. de leg. num. 4.



5 L. 1. n. 107. ad IV.



6 Loc. cit. n. 4.



7 Dict. c. 24. n. 11.



8 Laym. loc. cit. n. 11. et Salm. de leg. c. 6. n. 16. cum Suar. Sanch. Bonac. et communiter.



9 V. Opus nostrum l. 1. 107. ad V.



10 L. 1. n. 108. v. Sed quid.



11 Sanch. de matr. l. 7. d. 4. n. 14. Roncaglia de leg. p. 58. q. III. v. secundo, et Salm. eod. tit. c. 6. cum Suar. Pont. Tapia, etc.



12 L. 1. n. 108. v. Potest.



1 N. 109. v. Sed quaeritur 1.



2 ibid. Quaer. 2.






Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL