Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Sant’Alfonso Maria de Liguori Homo Apostolicus (bozza) IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
TRACTATUS III. DE ACTIBUS HUMANIS, ET PECCATIS.
CAP. I. De actibus humanis.
1. et 2. Actus hominis, et actus humani. 3. De voluntario, et eius conditionibus. 4. ad 6. Quotuplex est voluntarium. 7. ad 11. De libero, et eius speciebus. 12. Impedimenta actus humani. 13. I. De ignorantia. 14. II. De violentia. 15. III. De concupiscentia. 16. 17. et 18. IV. De timore, et quotuplex sit. 19. Unde desumant bonitatem et malitiam actus humani. 20. An actus externus addat malitiam actui interno. 21. An dentur actus indifferentes.
1. Actum est in prioribus tractatibus de duabus regulis actuum humanorum, de conscientia nempe, et delege: nunc de ipsismet actibus humanis agemus, prius in genere, deinde in specie, de peccatis nimirum. 2. S. Thomas3 docet, quod actus qui ab homine procedunt, bifariam considerari possunt; in genere naturae, et in genere morum. Primo modo considerati actus hominis appellantur, huiusmodi sunt omnes actus quocumque modo fiunt ab hominibus. Secundo modo dicuntur actus humani, et sunt illi qui procedunt ex libera humanae voluntatis electione. Hinc omnes actus qui praeveniunt rationis usum, sunt actus hominis, sed non humani. Duo requiruntur ad constituendum actum humanum, ut capax sit boni, aut mali meriti, ut nempe sit voluntarius, et liber. 3. Et prius agendo de voluntario, dicimus quod sit illud, quod procedit a principio intrinseco (nempe non a vi extrinseca) cum cognitione finis, ex cuius deficientia homicidium non esset voluntarium illi, qui putans esse feram hominem occidit. 4. Multiplex est voluntarium: 1. Formale, virtuale, habituale, et interpretativum. 2. Elicitum et imperatum. 3. Directum et indirectum. Et 1. Formale est illud quod exercite eliciter aut imperatur a voluntate. Virtuale est quod procedit, et in effectum prodit ex voluntate praehabita. Habituale est actus voluntatis semel habitus, et nunquam retractatus. Interpretativam dicitur actus ille, qui fit sine advertentia, sed etiam fieret a voluntate, si agens in talibus circumstantiis posius sibi deliberandum esset. 5. Item 2. Voluntarium elicitum est omnis actus voluntatis proxime a voluntate productus, ut amare, vel odio habere, eligere aut refellere aliquid, cupere, etc. Imperatum est omnis actus, qui ex voluntatis imperio exercetur ab aliis potentiis sive externis, sive internis, ut meditari, ambulare, videre etc. Hic advertendum cum s. Thoma4 quod quilibet actus sive elicitus sive imperatus a voluntate specificatur a fine propter quem exercetur: quare illi actus qui eumdem finem habent, quamvis materialiter sint diversi, tamen eamdem induunt speciem, v. g. si quis ieiunat, orat, concionatur ob Dei gloriam, omnes isti sunt actus charitatis. Contra si unus idemque sit materialis actus, si a voluntate elicitur ob diversos fines, ipse diversas induit specie. 6. Item 3. Voluntarium directum est quod est volitum, et intentum ex se ipso: Indirectum est volitum in causa voluntarie posita, iam praeviso effectu, licet non intento. Ut igitur voluntarium indirectum imputetur ad culpam, primo requiritur, ut praevideatur effectus: secundo, ut agens teneatur impedire talem effectum; nam cum non tenetur impedire illum et non intenditur, non peccat causam honestam apponendo, licet praevideat effectum de se illicitum, ut pluribus casibus progressu Operis explicabitur. 7. Praeterea (ut dictum est) actus humanus, ut sit capax boni, aut mali meriti, necesse habet, ut sit liber. De fide est, contra Calvinum, adesse in homine etiam Adae peccatum, liberum arbitrium, ut definitum est a Tridentino sess. 6. can. 5. Hic distinguendae sunt plures species libertatis: 1. libertas a coactione et a necessitate. 2. Libertas contradictionis et contrarietatis. 8. Et primo alia est libertas a coactione, quae dicitur spontaneitatis, alia est a necessitate, quae dicitur indifferentiae. Prima importat, ut actus sit spontaneus, id est violentiae expers, quamvis sit necessarius, ut est amor Beatorum, qui necessario amant Deum, sed sponte, quin vim patiantur, etenim docet s. Thomas1 cum s. Augustino, nos erga ultimum finem habere quidem libertatem voluntatis, quae non repugnat cum necessitate naturalis inclinatinis: sed non habere libertatem arbitrii, sive contradictionis, quae importat velle, et nolle, ut mox explicabitur. Libertas a necessitate, seu indifferentiae, importat non solum immunitatem a vi, sed etiam a necessitate, uta ut homo possit non ponere actum, qui dicitur contradictionis, aut ponere actum contrarium, quae dicitur libertas contrarietatis, ut paulo post subiungetur. 9. Secundo sciendum est aliam esse ilbertatem contradictionis, quae dicitur exercitii, nempe posse operari, et non operari: aliam esse libertatem contrarietatis, etiam specificationis dictam, nimirum duos contrarios actus ponendi, ut amandi, aut odio habendi. 10. His positis, dicimus, ut hominis voluntas possit cum bono, aut malo merito operari, debet esse libera libertate indifferentiae, quae sola verum libertatis nomen meretur, nempe non solum ut a vi, sed etiam a necessitate sit immunis. Hoc probatur ex Tridentino sess. 6. can. 4. ubi dicitur liberum esse homini gratiae assentiri, aut dissentiri. Item probatur ex propositinibus Baii, et Iansenii proscriptis; Baius prop. 39. ex damnatis a S. Pio V. et aliis Pontificibus, dixit: Quod voluntarie fit, etiamsi necessitate fiat, libere tamen fit. Prop. 66. Sola violentia repugnat libertati hominis naturali. Et prop. 67. Homo peccat etiam damnabiliter in eo quod necessario facit. Et cum dixit Baius damnabiliter, loqui intendebat de actibus deliberatis, etiamsi necessariis, dum ipse iam admitetbat (ut legitur in prop. 75.) actus indeliberatos, nempe sine volutnatis consensu, non reputatos peccata. Iansenius in prop 3. ex 5. damnatis ab Innoc. XI. dixit: Ad merendum, et demerendum in statu naturae lapsae, non requiritur in homine libertas a necessitate, sed sufficit immunitas a coactione. 11. Notandum hic quod radix libertatis indifferentiae oritur ab indifferentia iudicii, quae nihil aliud est quam deliberatio boni, aut mali quod in actione consideratur. Haec iudicii indifferentia non iam constituit libertatem, sed ut dictum est, est radix libertatis, ut postea possit libere et indifferenter voluntas eligere quod sibi placuerit. 12. Obstacula autem quae impediunt actum humanum, seu quominus actus sit voluntarius, sunt ignorantia, vis, concupiscentia, et timor, qui alioquin non aufert, sed minuit voluntarium. De singulis sigillatim agemus. 13. Circa ignorantiam plura sunt distinguenda: 1. Ignorantia alia est negativa, quae est carentia scientiae in subiecto non apto; alia est privativa, quae est privatio scientiae in subiecto apto; alia est positiva, quae est deceptio seu error voluntarius. 2. Ignorantia alia est iuris, seu praecepti; alia est facti, seu rei praeceptae. 3. Ignorantia alia est antecedens, seu invincibilis, quae praecedit omnem rationis advertentiam; alia consequens, seu vincibilis, quae saltem virtualiter aut in confuso est cognita; alia est concomitans, quae concomitatur actum, sed non est illius causa, nec in illum influit; actus enim etiam poneretur eodem modo, etiamsi non adesset ignorantia: huiusmodi est ignorantia illius qui occidit inimicum, putans esse feram, sed ita est dispositus, ut si cognovisset esse inimicum etiam occidisset. 4. Ignorantia consequens, seu vincibilis dividitur in crassam seu supinam, et affectatam. Crassa est quando homo negligit scire quod potest, et tenetur scire: affectata est quando negligit veritatem inquirere, ut liberius peccet. Hinc concluditur, quod ignorantia antecedens (quae dicitur invincibilis) impedit et penitus aufert voluntarium. Consequens (quae dicitur vincibilis) non aufert, sed minuit voluntarium. Concomitans nec aufert, nec minuit voluntarium, nam ut superius dictum est, nihil influit in voluntarium. 14. II. Vis quoque penitus impedit actum humanum, unde quae fiunt vi, nihil nec boni, nec mali merentur. Violentum tamen differt a necessario, quia hoc potest esse voluntarium, ut est amor beatificus, et differt etiam ab involuntario, quod potest causari ab ignorantia. 15. III. Concupiscentia (quae est motus appetitus sensitivi) quando est antecedentes impedit actum humanum, seu voluntarium in partem, et quandoque in totum, si omnino rationem praeveniat; unde fit quod motus sensuales, si omnis absit voluntatis consensus, ad peccata nobis non imputantur nec mortalia, nec venialia1. Vum vero concupiscentia est consequens, et est illa quae excitatur aut imperatur a voluntate, tunc nihil impedit actum humanum, imo auget voluntarium et culpam. 16. IV. Timor, vel est levis, vel gravis, qui etiam dicitur cadens in virum constantem. Ut sit gravis requiritur, ut malum comminatum sit 1. probabiliter imminens; 2. ut non possit vitari; 3. ut sit magni momenti saltem respective ad personas, uti ad foeminas, filiosfamilias, pupillos, subditos, etc. in quibus datur etiam timor reverentialis; sed hic advertendum, timorem reverentialem tunc esse gravem, cum praeter pudorem, quo afficitur filius, pupillus, subditus in patri, aut tutori, aut domino adversando, timet amplius aliquam diuturnam indignatinoem, aut vexationem2. 17. Oportet 2. distinguere metum ab intrinseco qui provenit ab ipsis facti circumstantiis: puta timor mortis quo mercator in procella proiicit merces in mare, et timor ab extrinseco qui provenit a causa libera extrinseca, nempe ab homine. Et timor ab extrinseco potest esse iustus, et iniustus: quod dignoscitur a considerando an timorem incutiens habeat necne ius ad illum incutiendum. Item hic timor potest esse incussus ad extorquendum certum aliquem actum, aut alio fine, praeter actum timoris causa positum. 18. Hoc posito; timor dicitur non impedire actum humanum, illum nempe absolute voluntarium, sed solum secundum quid, quod idem valet, quod minuit voluntarium. Quando autem metus excuset, vel non, a lege, iam dictum est Tract. II. n. 44. Et quando metus invalidet vel non actum, id, dum loquemur de voto, de contractibus et de matrimonio, agetur. 19. Quaeritur 1. Unde actus humani desumant suam bonitatem et malitiam? Respondemus (quicquid dicant alii) quoad materiale desumunt ab obiectis, et ab eorum circumstantiis. Quoad formale, sive quoad moralem bonitatem, aut malitiam a virtutibus, quibus conformantur, aut adversantur. Et hactenus de eo, quod spectat ad speculativam quaestionem, nam quod ad pracim spectat, agemus in sequenti capite, punct. III. n. 55. agendo de distinctione specifica peccatorum. 20. Quaeritur 2. An actus externus addat distinctam bonitatem, aut malitiam actui interno quoad praemium aut poenam essentialem, (nam quoad accidentalem certum est apud omnes). In hac quaestione Thomistae cum communiori tenent negativam sententiam, Scotistae affirmant. Sed quicquid sit de speculativa quaestione, ia praxi etiam Thomistae (ut declarat Estius) dicunt, quod cum voluntas operis mali executione vehementius adhaeret obiecto concupito, aut magis oblectatur illo, tunc sine dubio opus externum addit aliquam malitiam voluntati. Et regulariter sic accidit: ideoque bene ait Habert, quod ille, qui externe operatur peccatum, semper dicendus est maius malum committere, quam qui tantum illud concupiscit1. 21. Quaeritur 3. An detur actus humanus indifferens in individuo? Concordes sunt Thomistae Scotistis dari actum indifferentem in specie, sive ex obiecto, ut est deambulare, campum respicere, etc. Quaestio est an detur in individuo? Scotistae affirmant; sed probabilius negant Thomistae, quia cum homo sit rationalis, tenetur quicquid operatur ordinare alicui fini honesto; quod omittendo, culpae ei verti hoc debet, et actus non est amplius indifferens, nisi forte posset esse, quod ex ignorantia aliquando sine advertentia operetur. Haec satis de his tribus celeberrimis quaestionibus, quae megis pertinent ad scholasticam, quam ad moralem. Progrediamur ad loquendum de peccatis, quae sunt actus humani in specie.
|
3 1. 2. q. 1. a. 1. 4 1. 2. q. 1. a. 3. 1 Quaest. de verb. a. 1. 1 Vide lib. 5. De actibus humanis n. 23. ad 25. 2 Lib. 3. n. 717. v. Idem autem. 1 Lib. 5. De actibus humanis. n. 40. |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL |