Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Sant’Alfonso Maria de Liguori
Homo Apostolicus (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • TRACTATUS IV. DE PRIMO PRAECEPTO DECALOGI
    • CAP. I. De virtutibus theologalibus.
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

- 75 -


TRACTATUS IV. DE PRIMO PRAECEPTO DECALOGI

 

 

CAP. I. De virtutibus theologalibus.

 

1. ad 5. De Fide.

6. ad 8. De Spe.

9. ad 12. De Charitate.

13. Actus exercendi circa virtutes theologales.

 

1. Ad primum praeceptum primo spectant virtutes theologales, quae sunt Fides, Spes, et Charitas. De singulis seorsim. Et I. Fides definitur: Est virtus theologica a Deo infusa, inclinans nos ad firmiter assentiendum ob divinam veracitatem omnibus, quae Deus revelavit, et per Ecclesiam nobis credenda proposuit. Dicitur I. Virtus theologica, id est, Deum respiciens, quia Fides, sicut etiam Spes et Charitas directe respiciunt Deum ad differentiam virtutum moralium, quae illum indirecte respiciunt. 2. A Deo infsa, quia Fides est donum Dei supernaturale. 3.Inclinans nos ad firmiter credendum, nam assensus Fidei non potest esse cum formidine, ut volebat prop. 4. ex damnatis ab Innoc. XI, sed debet esse firmus. 4. Ob divinam veracitatem, cum infallibilis veritas (quae est ipse Deus) sit obiectum formale Fidei. 5. Omnibus, quae Deus revelavit, cum omnia a Deo revelata sint obiectum materiale Fidei. 6. Et per Ecclesiam nobis credenda proposuit, quia divina revelatio nobis non manifestatur, nisi per Ecclesiam, quae eam proponit; est enim evidens per signa credibilitatis (quae sunt prophetiae, miracula, martyrum constantia, etc.) Ecclesiam non posse falli, nec fallere. Quare aiebat s. Augustinus: Evangelio non crederem nisi me Ecclesiae catholicae commoveret auctoritas.

2. Itaque obiectum materiale Fidei (nimirum id quod credere debemus) praecipuum est Deus, et inde caetera omnia a Deo revelata, ut dicitis. Thomas: Fides quae hominem divinae cognitioni coniungit per assensum, ipsum Deum habet sicut principale obiectum, alia vero sicut consequenter adiuncta. Obiectum autem formale (sive motivum quo debemus credere) est Dei veritas. Quaestio tamen est inter scholasticos, an revelatio etiam sit obiectum formale Fidei? Invenin, et alii dicunt Dei veracitatem esse obiectum formale quod, sive rationem praecipuam, in qua fundatur Fides. Revelationem autem esse obiectum formale quo, nempe medium, quo nos credimus. Sed communior sententia, quam tenent Habert, Gotti et Holzmann cum Scoto, etc. vult obiectum formale Fidei esse veracitatem Dei, et revelationem esse tantum conditionem, qua nobis applicetur notitia eorum, quae credimus.

3. Sed deveniamus ad ea, quae nostri instituti laboris intersunt. Altera sunt praecepta explicite credenda de necessitate medii, altera de necessitate praecepti. Nulli dubium est, quin explicite de necessitate medii credenda sint, Deum esse, et remuneratorem ese boni, et iustum vindicem mali. Quoad autem mysteria sanctissimae Trinitatis, et Incarnationis, et mortis Iesu Christi, licet adsit sententia probabilis pro utraque parte, an debeant credi ex necessitate medii, an praecepti; attamen certum est ex propos. 64. ex damnatis ab Innoc. XI. non esse absolutionis capacem, qui ignorat ea mysteria, aut quia agitur de valore Sacramenti, aut quia agitur de mysteriis longe maximis, et momenti valde gravis, ut credantur, ad salutem aeternam consequendam, ac edoctu ita facilibus, ut sine magna difficultate ea addiscere possit poenitens, antequam absolutione sacramentali donetur. Sed ratio potior est, quia poenitens Sacramentum Poenitentiae


- 76 -


recipiendo, quod est meritorum Salvatoris communicatio, tenetur illis explicite credere, sive tenetur exercere fidem circa illa mysteria SS. Trinitatis et Incarnationis. Explicite vero de necessitate praecepti debent sciri et credi, saltem in substantia, ut docet s. Carolus Borromaeus in sua Instructione ad confessarios 1. Symbolum apostolorum. 2. Oratio dominicalis et salutatio angelica. 3. Praecepta Decalogi et Ecclesiae. 4. Sacramenta, quae cuilibet sunt necessaria, ut Baptismus, Eucharistia, et Poenitentia; caeterorum enim sufficit habere fidem implicitum, cum explicita sit tantum necessaria illis, qui ea suscipiunt.

4. Peccata, quae Fidei adversantur, sunt infidelitas, et haeresis: infidelitas quae triplex est: Negativa, eorum nempe, qui nihil audierunt de Fide. Positiva, eorum est, qui sua culpa ignorat veritatem Fidei. Contraria, est eorum, qui Fidei sufficienter eis propositae repugnant, aut eam contemnunt. In hac infidelitate contraria, sunt paganismus, iudaismus, et haeresis1.

5. Ad haeresim duo requiruntur, iudicium erroneum intellectus, et pertinacia voluntatis. Quare non est haereticus, qui tantum externe detestatur Fidem, aut qui tantum negative dubitat de ea, credulitatem suspendendo circa aliquem articulum, quia iste non format iudicium: contra vero est haereticus, qui affirmative iudicat aliquod dogma esse dubium: aut qui ideo suspendit iudicium, inj quantum virtualiter iudicat dubium esse illud dogma, licet sciat Ecclesiam illud docere. Nec est haereticus qui est dispositus se iudicio Ecclesiae submittere, quia tunc deest pertinacia2. Ad haeresim deducitur apostasia, quae est error Fidei ex toto contrarius, ab ea nempe discendendo.

6. II. Spes definitur: Est virtus, per quam certa cum fiducia futuram beatitudinem, et melia illius assequendae expectamus per Dei auxilium. Obiectum materiale primarium Spei, illud nempe quod sperare debemus, est beatitudo aeterna, quae est Deus ipse fruendus; secundarium sunt divina gratia et bona nostra opera Dei auxilio exequenda. Obiectum vero formale, seu motivum, quo nos sperare debemus, alii dicunt esse Dei misericordiam; alii divinam omnipotentiam, ut communiter Thomistae; alii divinam promissionem, ut tenet Iuvenin; alii denique volunt esse divinam bonitatem, illam intellige bonitatem, qua nobis auxilia ad consequendam salutem communicat, quae eadem est ac misericordia; quod si quis vellet obiectum formale spei esse bonitatem Dei, in quantum est res spectata, bene ait Continuator Tournely3, erraret utique.

7. Hinc puto concludendum omnia illa tria prima motiva, quae innuimus, obiectum formale Spei constituere, nimirum dei misericordiam et omnipotentiam, qua nobis Deus opitulatur ad vincendos inimicos salutis: haec duo motiva expresse docentur a s. Thoma4, qui sic ait: Ita obiectum formale Spei est auxilium divinae pietatis, et potestatis, propter quod tendit motus Spei in bona sperata, quae sunt materiale obiectum Spei. Et puto his duobus debere addi tertium, quod est divina promissio, ut ait Iuvenin, sive sit fidelitas Dei in promissis, quibus pollicitus est se ob merita Christi ad gloriam nos adducturum; nam, hac promissione praecisa, nos certa fiducia non possemus nostram salutem sperare.

8. Vitia Spei opposita sunt desperatio et praesumptio: peccat praesumptionis ille, qui meritis ipsius solius innixus, aut solius Iesu Christi meritis, ipso non cooperante, confisus, sperat salutem consequi. Praesumptionis pariter peccat, qui reiterat peccata, sperans Deum aeque duo


- 77 -


peccata quam unum esse remissurum; aut qui ex facilitate remissionis, quam sperat, inducitur ad peccandum: non autem qui ex passione peccaret, sperans eodem tempore sibi parcendum fore. Qui autem vellet diutius in peccatis perseverare, sperans postea fore ut respisceret, hic non peccaret qui dem contra spem, sed contra charitatem erga seipsum, aeternae damnationis periculo se exponendo1.

9. III. Charitas definitur: Est virtus, qua diligimus Deum propter seipsum, ac nos et proximum propter Deum. Itaque obiectum materiale primarium charitatis (nempe id quod amare tenemur) est Deus quem super omnia diligere tenemur, tanquam nostrum ultimum finem. Secundarium sumus nos ipsi, et proximus, quem sicut nosmetipsos diligere debemus, quia hoc nobis praecipit Deus. Obiectum autem formale charitatis (nempe motivum, quo tenemur diligere Deum) est quia ipse est bonitas infinita, fons et aggregatio omnium perfectionum.

10. Dubitatur 1. An desiderium fruendi Deo sit obiectum charitatis? Et respondemus affirmative Charitas enim (ut diximus) tendit ad Deum, ut ad ultimum finem, ideoque desiderium eo fruendi, qui est ultimus finis noster, est actus proprius charitatis, imo perfectissimus, quia fruitio est charitas consummata: quare Apostoli desiderium moriendi, et esse cum Iesu Christo, fuit actus perfectus charitatis. Et hoc expresse dicit s. Augustinus: Charitatem voco motum animi ad fruendum Deum propter seipsum. Nec obstat dicere, quod obiectum Charitatis esset idem cum obiecto Spei, quod est eitam frui Deo cupito; nam recte respondet Habert2 dicens, Spem tendere ad Dei fruitionem, uti nostrum bonum; charitatem vero ad ipsius fruitionem ob gloriam ipsius Dei; dum (ut ait s. Bernardus) cum homo Deo fruitur, sui ipsius obliviscitur, et totis viribus eum diligit.

11. Dubitatur 2. An sit actus charitatis diligere bonitatem divinam, ut nobis convenientem, cum hic actus videatur potius amor concupiscentiae quam amicitiae? Respondetur cum Habert, Gotti, et Iuvenin, quod si in hoc respicimus nostrum bonum, ut terminum dilectionis, utique ille est amor concupiscentiae ad spem spectans; si vero respicimus gloriam Dei, uti teminum, eius bonitatem diligentes tanquam nobis convenientem, qui anos adiuvat ad eius voluntatem exequendam, et ad ultimum finem, qui est eum diligere, et ob quem nos creavit, assequendum, hic est verus actus charitatis. Quare s. Augustinus aiebat: Sic amare debes, ut ipsum (Deum) pro mercede desiderare non desinas qui solum te satiet. In Ps. 134. n. 11.

12. Deum vero diligere propter beneficia quae in nos contulit, est actus gratitudinis, sed non charitatis, ut dicit Habert et La-Croix3. Sed bene ait Habert, quod si quis divina beneficia respiceret tanquam Dei bonitatis communicationem verum eliceret actum charitatis, in illis diligens non iam bonum ipsius recipientis, sed bonitatem Dei dispensantis.

13. Tenemur autem tam circa charitatem erga Deum, quam circa fidem et spem, actus elicere, uti constat ex propositionibus proscriptis 1. et 7. ex illis Alexandri VII. et 6. 16. et 17. Innoc. XI.; nam sublatis actibus, illas virtutes exercere non possumus. Igitur hi actus aliquando obligant ex se, aliquando per accidens. Obligant per accidens, cum urget necessitas eos eliciendi ad superandum aliquam tentationem, aut ad alicuius praecepti adimpletionem, v. gr. confessionis, communionis, etc. Obligant per se (uti docend dd.) in pluribus vitae temporibus: nimirum cum pervenitur ad rationis usum; in exitu vitae; et pluries in vita, saltem semel quolibet anno;


- 78 -


ut dicunt AA.; sed circa actum charitatis magis mihi arridet sententia eorum, qui eum requirunt semel in mense, dum difficiliter observare poterit legem divinam, qui frequenter suum erga Deum amorem actibus positivis non exercet. Attamen opus non est, ut hi actus reflexe et explicite fiant cum intentione praecepto satisfaciendi: sed satis est, si exercite fiant, nempe ut actu fiant, licet ex alio fine, nempe ad abiiciendam tentationem, ad eliciendam contritionem, si confiteri velit. Ita etiam actus charitatis sunt omnes uniformitatis actus divinae voluntti, et omnes virtutes exercitae ad Dei complacentiam. Ita pariter sunt actus fidei orare. Crucifixum adorare, signare se signo crucis, etc. quare bene ait Card. de Lugo, quod ille, qui semel amplexus est fidem chrisitanam (aut vixerit, ego addo, christiane, saltem praecepto paschali satisfaciendo) non debet dubitari, quin satisfecerit praecepto fidei: et idem intelligendum de praecepto spei1.

 

 




1 Lib. 2. n. 17.



2 N. 19.



3 Tract. de Decal. c. 1. p. 2. de spe concl. 2.



4 In quaest. disp. q. unic. de spe.



1 Lib. 2. n. 20. et 21. Hinc recte.



2 Tom. 3. de Spec. c. 2. q. 2.



3 La-Croix l. 2. n. 147. Habert t. 3. de Charit. c.



1 Lib. 2. n. 6. ad 8.






Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL