Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Sant’Alfonso Maria de Liguori Homo Apostolicus (bozza) IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
PUNCTUM I. De dilectione inimicorum.
16. Certum est nos teneri inimicos diligere tam actu interno, quam actu externo eis ostendendo saltem signa communia consueta ostendi aliis amicis, aut consanguineis: v. gr. eos salutando, aut resalutando, litteris respondendo, eorum consortium non evitando, communibus eleemosynis non privando, etc. Diximus saltem resalutando, sed si inimicus esset Superior aut contra adesset scandalum, aut si absque gravi incommodo posset suum inimicum salutare, et hoc modo eum liberare a peccato gravi odii, quoi pse ab illo habetur; tunc (ut recte ait Tournely) tenetur salutationem praevenire. Nonnulli autem auctores excusant a peccato gravi offensum, si nec resalutaret inimicum, si de recenti ab eo iniuria esset affectus, ita Roncaglia, Tamb., Mazzot.2. 17. Hic memorare iuvat illud dubium quod fit a dd. an teneatur offensus iniuriam remittere offensori? Salm.3 dicunt teneri quidem iniuriam remittere, sed non publicam poenam, quia haec refertur ad bonum reipublicae. Speculative loquendo sententia vera est, sed in praxi ego numquam ausus sum absolvere aliquem istorum, qui dicebant se inimicis pepercisse, sed voluisse ut iustitia suum haberet locum, animadvertendo in scelestos; nam numquam mihi suadere potui, quod huiusmodi, qui aliquando veniunt peccatis onerati, ita bonum commune et iustitiam diligant (non quidem in alios delinquentes; sed dumtaxat ni suum offensorem), ut omnis vindictae tabe sint defaecati; unde in ipsis dicunt dd.4 facillimum est, ut eorum erga iustitiam amor sit coloratus praetextus ad tegendam propriae vindictae cupiditatem. Nihilominus iudico bene posse absolvi offensum, 1. si iam vellet remittere, sed iusta praetenderet prius sibi satisfieri de damnis passis, modo effensor non esset adeo pauper ut nullo modo per esset satisfaciendo. 2. Si condonaret iniuriam sub conditione, ut offensor in longiquam regionem proficisceretur, aut quia habet fratres, aut filios, qui facile iracundia abripiuntur, aut quia offensor est ita discolus, et ad rixas proclivus, ut iuste timeret suam expertus imbecillitatem, ne perlaturus esset eius insolentias.
|
2 L. 2. n. 28. 3 Tr. 21. c. 6. n. 18. 4 Lib. 2. n. 29. v. Licet. |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL |