Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Sant’Alfonso Maria de Liguori Homo Apostolicus (bozza) IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
PUNCTUM V. De cooperatione materiali.
31. Cooperatio materialis communiter admittitur uti licita a dd. cum iusta adest causa. Sciatur hic quod alia est cooperatio formalis, quae evenit cum directe cooperatur ad peccatum (ut est in eo, qui fornicatur): aut cum influit in pravam voluntatem proximi volentis peccare, ut esset servare terga latroni, aut sicario, ut securius furetur, aut occidat: scribere litteras amatorias vice concubinarii aut afferre dona concubinae: accipere dona ab eo, qui tuae honestati insidiatur. Hae et his similes cooperationes sunt intrinsece malae, quia ipsis datur ansa proximo ad peccatum exequendum, aut saltem istius prava voluntas fovetur, ideoque nulla ex causa, ne mortis quidem, excusari possunt a mortali. Alia vero est cooperatio materialis, quae est cum actio est indifferens, et proximus potest ea uti sine peccato, sed ille sua malitia ea abutitur ad peccandum, ut esset mutuari pecuniam ab aliquo, qui eam non vult dare sine foenore: ministrare vinum ei, qui eo abutitur ad ebrietatem; dare claves illi, qui eis utitur ad furandum. 32. Itaque hae materiales cooperationes possunt esse licitae, si tres conditiones concurrunt: 1. Ut actus tuae cooperationis (ut iam dictum est) SIT EX SE INDIFFERENS. 2. Ut ex officio non tenearis impedire alterius peccatum. 3. ut causam iustam et proportionatam habeas sic operandi; nam tunc proximi peccatum non provenit ex tua cooperatione, sed ex malitia illius, qui abutitur tuo opere ad peccandum: itaque tunc non est actio tua, quae coniungitur pravae voluntati proximi, sed ille congiungit suam pravam voluntatem tuae actioni; unde fit, quod actio tua non est causa illius peccati; sed est tantum occasio, quam tu non teneris auferre, quando habes iustam causam eam ponendi; et sic licitum est cauponi dare vinum ebriaturo semper ac alias grave metueret damnum; ita Sanch. Tourn. Bonac. Busemb. et alii commun. Dictum est, causam iustam et proportionatam, quia quanto proximior est tua actio proximi peccato, eo maior debet esse causa, quae te excuset. Ad iudicandum, quando causa sit iusta et proportionata, ante omnia pro regula sit observare quod dicunt dd., quia cum hoc pendeat a prudentum aestimatione, sententia in hac materia communior erit etiam probabilior, ut dicemus etiam loquendo de gravi materia furti, Tract. X. n. 22. Praeterea cum agitur de praeiudicio proximi, tenenda est haec regula, quod non possumus cooperari damno alterius, nisi quando dmanum quod timemus bonis nostris, sit ordinis superioris, v. g. cum aliquis tibi minatur mortem, nisi tu coopereris morti sui inimici, praebendo v. g. ensem; tu non potes eum illi dare, quia non potes positive concurrere morti alterius, ut liberes te a morte. Ita etiam cum fur minatur tibi auferre bona tua, nisi coopereris, ut ille surripiat bona alteirus, nec potes quidem cooperari. Secus esset, nisi coopereris, ut ille surripiat illa bona, tu subiturus esses vitae, aut famae dispendium, quia tunc cum in extrema sis constitutus necessitate, tenetur proximus ad permittendam tibi illam cooperationem in suorum bonorum iacturam, ne tu vita, aut fama pericliteris1. Observa etiam super hoc quod dicetur Tract. X. num. 56.
|
1 Lib. 2. n. 59. et l. 3. n. 571. |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL |