Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Sant’Alfonso Maria de Liguori
Homo Apostolicus (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • TRACTATUS IV. DE PRIMO PRAECEPTO DECALOGI
    • CAP. III. De religione, et vitiis ei oppositis.
      • PUNCTUM I. De superstitione.
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

- 83 -


PUNCTUM I. De superstitione.

 

34. Superstitio definitur. Est vana, seu falsa religio, indebitum Deo cultum exhibes. Propterea superstitio duplex est, cultus indebiti, et res cultae. Cultus indebiti est cum Deo exhibemus cultum falsum, ut si laicus vellet Missam celebrare, aut si exponerentur reliquiae falsae, aut si fingerentur falsae visiones, revelationes, aut miracula, aut alia adinventa, ut augeretur devotio: quae omnia ex


- 84 -


genere suo sunt peccata mortalia. Aut cum Deo cultum supervacaneum exhibemus, ut esset audire Missam a sacerdote talis nominis, aut vultu converso ad Orientem1. Superstitio autem rei cultae est, cum cultum, qui Deo debetur, exhibemus creaturis. Hinc prohibita est idololatria, qualis est illa gentium, qui pro alis homines venerantur, pecudes, herbas, statuas, etc. Divinatio, quae est praedictio eventuum futurorum, ope daemonis facta cum pacto expresso, aut tacito: unde illicita est 1. astrologia iudiciaria, quae praedicit futura a libera hominum voluntate dependentia. Ad differentiam naturalis, quae ex motu planetarum augurantur pluvias, aut sterilitates, aut ex momento nativitatis auspicatur inclinationes, aut temperamenta personae, haec caeteroquin licita est, sed saepe saepius est vana et inutilis2. 2. Ita etiam est graviter illicitum constanter credere somniis, ut quis proprias actiones dirigat, ut futuros eventus praedicat, nisi moralis certitudo habeatur quod talia somnia sint a Deo3. 3. Ita etiam est illicitus ensalmus constitutivus, qui est quaedam oratio certis et determinatis verbis constans, ad morbos sanados ordinata. Et hoc est peccatum mortale, cum effectus creditur infallibilis, praecipue si verba sint vana, aut falsa, aut scripta certo peculiari modo. Contra est licitus ensalmus invocativus, quo a Deo expostulatur sanitas, quin credatur effectus infallibilis4. 4. Illicitum quoque est sortilegium, seu sors divinatoria, nempe cum exposcitur a daemone expresse, aut tacite revelatio occultorum aut futurorum, sorte aliquem numerum, aut signum accipiendo. Contra vero est licita sors divisoria, quae adhibetur ad bonorum divisionem, aut ad lites praecipiendas, aut ad distribuenda officia saecularia, inter aequaliter dignos. Sed non licet ea uti in beneficiis, aut officiis ecclesiasticis5.

35. Hic adverte omnino illicitum esse usum virgae bidentis, quam vocant virgam divinatoriam, ex cuius declinatione inveniuntur thesauri absconditi, metalla, aquarum venae, aut praediorum termini translati. Nonnulli admiserunt hoc, ut effectum naturalem; sed quomodo (nos niquirimus) haec virga potest naturaliter moveri ad intentionem ea utentis, quandoquidem si aquam quaerit, virga inveniens thesaurum non movetur? pareterquam quod observatum est, quod si quis praemiserit protestationem non consentiendi concursui diabolico, etsi res conquisita ibi esset, virga immota stetit6.

36. Vana observantia est usus alicuius medii improportionati ad obtinendum aliquem effectum, ut est uti inspectione certarum figurarum, aut caeremoniarum, aut signorum, aut certarum orationum tali situ recitatarum, aut cum verbis sacris, aut vanis mixtarum, aut cum fiducia certa prolatarum, ut aliquam scientiam acquirat sine studio, aut ut liberetur ab aliqua infirmitate, aut vulnere. Omnes istae sunt vanae observantiae, quae sunt graviter illicitae. Et de istis praecipue interrogandi sunt milites, nutrices, veterinarii, seu iumentorum medici, pastores, et rustici7.

37. Advertatur nihilominus hoc, quod dicit s. Thomas8, quod ubi non adsunt manifesta iudicia malitiae alicuius effectus, in dubio praesumi debet, quod proveniat ex causa naturali; unde est valde probabile licere usum pulveris sympathici admoti super sanguinem effluxum, ut hunc inhibeat amplius ex vulnere profluere, modo statim, et in distantia proportionata applicetur. Ita nec videtur esse prohibitus usus corallorum,


- 85 -


et quorumdam animalium ungularum, ut naturalis effascinatio evitetur certorum, qui ea noxia qualitate scatent, ut aspectu suo aliis nocere soleant. Ceterum in huiusmodi remediorum genere, quae innoxia videntur, satis erit, ut omnis scrupulus auferatur, si protestatio praecedat cuilibet diabolico operi nolle consentire1.

 




1 Lib. 3. n. 1. et seqq.



2 n. 10. v. Quaer. inde.



3 n. 9.



4 n. 21.



5 n. 11.



6 Cont. Tournely tr. de rel. p. 3. c. 2. cum alis.



7 Lib. 3. n. 14.



8 2. 2. q. 60. a. 4.



1 L. 3. n. 20. et 22.






Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL