Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Sant’Alfonso Maria de Liguori
Homo Apostolicus (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • TRACTATUS IV. DE PRIMO PRAECEPTO DECALOGI
    • CAP. III. De religione, et vitiis ei oppositis.
      • PUNCTUM II. De irreligiositate.
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

- 85 -


PUNCTUM II. De irreligiositate.

 

38. Irreligiositas tendit contra reverentiam Deo debitam. Prima species huius vitii est tentatio Dei; Haec potest esse vel formalis, vel interpretativa Formalis est quando aliquis expresse dubitat de aliqua divina perfectione, et de ea vult periculum facere. Haec est peccatum mortale; et quando accedit dubitatio positiva, est etiam haeresis. Interpretativa est, quando aliquis omittit media naturalia, et vult quod Deus per miraculum eum liberet ab oni malo; v. gr. si cupit spretis medicinis ab infirmitate curari a Deo, aut si velit, dum ipse in aliquod vitae discrimen se coniicit, ut Deus ab omni damno eum liberet. Et haec per se etiam est mortale, nisi quis excusaretur, aut quia aliquo divino impulsu, aut ab ignorantia ductus illud faceret, aut materiae levitae, puta si neglectis remediis a levi infirmitate sanitatem a Deo expectaret2.

39. Secunda species est sacrilegium, quod trilex est, personale, locale, et reale. Personale, cum percutitur clericus, aut monachus, aut turpiter agitur cum persona voto castitatis obstricta. Locale, cum aliquid committitur, per quod polluitur ecclesia, nimirum si in ipsa effunditur semen humanum, aut sanguis in aliqua copia. Dubitatur autem an per occultam seminis effusionem polluatur ecclesia? Alii negant, et non improbabiliter; sed alii probabilius affirmant3. Et idem dicimus de usu matrimonii, ideoque omnes hae actiones sunt sacrilegia. Ita etiam probabilius sacrilegia sunt omnes tactus, aspectus, sermones impudici in ecclesia habiti4; observetur quod dicetur super hoc puncto in Tract. IX. n. 22. et 23. Hic obiter advertatur nemini quacumque praedito dignitate, modo non regali, licere indicere, ut sibi ad ecclesiam deferatur stratus, secus statim cessandum a Divinis, et ministri ecclesiae ipso facto excommunicationem incurrunt, et ecclesia tamquam interdicta habenda est. Hoc decretum fuit a S. C. Caerem, quae ait: «Proposito in S. C. Caerem, quodam abusu inter alios, qui de recenti in Urbe irrepserunt, eadem S. C. ad eum omnino tollendum die 30. augusti 1701. decrevit: «Non licere cuicmque, etc. (personis regalibus tantum exceptis) ad ecclesias strata sibi deferri facere, secus cessandum immediate a Divinis: quod nisi servetur, rectores, caeterosque ministros ipso facto excommunicationem incurrere, eamque ecclesiam esse pro interdicta (ita adnotatum reperitur in Bullario Clementis XI. part. 3. Decr. I. Caer.). Deinde subiungitur: Et facta relatione Sanctitas sua (i. e. praefatus Clemens) Decretum approbavit, nec non promulgari, atque executioni tradi, et in omnibus Urbis sacrariis affigi mandavit die 3, octob. 1701.» Hoc omne refertur a Ferraris in sua Bibliotheca5, qui etiam refert (ibid.) vetari pluribus ex Decretis S. R. C. dare intra Missam laicis (etsi praesidibus) Evangelium osculandum, uti etiam dare illis usum baldachini, et illos admittere ut assistant in presbyterio. Ad nostra autem redeuntes dicimus furtum rei ecclesiis commodatae, aut in eis repositae, ut custodiatur, procul dubio esse sacrilegium. Probabile autem est furtum cuiuslibet rei profanae, quae


- 86 -


ad ecclesiam non pertinet, non esse sacrilegium, sed nobis probabilius videtur esse quidem1. Pro loco sacro intelligitur quilibet locus ab Episcopo ad divina officia, aut mortuos tumulandos destinatus a tecto ad solum2. Sacrilegium reale est illicita administratio, aut receptio Sacramenti, aut reliquiarum, aut imaginum, aut vasium aut vestium sacrarum, aut alterius rei, quae consecratur, aut benedicitur, profanatio. Sacrilegium quoque est sacrae Scripturae verborum abusus, ad turpia, aut detractiones ea detorquendo. Sacrilegium pariter est reliquiarum Sanctorum surreptio, cum dominus est graviter invitus3.

40. Tertia species est simonia, quae definitur: Studiosa voluntas emendi pretio temporali aliquid spirituale vel spirituali annexum. Et ut clarius explicetur, est malitiosa voluntas, qua intenditur pretio emi aliquid spirituale, aut spirituali annexum, ut sunt redditus beneficiorum, vestes sacrae, et etiam labor intrinsecus in administratione Sacramentorum4. Simonia quadruplex est, mentalis, conventionalis, realis, et confidentialis. Mentalis est, cum aliquis dat temporale animo obligandi aliquem ad reddendum spirituale, aut contra, sine ulla conventione. Conventionalis est, cum intercedit pactum, sed a neutra parte executioni mandatum. Realis est, cum pactum effectu completum est5. Confidentialis denique est, cum aliquis renuntiat alteri beneficium cum pacto, ut in posterum sibi ipsi, aut alteri illud cedat, aut renuntiet, aut cum onere, ut sibi partem proventuum reddat6.

41. Dona, quae habent rationem pretii in emendo spirituale, nuncupantur munus a manu, munus ab obsequio, et munus a lingua. Munus a manu comprehendit quodlibet temporale pretio aestimabile, ut pactio vendendi, aut mutuandi, etc. debiti remissio, aut solutio7. Munus ab obsequio est quodlibet servitutem prae se ferens. Munus a lingua est quaelibet intercessio, etiamsi sit mediata, quae pretio digna est. Dare autem aliquid mediatori ob laborem, aut damnum subeundum, non est ex se illicitum, est tamen periculosum8.

42. Simonia altera est iuris divini, iuris umani altera. Iuris divini est Sacramentorum ceterarumque rerum sacrarum venditio. Iuris humani est venditio officiorum ad res sacras institutorum, ut sunt officia sacristae, oeconomi, thesaurarii, praefecti domus, vicedomini, et advocati ecclesiae. Et hic notandum posse dari simoniam iuris humani, quin sit iuris divini9.

43. Et etiam simonia iuris divini admissio alicuius in religionem ob bona temporalia: nisi dentur dumtaxat ad conciliandam benevolentiam, aut quia monasterium esset pauper, aut postulans esset senex, aut infirmus, ita ut ille esset oneri monasterio. Et propterea dicimus, quod si monasterium esset opulentum, non licet his praecisis rationibus aliquid accipi ab ingredi volentibus, ob sui sustentationem, exceptis monasteriis Monialium, quae semper possunt acceptare dotes prout declaravit Clemens VIII.10.

44. Dubitatur 1. An semper sit simonia dare temporale pro spirituali? Iuxta communiorem et veriorem sententiam negatur, quando temporale datur non iam ad obligandum, sed ad conciliandam benevolentiam. Nihilominus advertendum est, ut habetur ex propos. 46. ab Innoc. XI. proscripta, certe esse simoniam dare temporale (praecipue cum datur in aliqua notabili quatitate) ob principalem finem obtinendi spirituale11.


- 87 -


Communissime autem dicunt Salm. cum Caiet. Suar. Less. Laym. Tolet., etc. contra Azor. et alios paucos, quod liceat dare aliquid temporale, v. gr. Episcopo, primario ad captivandam suam benevolentiam, secundario ad obtinendum beneficium. Ceterum recte advertunt Ronc. et ipsi Salamnt. cum Sanch. et Bonac. quod cum datur temporale solo intuitu rei spiritualis, vel contra, tunc facile praesumenda est intentio saltem virtualiter simoniaca, ut eruitur ex cap. Tua nos, de simon. Excepto, ut aiunt, nisi constet de opposito, vel aliter colligatur ex circumstantiis, nempe ex parvitate muneris, vel ex pietate, aut parvitate muneris, vel ex pietate, aut opulentia dantis1.

45. Dubitatur 2. An liceat aliquid recipi ob Sacramentorum administrationem? Nulli dubium est non licere accipere tanquam pretium rei sacrae, aut laboris intrinseci ipsiusmet administrationis; secus vero extrinseci, v. gr. si sacerdos celebratum iturus esset in locum longinquum, aut in hora, aut tempore incommodo. Et quamvis non esset labor extrinsecus, licet accipere temporale, non tanquam pretium, sed tanquam stipendium sustentationis ministri, qui occupatur in alterium gratiam, quamvis minister non esset pauper. Id est commune cum s. Thoma2. An autem sit lethale administrare Sacramenta, concionari, assistere in choro principaliter ob temporale emolumentum. Alii affirmant; sed alii, ut Sotus, Suar. Silvest. Sanch. Salmant., etc. communius et probabilius negant, eadem ratione superius allata, quia stipendium non recipitur, ut pretium rei sacrae, sed tanquam stipendium debitum personae, quae in proximi gratiam occupatur. Ceterum videtur non posse excusari saltem a veniali, qui spiritualia munia ad bonorum temporalium acquisitionem ordinat3.

46. Dubitatur 3. An beneficiorum venditio sit prohibita etiam de iure divino? Probabilius s. Thomas et alii affirmant. Nihilominus Papa potest a spirituali beneficii separare temporale, ut sunt fructus, et ita ex suo assensu potest efficere, ut aliquis, soluto aliquo pretio temporali, possit assequi beneficium4.

47. Dubitatur 4. An sit licitum permutare res sacras? Si ambae sunt mere spirituales, puta Missam cum rosario, etc., utique licitum est eas permutare. Si sunt mixtae, oportet distinguere cum s. Thoma, et communi. Si temporale subsequitur spirituale, ut fructus subsequuntur beneficium, tunc illicita est permutatio sine Pontificis permissu, aut saltem Episcopi, ut aliqui asserunt. Secus vero si temporale sit annexum antecedenter spirituali, ut argentum vasis sacris, pannus vestibus sacris, et alia huiusmodi. Haec bene possunt vendi, et permutari, modo habeatur ratio tantum pretii intrinseci rei5.

48. Dubitatur 5. An sit simonia dare aliquid, ut alter omittat rem spiritualem? Distinguendum, et affirmandum, si omissio est de re directe a potestate spirituali, et adest obligatio eam ponendi, uti esset omissio absolvendi, dispensandi, eligendi etc., ita ex cap. Presbyter, de simon., ubi prohibetur negare propter aliquod lucrum temporale absolutionem poenitentibus, modo illa non esset iniusta, aut sacrilega. Negandum vero esse simoniam, si omissio esset alicuius actus spiritualis pendentis a libertate, ut esset omissio orandi, celebrandi, largiendi eleemosynam; dummodo omittens non teneatur ex iustitia ad id praestandum6.

49. Dubitatur 6. An liceat dare aliquid, ut se redimat a vexatione, ut beneficium, aut aliquid, aliud spirituale assequatur? Duas affert Doctor angelicus regulas. Prima est, quod si acquisiverit ius in re, et ius


- 88 -


est certum, bene potest redimi vexatio dando aliquid temporale (non tamen spirituale)1. Et hoc procedit etiam de vexatione circa possessionem beneficii pro eo, qui iam acquisiverit ius; nam actio possessionis est mere temporalis2. Secunda regula est, quod si ius est ad rem, vexatio nullo potest redimi pretio etiamsi elector iniuste negaret suum suffragium, ut communiter dd. et habetur ex cap. Matthaeus, de simon. Nihilominus excipitur cum Suar. Castrop. Anacl. et Elbel, si tu pecuniam tradidisses alicui, qui tantum posset obesse, et non prodesse, ut abstineat tibi nocere, etiamsi ille nullis malis artibus hoc faceret, sed precibus, aut donis ob livorem in te conceptum impedire vellet electores, quominus tibi beneficium conferrent, ut recte dicunt Suar. Anaclet. et Salm., etc. quia cum sit temporalis talis iniqua vexatio, bene potes eam redimere pretio temporali. Et propterea paucis abhinc annis, cum delatus fuisset ad summum Pontificem Benedict. XIV. casus, quo cum quidam sacerdos dioecesis Nusci nominatus fuisset ad canonicatum in una insigni illius dioecesis collegiata insurrexit quidam laicus, qui potentia valebat in curia episcopali, et popescit a praefato sacerdote certam summam non immodicam, alias multa crimina ei affigeret, quibus pro canonicatus honore decorando, reus in curia sisteret. Sacerdos hoc timore incussus, cum omnium eorum, quae ab illo opponi sibi intendebantur, culpa vacaret, promisit se daturum quidquid ille turpiter postulabat, et praestitit; et ita a canonicatus consecutione non impeditus fuit. Post multos annos re Romam ab Episcopo successore delata, Pontifex dixit, si forsan indigeret talis provisio convalidatione, se convalidare eam, et decrevit talem canonicum permansurum in eodem gradu; unde apparet quod Papa non habuit pro certe invalida illam collationem, sed voluit ad securitatem sic agere, quia sic fuit postulatus, ut ageret. Secus tamen dicendum cum Suar. Anacl. Salmant., etc. si ipse esset elector, qui non solum posset obesse, sed etiam prodesse (quidquid dicat Castropal. qui tenet posse dari pecuniam tantum ad removendum illius pravum animum); quia illa pecunia de facto semper efficeret, ut deflecteretur erga te illius animus, et consequenter gratiam illius sollicitat ad beneficii consecutionem. Casu autem, quo elector fraudibus, et vi moliretur alios electores subornare, ut ei suum suffragium negarent, tunc communiter dicunt Less. Soto, Suar. Fill. Sanch. Salm. Croix, Bus., etc. posse pecunia redimi talem iniustam vexationem. Et hoc mihi videtur satis probabile, cum (ut ait p. Mazzotta) daretur ei pecunia cum expressa protestatione, quod nihil ab ipso petitur, nisi ut a vexatione desistat3. Illicitum est autem pecuniam dare competitori, ne concurrat, si illa iuste potest concurrere4. Contra licet pecuniam dare, ne elifatur indignus, aut minus dignus5. Et ita pariter licitum est pecuniam illi offerre, qui iniuste renuit Sacramenta ministrare, accedente tamen causa gravi ea suscipiendi, nam hoc etiam est redimi ab iniusta vexatione6. Gerson, Caiet. Suar. Less. et Spor. cum s. Bonav. Vasq. Pont. et aliis communiter.

50. Poenae vero a sacris Canonibus in simoniacos inflictae, sunt sequentes: 1. Propter simoniam pro ingressu in religionem, communitas incurrit suspensionem, et particulares id praesumentes, ut loquitur textus7, excommunicationem papalem. Sed haec probabiliter tantum incurritur in professione; imo multi dd. dicunt illam in desuetudinem abiisse8. Et hic advertatur, quod omnes


- 89 -


electiones simoniacae ad generalatum, rectoratum, et ad quodlibet officium spirituale in religione sunt irritae, ut habetur ex textu1.

51. II. Propter simoniam in collatione Ordinum (non tamen primae tonsurae) Episcopus ordinans, et mediatores incurrunt excommunicationem, et suspensionem Papae reservatas, ac interdictum ab ecclesiae ingressu. Ordinati vero praeter excommunicationem, et suspensionem Ordinum (sed probabiliter eorum tantum simoniace susceptorum) prohibitum est eis ascendere ad superiores Ordines. Hoc tmaen non procedit, cum simonia ab aliis, ordinato inscio, commissa est2.

52. III. Propter simoniam realem in beneficiis irritae sunt omnes praesentationes, electinoes, etc. Quare simoniacus nequit retinere beneficium, neque fructus ab illa perceptos3. Et hoc etiamsi beneficiatus invincibiliter praedictam poenam, et simoniam commissam ignoraret, si v. g. patrata fuerit a quodam tertio, ut habetur ex cap. Nobis, de simon. Excipiuntur tamen, 1. Si beneficiatus contradixerit, et postea simoniam ignorando acceptaverit beneficium. 2. Si ille tertius commiserit simoniam hoc dolo, ut illum redderet inhabilem ad beneficium. 3. Si pacifice tres annos in beneficii possessione fuisset, ut communiter dd. Exceptis dictis casibus, recipiens simoniace beneficium, praeter excommunicationem papalem per Bullam s. Pii V. Cum primum an. 1565, qui beneficium eccelsiasticum simoniace adeptus fuerit, perpetuo fit inhabilis ad ea, et ad quaecumque alia (ita ut etiam per Extrav. Pii IV. In sublimi, si nollet omittere beneficium, non posset absolvi); et praterea privatus existit etiam illis beneficiis, quae antea obtinuisset. Attamen iuxta communiorem et probabiliorem sententiam, quam tenent Navar., Suarez, Less., Sanch., Laym., Anacl., Ronc.,Croix, etc. dictae poenae non incurruntur, nisi simonia sit ab utraque parte completa; et hic est stilus curiae, ut testantur Nav. et alii4, excepta tamen confidentiali, in qua sufficit, ut tantum temporale sit praestitum iuxta Bullam s. Pii V.5. Et quamvis simonia sit completa, illae duae poenae privationis et inhabilitatis non incurruntur, nisi post sententiam condemnatoriam, ut communissime Bonac., Castropal., Sanch., Laym., Fillius., etc.6. Nec obstat Bulla Pii V. quia (ut dicunt praefati dd.) illa intelligitur valere pro foro externo, cum ibi dicatur Quicumque convictus fuerit; saltem in eo sensu recepta est.

53. IV. Propter simoniam confidentialem, praeter poenas impositas adversus realem, incurritur etiam privatio aliorum beneficiorum etiam antea obtentorum; sed probabiliter non quidem ante sententiam delicti declaratoriam. Advertatur tamen quod per Tridentinum Sess. 24. c. 18. cum statutum sit, examinatores synodales qui ratione examinis aliquid accipiunt ab eis qui ad beneficia curata concurrunt, tam examinatores accipientes, quam dantes fieri inhabiles ad beneficia obstinenda, ac non posse absolvi a simonia, nisi dimissis beneficiis, deducitur quod praefati ipso facto, et quidem ante omnem sententiam, omnibus beneficiis, quae etiam ante collationem simoniacam obtinuissent, privati existunt.

Denique notandum hic a quod praefatae poenae incurruntur tantum propter simoniam in materiis descriptis, nempe in materia religionis ingressus Ordinum, et beneficiorum, non vero in venditione rerum sacrarum, aut ecclesiasticae iurisdictionis, aut capellaniarum non collativarum7. Notandum 2. quod pretium


- 90 -


acceptum pro simoniaca collatione beneficiorum, aut Ordinum, aut Sacramentorum, si excedit quod poterat a ministro exigi (loquendo de Sacramentorum administratione, ut dictum est praec. n. 45.) pro sua sustentatione, restituendum est illi, qui illud tradidit ante traditionem rei spiritualis; si autem postea traditum fuisset, tunc, licet probabile sit posse restitui eidem, nihilominus probabilius est cum s. Thoma restituendum esse Ecclesiae, aut pauperibus. Quoad autem fructus beneficii simoniace acquisiti, isti restituendi sunt Ecclesiae, et probabile est posse dari pauperibus, aut successori in beneficium, et potest etiam obtineri compositio a Papa. Quod autem acceptum est pro admissione in religionem, non est restituendum, nisi post sententiam, et interim potest retineri pro alimentatione communitatis1. Notandum 3. quod ab excommunicatione et suspensione ob collationem Ordinum, vel beneficiorum, aut ob admissionem in religionem incursis, si publicae sint, solus Papa potest absolvere; sed si occultae, possunt etiam Episcopi iuxta communem sententiam per Trident. cap. Liceat. 6. sess. 24. Et Salmant. cum Less., Sa, et Castropal dicunt posse etiam mendicantes, addentes quod Bulla Pii V. quae quoad hoc revocavit omnia privilegia Regularium, non est recepta; sed hic nequeo intelligere, quomodo revocatio privilegiorum opus habeat acceptatione, cum in tantum Regulares prius poterant, quia Pontificibus sic placuit; ergo si eis ablata fuit ab eodem iurisdictio, qua potestate possunt sibi talem iurisdictionem vindicare? Vide dicenda Tractatus 20. num. 17. circa fin. Sed quicquid sit de hoc, certum est per Clementem VIII. ablatam fuisse Regularibus extra Urbem, et intra Italiam facultatem absolvendi seculares a simonia reali, et confidentiali. Vide Tract. 20. de privilegiis num. 99. Quoad inhabilitatem ad alia beneficia Episcopus potest dispensare, dummodo crimen simoniae non sit deductum ad forum contentiosum, et modo non sit confidentialis2. An autem possit Episcopus dispensare cum simoniaco ab obtinendum idem beneficium? Respondetur quod si beneficium (sive sit curatum, sive simplex) scienter fuerit receptum simoniace, non poetst Episcopus dispensare: si autem simonia commissa fuerit a tertio, et beneficiatus receperit beneficium inscius simoniae, tunc potest Episcopus dispensare, sed non tamen ante renuntiationem beneficii; Navar., Sanch., Salmant., etc. Si autem beneficium est curatum, non potest Episcopus dispensare in illa vacatione, potest vero in alia, Panorm., Pal., Salm., etc.3.

De Periurio autem, quod est quarta species irreligiositatis, fiet sermo in Tract. seq. Capit. 2.

 

 




2 L. 3. n. 29. et 30.



3 n. 36. et 458.



4 n. 458. 459. 461.



5 Ferrar. biblioth. tom. 3. verbo Ecclesia art. V. n. 28. et 29.



1 Lib. 3. n. 39.



2 n. 460.



3 n. 40.



4 n. 49.



5 n. 67.



6 n. 85.



7 n. 56. et 57.



8 n. 64.et 65.



9 n. 68. et 69.



10 n. 91. et 92.



11 n. 51.



1 Lib. 3. n. 51. v. Caeterum.



2 n. 35.



3 Lib. 3. n. 55. v. Quaer. VI.



4 n. 70.



5 n. 72.



6 n. 97.



1 L. 3. n. 98.



2 n. 99.



3 n. 100. et 102.



4 n. 103.



5 Ibid.



6 L. 3. n. 103. v. Quaer. 5.



7 C. 1. Extr. de simon.



8 l. 3. n. 108. v. Certum.



1 Extrav. 2. de simon.



2 Lib. 3. n. 109. et 110.



3 Extr. 2. de simon.



4 Lib. 3. n. 106.



5 Ibid. v. Not. 3.



6 n. 112. v. Quaer. 3. et Quoad autem.



7 Lib. 3. n. 112.



1 n. 114. ad 116.



2 L. 3. n. 117.



3 n. 118.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL