Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Sant’Alfonso Maria de Liguori
Homo Apostolicus (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • TRACTATUS V. DE SECUNDO PRAECEPTO DECALOGI
    • CAP. I. De blasphemia.
        • EPISTOLA RESPONSIVA
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

- 94 -


EPISTOLA RESPONSIVA

 

ADVERSUS EPISTOLAM APOLOGETICAM SCRIPTAM IN PROPUGNATIONEM DISSERTATIONIS, QUAE SUPER ABUSU MORTUIS MALEDICENDI PRODIIT.

 

Prae omnibus indicandum esse duxi, quod cum adversus ea quae super hoc puncto scripseram, quaedam dissertatio, cui brevius respondi, prius prodiisset, pollicitus fui, cum semel atque iterum iis quae mihi opponebantur satisfecerim, non amplius circa hoc verbum me fare facturum; tum ne in infinitum daretur progressus, tum ne eadem, quae iam a me scripta erant, repeterem; sed dixi quod dumtaxat respondere volebam (prout feci) ad duas s. Thomae doctrinas, quas mihi de novo obiiciebat. Et una simul significavi in animo mihi statutum esse deinceps nihil amplius super hac controversia scripturum (quia mihi satis in propatulo res collocata esse videbatur) nisi cum ab adversario meo de veritate prorsus fuissem persuasus: tunc enim nihil mihi difficultatis esset a sententia desciscere et id in omnibus per publicam scripturam significare non erubescerem, prout animus meus ab hoc faciendo non abhorruit in aliquibus aliis meis opinionibus, quas ubi eas rationi non consenteneas cognovi, libenter revocavi.

Nihilominus post responsionem a me datam, vulgata est altera epistola apologetica in propugnationem praefatae dissertationis, in qua contendebat auctor probare mortuis maledicere per se esse mortale: cui epistolae, non obstante consilio, quod de non amplius respondendo ceperam, alia epistola nunc respondere sum coactus. Et hanc dumtaxat hic subiungo, in qua summatim continetur tum responsio quam ad dissertationem dederam tum responsio ad dissertationis propugnationem.

 

Reverendissimo Abbati

D. Bartholomaeo de Marco Basiliano.

 

Reverendissime pater,

et domine colendissime.

 

Cum dissertatio quaedam super mortuorum maledictione, ac cum adversus eam brevis responsio mea prodiissent, novissime typis edita est altera epistola apologetica pluribus scripta in praefatae dissertationis propugnationem. Ubi ad manus meas illa epistola pervenit, et accurate illa a me lecta, diu animi pependi, rescriberem nec ne. Ex una enim parte consilium de non amplius respondendo susceptum, sartum tectum habere voluissem, ne in infinitum progrederer. Ex alia parte expediens videretur nunc denuo respondere sicut amici mei ad id faciendum me adigunt; tum quia in priori responsione error quidam, a quo me retractare intendo, fortuito excidit, licet ille ad rem nostram nihil referat, sicut ex hac altera responsione animadvertes. Tum quia in laudata epistola apologetica adversarius alias novas exponit animadversiones, quibus ut ambiguitates aliae de medio tollantur, altera responsione satisfacere opus esse duxi. Quapropter ad te hanc alteram responsionem afferandam curavi, et abs te duo haec peto: primum, ut omni qua potes animi attentione eam perlegas, detrahendo, addendo, corrigendo quicquid tibi visum fuerit: secundum, ut mihi consilium tuum candide aperias, utrum expedire tibi videatur ut hanc typis excudendam curem, dum ex una parte mihi contendere displicet cum viro et aliis eius sociis ordinis, quem ego maximi facio, atque mirum in modum veneror (tametsi mihi compertum est non deesse aliquos inter illius ordinis, forte eis minime indoctiores, qui meae adhaerent sententiae). Ex altera parte a fidelium cordibus hanc deducere opinionem, nimirum quod praefata maledictio sit mortale, cum


- 95 -


tale non sit, ad gloriam Dei, qui sibi animarum salutem gloriae habet, non parum conferre censeo.

Parcas mihi, quaeso, si non pauca, quae in priori responsione iam notata erant, hic repetita observas. Hoc non aliter faciendum esse censui, ut lectoris ante oculos omnia simul exponantur, dum legit illas animadversiones, quas mihi adversarius de novo obiicit. In dissertatione probare aggressus est maledictionem in mortuos esse peccatum lethale, et veram blasphemiam duabus ex rationibus: 1. Quia corpora fidelium defunctorum sunt sacra: 2. quia praefata maledictio praescindere non potest, quin ad animas referatur. In responsione ad dissertationem data, dixi quod iam illis obiectionibus bis responderam, propterea ne eadem semper canerem, nolui ad omnia quae opponebantur respondere. Nihilominus duabus s. Thomae auctoritatibus, quae de novo afferebantur, dixi me facere non posse quin responderem. Primus textus desumptus est ex 3. p. qu. 8. art. 2. ubi S. doctor dicit Christum in fidelium corpora influere ius resurgendi propter Spiritus sancti inhabitationem. Et hoc idem ius auctor dissertationis probare intendit aliunde, nempe ex ratione sacramentalis communionis, qua fideles, dum vivunt, reficiuntur; hincque ex hisce duabus rationibus infert mortuorum corpora inter sacra annumeranda esse, adeo ut sacro cultu ex religionis virtute emanato, veneranda sint. Ast si hae rationes (respondeo ego) probarent quod corpora quorumlibet defunctorum pro sacris habenda sunt, probarent etiam quod necessario corpora fidelium damnatorum inter sacra annumeranda essent: in iis enim etiam aliquando habitavit Spiritus sanctus, et cum Iesu Christo per Eucharistiam concorporata fuerunt. Dicit quod illae qualitates per peccatum postea amittuntur. Igitur subsumo, quoties Ecclesiae authentico testimonio mihi non constat, animam illius gloria aeterna frui, ac etiam quoties Ecclesia honorem qui ei debetur ad cultus sacri rationem non elevat, ut infra explicabimus, mihi fas non est illud corpus pro sacro habere. Praeterquam quod, si corpora defunctorum sacra sunt propter Eucharistiam quam receperunt, et propter Spiritus sancti inhabilitationem, necessario dicendum erit etiam corpora viventium fidelium tamquam sacra colenda esse, ita ut quaelibet iniuria, aut maledictio in fidelis viventis corpus irrogata, peccatum grave religioni adversans dicendum sit. Sed hoc est contra expressam s. Thomae doctrinam, ut mox videbimus. Dicere autem sacra corpora defunctorum propter ritus, quibus erga illa utitur Ecclesia, quia nempe sacrae sepulturae beneficio donat, processionibus et benedictionibus ea decorat, thure suffit, et etiam ob antiquum ritum (ut adversarius dicit) dudum adhiberi consuetum sacram Eucharistiam super defunctorum pectore collocandi: nescio cur hi ritus actus sacri cultus dici debeant; cum compertum sit, saeculis superioribus etiam tempore quo ab infidelium persecutionibus pace Ecclesia fruebatur, defunctorum fidelium corpora sepeliri in campis, et viis, prout testatur Thomassinus, et Calmet: imo plura Concilia prohibuerunt quominus in ecclesia cadavera sepulturae darentur. Quod si posterioribus temporibus usus invectus est ut in loco sacro sepelirentur (hoc affirmante sancto Gregorio), inde processit, ut proximi ex sepulchrorum conspectu recordarentur defunctorum animas saepius suis precibus coadiuvare: Hoc prodesse mortuis (sunt verba Sancti), si in ecclesia sepeliantur, quod eorum proximi, ipso tumulorum conspectu admoniti, pro illis frequentius exorent; lib. 3. Dial. cap. 50. 52. et 53. Et idem dicit sanctus Augustinus lib. de cura pro mortuis. Benedictiones autem cum aqua lustrali, dicunt Gavantus,


- 96 -


et Durandus, erga cadavera ideo adhiberi, ut a daemonum infestatione illa liberentur. Et hac eadem de causa illa thurificantur; ut scribit Innoc. III. lib. 2. de myst. Missae, c. 17. et ob id idem SS. Eucharistia in defuncti pectore apponebatur, ut idem s. Gregorius asserit lib. 2. Dial. c. 24. Quamvis hoc denique reprobatum fuerit a conciliis in 4. 6. et 7. saeculo, ut refert p. Vestrini in suis litteris theologicis Tr. 3. epist. 53. sicut etiam vetitum fuit sacram Eucharistiam in ecclesiarum fundamentalibus lapidibus collocare, aut ad energumenos, aut ad infirmorum vulnera admovere, sicut pariter sanguine consecrato frontem, oculos, etc. linire, qui apud antiquos fideles mos receptus habebat, referentibus s. Cyrillo, et s. Ioanne Chrysost. Haec perspicuum dilucidumque faciunt hos pios actus (qui a simplicitate potius quam a religione derivarunt) non indicare sacra esse ea, circa quae illi adhibebantur, sed quod solum ad bonos assequendos effectus, quos ex eorum usu sperabant fideles, adhibebantur.

Sed loquendo re ritibus, quibus hodie utitur Ecclesia communiter in tumulandis cadaveribus, haec sunt quae scribit Spondanus (lib. 1. p. 2. cap. 15. sect. 8. De sacr. coemet.): Quanta namque sit vis crucis qua signantur et ornantur, et aquae benedictae qua asperguntur, et thuris quo suffiuntur, tum ad alia plura arcenda mala, tum maxime ad fugandos daemones, eorumdemque ac magorum praestigia dissolvenda, pronum mihi esset quamplurimis Patrum testimoniis et exemplis testatissimum reddere. Et in cap. 2. Sect. 1. Fit suffitus ad corpora fidelium defunctorum, quoniam, qui pie moriuntur sunt Christi bonus odor; et ut insuper significetur, defunctos reliquisse odorem bonorum operum, etc. Per incensum ut iudicetur eosdem credidisse se per mortem ire ad immortalitatem. Insuper Stephanus Durandus (lib. 1. cap. 9. n. 9.): Porro thurificatio fit ad reverentiam loci, et divini officii, etc. Item Ioannes Beleto (in explicat. divin. offic. cap. 161.): Cadaver ponitur in sepulchrum, et aqua apponitur benedicta, ac prunae cum thure. Aqua benedicta, ne ad corpus daemones accedant. Thus propter corporis faetorem removendum. Prunae ad designandum, quod terra illa in usus communes redigi nequeat. Praeterea Guillelmus Durandus (in rationali lib. 7. cap. 35.): Aqua benedicta ponitur, ne daemones ad corpus accedant. Thus propter faetorem removendum, seu ut defunctus Creatori suo acceptabilem bonorum operum odorem indicetur obtulisse, seu ad ostendendum quod defunctis prosit auxilium orationis. Ex quo patet omnes praefatos ritus quos erga defunctos adhibet Ecclesia, non esse cultum sacrum quo honorare intendit cadavera, sed mysticas caeremonias. Nota praeterea quod eos denegat Ecclesia iis, qui excommunicationis aut interdicti vinculo ligati ex hac vita decesserunt, quamvis antequam animam efflarent certa poenitentiae ac suae salutis signa dedissent. Igitur non ideo cum defunctis eos ritus adhibet Ecclesia, quia supponit eos esse templa Spiritus sancti, sed quia communionem inter viventes et defunctos cupit conservari.

Alter locus s. Thomae qui mihi obiicitur excerptus est ex eadem 3. p. q. 25. art. 6. ubi dicit Angelicus quod Sanctorum reliquiae venerandae sunt, quia fuerunt templum et organa Spiritus sancti, qui in ipsis inhabitavit et operatus est: et etiam quia aliquando illa per gloriosam Resurrectionem Iesu Christi configuranda sunt corpori. Ex hoc infert adversarius maledictionem in defunctorum corpora veram esse blasphemiam, ex eo quia illa iam dudum etiam templa et organa fuerunt Spiritus sancti. Sed si haec ratio valeret pro defunctis (iterum pariter dico) tanto magis valere debent pro


- 97 -


vivis; imo quam longe fortius: viventes enim sunt actu (si in charitate vivunt, prout pie praesumendum est) templa viva et organa Spiritus sancti. Sed s. Thomas 2. 2. q. 76. a. 3. cum communi theologorum, qui eum sequuntur, Caiet. Sot. Azor. Prad. Serra, Mol. Lugo, Laym. Trullen. et omnes dicunt quod maledictio sive imprecatio in homines prolata, veniale non excedit, quoties maledictio non est formalis, sed tantum materialis, nempe sine pravo affectu. Referamus integrum textum Angelici, ne mihi imponatur quod truncum retulerim: Maledictio est, per quam pronunciatur malum contra aliquem (nota) vel imperando, vel optando. Velel autem, vel imperio movere ad malum alterius, secundum se repugnat charitati, qua diligimus proximum volentes bonum ipsius. Et ita secundum suum genus est peccatum mortale, et tanto gravius, quanto personam, cui maledicimus, magis amare et revereri tenemur. Unde dicitur (Lev. 20. 9.). Qui maledixerit Patri suo, aut Matri, morte moriatur. Contingit tamen verbum maledictionis prolatum, esse veniale vel propter parvitatem mali quod quis alteri maledicendo, imprecatur, vel etiam propter affectum proferentis, dum ex levi motu, vel ex ludo, aut ex subreptione aliqua talia verba profert; quia peccata verborum maxime ex affectu pensantur. Hinc in me adversarius invehendo, et verba Angelici cum emphasi mihi repetendo, secundum genus suum est peccatum mortale, sic me alloquens excandescit: Intende, o non intende! Ego tamen mhii videor haec intelligere, et quidem ita, ut nemo aliter, quam ego intelligo, textum s. Thomae intelligere debeat, nimirum quod hominibus maledicere tunc est peccatum mortale, cum maledictio est formalis, quae tunc dicitur esse talis, cum quis animo pravo optat, ut illis eveniat malum quod imprecatur, aut cum alios inducit ad illis malum ferendum, sicut se explicat Angelicus in loc. cit. a. 1. exemplo iudicis, qui ministros iustitiae ad poenam iniustam exequendam in reum iniuste movet. Et hoc dicit Sanctus ex se esse peccatum mortale, quia hoc secundum se (ut ipse loquitur) repugnat charitati, qua diligimus proximum, volentes bonum ipsius. Nam sicut charitas nobis imponit, ut proximi bonum velimus, ita vetat ne illi malum optemus, et ne alios ad illi malum inferendum inducamus. Loquendo vero s. Thomas de maledictione verbali (de qua dumtaxat nos in praesenti casu loquimur) dicit illam non excedere veniale, aut cum malum quod quis imprecatur est leve, aut deest pravus affectus (quae materialis maledictio nuncupatur) proferendo nempe maledictionem aut ioco, aut sine plena deliberatione. Et hoc denique hac ratione confirmat: Quia peccata verborum maxime ex affectu pensantur. Hoc idem docet Caietanus super cit. q. 76. a. 1. dicens: Nota ex 1. art. quid sit proprie maledictio, scil. dicere malum, in quantum malum, alicui ex intentione. Et ex hoc oritur quod maledictio distinguitur in maledictionem formaliter, et materialiter; et quod quandoque est peccatum mortale,quandoque veniale; nam maledictio formaliter est ex suo genere mortale, ut patet, materialiter autem si fiat optative, non est mortale; si vero fieret imperative, posset esse mortale. Et ratio diversitatis est, quia praeter intentionem optative maledicens neminem laedit; quia nec ex intentione nec ex opere ministri: obsequentis, quamvis non ex propria intentione. Dixi autem ex suo genere, quia propter imperfectionem actus, sive ex parte obiecti, ut si parvum malum optet vel imperet, sive ex parte operantis, ut si ex ira (vel ex ludo, addit s. Th.) maledicat, quamvis affectu tendat inmalum, quia none x consensu rationis in malum tendit, deficit a perfecta ratione peccati, et per hoc non est


- 98 -


mortale. In sequela igitur doctrinae s. Thomae Caietanus ex una parte ait quod maledictio formalis, nempe ex intentione, est de genere suo mortalis, et fit venialis vel propter imperfectionem actus, scilicet consensus rationis, vel propter parvitatem mali quod optatur; ex alia dicit, esse nonnisi venialem maledictionem materialem, nimirum praeter intentionem pronuntiatam optative, id est modo optativo, sive per verba desiderium exprimentia, sumendo illud optative adverbialiter, ad differentiam Tò imperative; scilicet imperativo modo. Et idem quippe, etsi diverso modo, docet d. Thom. loco citato: ibi enim distinguit maledictionem formalem a materiali; nam primo loco loquitur de formali, nempe cum intentione volendi malum, quod pronuntiatur, dum ait: Velle autem, vel imperio movere ad malum alterius secundum se repugnat charitati, qua diligimus proximum volentes bonum ipsius. Et ita secundum suum genus est peccatum mortale. Illud igitur quod S. doctor repugnare intelligit charitati, et esse mortale secundum suum genus, non est simpliciter pronuntiare maledictionem; sed illud velle, vel imperio movere ad malum alterius. Ergo s. Thomas tantum in volendo malum quod pronuntiatur, vel in movendo alios ad malum inferendum, gravitatem culpae recognoscit. Deinde ad explicandam procendit maledictionem materialem dicendo illam esse venialem si ex levi motu, vel ex ludo profertur, rationem tradens: Quia peccata verborum maxime ex affectu pensantur, ut supra dictum est q. 76. a. 3. et in q. 72. a. 2. sic prius dixerat: Verba, in quantum sunt soni quidam, non sunt in nocumentum aliorum, sed in quantum significant aliquid; quae quidem significatio ex interiori affectu procedit; et ideo in peccatis verborum maxime considerandum est ex quo affectu aliquis verba proferat. Aliud itaque est maledicere optative, ut loquitur Caietanus; aliud maledicere optando, ut loquitur s. Thomas; optative enim denotat maledicere per verba optativa praeter intentionem: optando autem intelligit s. doctor maledicere ex vera intentione, sicut perpsicue deinde se explicat, dicendo: Velle autem, etc., secundum se repugnat charitati, etc. Et hoc quidem est maledictio formalis, ac ideo graviter culpabilis; et tantum evadit venialis, ut subdit Angelicus vel ob parvitatem mali quod optatur, vel ob surreptionem, sive levi motu, quo maledictio profertur.

Caeterum quaestio haec me inter et meum contradictorem de mero nomine est, nam dato quod s. Thomas generaliter diceret quamcumque maledictionem de genere suo esse mortalem, attamen s. doctor pro certo equidem habet, quod maledicere homini sine pravo affectu, non est nisi veniale. Et non aliud quam hoc ipse probare quaero. Itaque tam d. Thomas, quam Caietanus, et omnes alii doctores, cum s. Augustino apud eumdem Angelicum1, non reputant esse blasphemiam maledicere homini, ex eo quod homo sit templum Spiritus Sancti; nam si hoc tenerent, nequirent dicere maledictionem sine pravo animo esse venialem; maledicere enim Sanctis aut rebus sacris, licet absit malus animus, semper est mortale. Ex hoc evidenter inferturt quod iuxta Angelicum, et communem dd. sententiam recte considerari potest fidelis persona praecise ab eo quod sit templum Spiritus Sancti. Et deducitur praeterea (adversus id quod etiam innuit meus adversarius) quod sicuti non est culpa gravis contra charitatem, et pietatem, maledicere corpori fidelis viventis, si abest pravus affectus, ita non est gravis contra charitatem, et pietatem, sine pravo animo corpori fidelis defuncti maledicere; quandoquidem iuxta ipsum s. Thomam, charitas qua mortui, qui


- 99 -


in gratia decesserunt, prosequendi sunt, non est aliud quam extensio charitatis quam vivis praestare debemus: Charitas (ait Sanctus) quae est vinculum Ecclesiae membra uniens, non solum ad vivos se extendit, sed etiam ad mortuos qui in charitate decedunt.

Sed adversarius mens dicit, quod maximum est discrimen inter vivorum, et defunctorum maledictionem, quia in vivo regnat fomes, ac proinde ipso in peccandi periculo versatur, a quo qui decessit in gratia immunis est: unde fit (ait) quod maledictio in vivos potest esse venialis: cum anim sit peccatum contra charitatem, remoto pravo affectu, potest esse non grave; sed maledictio in defunctos, cum sit peccatum contra religionem, etiam remoto pravo affectu semper est grave peccatum, ratione iniuriae, quae religioni irrogatur, cum corpori sacro maledicitur. Sed ut respondeam iterum, principium eius perquiramus, unde ille fidelium defunctorum corpora sacra esse autumat. Ipse dixit iuxta s. Thomae doctrinam mortuis maledicere esse grave, quia eorum corpora fuerunt organa Spiritus sancti et quia Communionem sacramentalem receperunt. Respondeo igitur: quoad illud quod defuncti corpus propter Communionem, et quia templum fuit Spiritus sancti, pro sacro habendum sit, iam superius dixi, quod haec ratio probat tam defuncti quam vivi corpora pro sacris habenda esse, quia etiam vivus est templum Spiritus Sancti: Membra vestra templum sunt Spiritus sancti. 1. Cor. 6. 19. Sed in vivos (replicabit) quod fomes adest, qui hominem redigit sub potestatem peccandi. Respondeo: Ergo corpus Adae ante peccatum erat sacrum? Praeterea, potentia ad peccandum non efficit, ut mutetur species sanctitatis corporis. Item nec fomes nec periculum peccandi efficiunt, ut hic et nunc vivens non sit templum Spiritus sancti: tanto magis quod fomes iste nullum reatum aut maculam in animam inducit, nam gratia Redemptoris baptizatis omnes peccati maculas extergit, et cumulatissime omnia eius damna reparat... Copiosa apud eum redemptio. Ps. 129. 7. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia. Rom. 5. 20. Ego veni, ut vitam habeant, et abundantius habeant. Ian. 10. 10. Unde definivit Trident. (Sess. 5. in decr. de pecc. orig. can. 5.). per Baptismum animas immaculatas reddi, et fomitem nihil nocere, imo prodesse ad maiorem mercedem recipiendam non consentienti: In renatis enim nihil odit Deus.... innocentes, immaculati, puri ac Deo dilecti effecti sunt, etc. Manere autem in baptizatis concupiscentiam, vel fomitem haec sancta Synodus fatetur et sentit: quae cum ad agonem relicta sit, nocere non consentientibus non valet, quinimo, qui legitime certaverit, coronabitur. Itaque ratio, quod sunt Spiritus sancti organa, non efficit, ut corpus fidelis vivi vel defuncti sacrum habeatur; alias vivis, etiam sine pravo animo, maledicere, semper esset peccatum grave; et oppositum certum est, ut ipse adversarius admittit. Unde ad aliam rationem (si forte adversarius eam reperiat) confugere opus est, ut propet defunctorum corpora sacra esse. Nec valet dicere quod maledicenda vivum potest praescindi, eum non considerando ut templum Spiritus sancti, sed mentem ad alia motiva peculiaria applicando, v. g. ad iniurias quibus ab eo affectus est. Et ego subsumo: et cur haec praecisio effici non potest etiam respectu defunctorum, iis maledicendo ratione habita alicuius molestiae, qua ab eo affectus sit, sed sine pravo animo? Praeterquam quod (ut scripsimus in prima epistola) plerumque hae maledicitones potius in vivorum contumeliam, quam in defunctorum effutiuntur. Sed (dicit) hoc neutiquam effici potest, quia defunctorum corpora


- 100 -


sunt sacra; sed hic redit quaestio, quia hoc est quod controvertitur; nos enim dicimus nullum defunctorum corpus pro sacro habendum esse, nisi cum. Ecclesia sanctum illud esse declarat, atque praecipit illud uti sacrum venerandum esse, elevando venerationem ab ordine humano ad supernaturalem et divinum, ut mox cum s. Thomae auctoritate videbimus.

Sed replicabit auctor, quod iuxta eumdem s. Thom. p. q. 26. a. 6. reliquiae Sanctorum veneratione dignae sunt, quia huiusmodi corporum animae Deo actu fruuntur; et quod propterea defunctorum corpora (ait), licet cultu duliae venerari nequeant, non possunt tamen sperni, cum sint sacra: pie enim credendum est eorum animas salvas esse. Igitur, respondeo, defunctorum corpora, cum sint sacra, eis sacer cultus exhibendus est? Sed vellem scire quinam sacrorum cultum eis exhibendus sit? Adversarius fatetur non deberi cultum duliae, sed ego nullum alium reperio qui ab Ecclesia aut a dd. assignetur, nec capere possum quod alia cultus sacri species assignari possit, praeter latriae, hyperduliae, et duliae. Sed (insurgit) ad quem cultum reducitur altarium, vestium, et vasorum veneratio? Respondeo quod reducitur ad cultum latriae, nam hae res per se nullum cultum merentur: dum cum execrantur, non amplius sacro cultu venerantur, sed relative sive reductive; unde eorum cultus reducitur ad cultum latriae ratione sacrificii ad quod ordinantur. Ideoque dico quod cum defunctorum corpora cultu latirae, vel alio sacro venerari non possint, inter sacra numerari non debent. P. Suar. (opusc. defens. fid. cath. Ang. sect. errores, lib. 2. c. 10. n. 14. circa fin.) loquendo de veneratione debita Sanctorum, et caeterorum defunctorum reliquiis, dicit: Imo insuper addo, hanc ipsam consuetudinem (nempe venerandi uti sacras reliquias Sanctorum) ostendere, longe altiori modo Ecclesiam de Sanctorum reliquiis sentire, quam vulgarium hominum mortua corpora soleant reputari. Occurrit mihi quod etiam s. Gregorius Nyssenus, loquendo de corporibus Sanctorum et caeterorum fidelium vulgari morte defunctorum, dicit nullam paritatem esse inter honorem qui illis exhibendus est, et illum, qui aliis; nam subiungit quod corpora aliorum defunctorum omnes horrent, et ab illis fugiunt; sed ad corpora Sanctorum quia sacra sunt quilibet se appropinquare optat, et tactu se credit sanctificare. Afferamus eius verba, quae de corpore sancti Theodori affert (in orat. de s. Theod.): Corpus s. Theodori ad alia corpora quae communi et vulgari morte dissoluta sunt, nec comparandum quidem est.... nam caeterae quidem reliquiae abominabiles plerisque sunt, ac nemo lubenter sepulchrum praeterit, aut si ex inopinato apertum offendit, praetercurrit. At si venerit in aliquem locum similem huic, ubi hodie noster conventus habetur, ubi memoria iusti, sanctaeque reliquiae sunt, primum quidem earum rerum quas videt magnificentia oblectatur... cupit deinceps ipsi conditorio appropinquare, sanctificationem ac benedictionem contrectationem eius esse credens. Hinc notandum quam alia sit veneratio quam Ecclesia, et fideles Sanctorum corporibus exhibent, et alia qua aliorum defunctorum corpora honorantur.

Quoad venerationem autem debitam corporibus quorum animae Deo fruuntur; respondemus quod ratio s. Thome non potest valere, nisi pro solis Sanctis ab Ecclesia declartis, de quibus tantum Angelicus loquitur: S. enim Thomas ex artione quod animae Sanctorum Deo fruuntur, procedit ad demonstrandum quod eorum corpora veneranda sunt. Ad percipiendum igitur quid sanctus Doctor sentiat, et quae sit rei veritas, distinguendae sunt duae species cognitionis,


- 101 -


qua nos scimus, et credimus animam alicuius Deo frui; humana una, superhumana, et divina altera ex Ecclesiae declaratione. Nunc certum est venerationem illam corporibus Sanctorum, de quibus loquitur sanctus Thomas, debitam non posse applicari nisi ad illa corpora, quorum animas beatas esse scimus cognitione revelata nobis per Ecclesiam, quae elevat honorem qui eis debetur ex ordine humano ad superhumanum.

Hinc fit non sufficere nobis pro sacro habere aliquem defunctum, eitam morali certitudine, ut debeat a t possit eius corpus sacro cultu venerari, sed requiritur ut Ecclesia authentice nos certos faciat certitudine ipsi divino lumine communicata, animam illius defuncti iam cum Deo in coelis regnare. Audiamus verba s. Thomae Quodlib. 9. art. 16. ad 1. Ibi ad obiectionem quam praemittit quod non possint venerari Sancti, quia de ipsorum beatitudine moralis certitudo haberi non potest, Sanctus (ad primum) ita respondet: Dicendum quod Pontifex, cuius est Sanctos canonizare, potest certificari de statu alicuius per inquisitionem vitae, et attestationem miraculorum; et praecipue (nota) per instinctum Spiritus sancti, qui omnia scrutatur profunda Dei. Itaque propter quamcumque moralem certitudinem, sed humanam, et naturalem, nos non debemus nec possumus pro sacris habere fidelium defunctorum corpora, nec eis exhibere cultum sacrum, nisi post eorum canonizationem; tunc enim Ecclesia ex illa notitia supernaturali, quam ex Spiritus sancti instinctu habet, sicut dicit Angelicus, transfert venerationem erga illud corpus ab ordine humano ad ordinem superhumanum, et divinum. Idem apparet expressum in Decretis Urbani VIII, spectantibus ad cultum servorum Dei, non adhuc canonizatorum aut beatificatorum (vide apud Benedictum XIV. de canoniz. ss. lib. a. cap. XI); in quibus praecipue statutum fuit ut in scribendi vitis, aut gestis talium Dei servorum sequens protestatio auctoris praemitteretur: Profiteor me haud alio sensu, quidquid in hoc libro refero, accipere, aut accipi ab ullo velle, quam quo ea solent quae humana dumtaxat auctoritate, non autem divina catholicae romanae Ecclesiae, aut sanctae Sedis apostolicae nituntur: notentur haec verba, quae humana auctoritate, non divina Ecclesiae, etc. Itaque servorum Dei gesta aliam non habent fidem, et venerationem, quam humanam: sed cum eos Ecclesia sanctos declarat, tunc veneratio ex humana ad divinam extollitur propter Ecclesiae divinam auctoritatem. Hinc est quod ut alicui defuncto cultus aliquis praestetur sacer., qui superhumanus sit, necesse est, ut principium aliquod, et cognitio superhumana habeatur de sanctitate obiecti, media illustratione divina nobis per Ecclesiam communicata. Et propterea cum sancti iam ab Ecclesia declarati sunt, sacra evadunt non tantum eorum ossa, sed etiam vestes, litterae, et caetera quibus ii usi sunt; et irreverentia gravis, et sacrilegium esset iis praecisa necessitate ad profana uti. Quod quidem contra de rebus mortuorum non adhuc canonizatorum, licet qualemcumque de eorum coelesti beatitudine haberemus notitiam, id efficere vetitum non est.

Quamquam concedimus quod cum veneratione possumus reliquias alicuius defuncti cum sanctitatis opinione apud nos habere, eum invocare, effigiem depingendam curare, et alia id genus efficere, quia haec cultus sacri rationem non habent, sed sunt dumtaxat religionis actus (non autem civiles) qui, ut dicit p. Ioan. a s. Thoma, auctoritatem caius mihi adversarius obiicit, et ut etiam docet Bellarminus (Contr. 4. l. 1. c. 10. n. 4. et 7.) et Bened. XIV. de canon. ss. l. 2. c. 7. n. 4. et 7.


- 102 -


adhiberi possunt aeque erga defunctos, ac erga vivos. Imo ex hoc infert Bellarminus licitum esse eos actus erga defunctos adhibere, quia vivis licite praestari possunt: Si licet (sic ille concludit) honorare viventes, quos credimus sanctos, cur non mortuos? Et cum nonnulli hanc Bellarmini doctrinam carpsissent, nempe quod venerari concedebat sanctos non canonizatos, sic eam vindicavit dicendo, quod ipse alium non concedebat non canonizaits cultum, nisi illum qui vivis exhiberi solebat, apud Bened. loc. cit. cap. 9. n. 1. Dixi actus religionis, quia alius est actus religionis, alius est cultus sacer: deosculari manus servo Dei, se eius precibus commendare, pedes ei lavare, et caetera, hi sunt quidem religionis actus, quia a religione manant; non sunt autem cultus sacri, cum erga res sacras non exerceantur. Et ita pariter mortuos in loco sacro sepelire, thure suffire, pedes deosculari, reliquias eorum venerari, sunt quidem caeremoniae sacrae ac religionis actus, non sunt autem cultus sacer.

Profecto caeremoniae sacrae dicuntur, et vere sunt, quia illae seipsas respiciunt, quae sacrae sunt prout ab Ecclesia praeceptae; sed cultus obiectum erga quod adhibentur respicit; ideoque nunquam dici potest cultus sacer cum obiectum sacrum esse non constat. Praeterea sunt utique actus religionis; et hic fateor quod in mea prima responsione (nescio quomodo) error excidit; nam cum dicere deberem thurificationes, et benedictiones, et alias caeremonias, quas erga defunctos adhibere solemus, non esse cultum sacrum, dixi non esse actus religionis. Affirmo quidem, nec dubito quin actus religionis sint; sed non proinde sunt cultus sacri, et per consequens non est quod propter praefatos actus, quiadhibentur erga defunctos, corpora eorum tamquam sacra habenda sint, atque ideo possint ea cultu sacro venerari. Propterea Alexander III. cap. 1. de reliq. et ss. venerat. absolute prohibuit venerari pro Sancto aliquem nisi Ecclesiae auctoritas accedat: Cum etiam si per eum miracula fierent, non liceret vobis ipsum pro Sancto absque auctoritate Ecclesiae romanae venerari. Et quamvis olim pro Sanctis sine Ecclesiae declaratione, sed populorum consuetudine aliqui venerabantur; nihilominus respondet Bellarm. loco cit. (cap. 8. in fin.) quod hoc ex tacita Papae approbatione licebat: Sicut consuetudines aliae vim habent legis ex tacito consensu principis; ita Sancti alicuius cultus ex consuetudine introductus, vim habet ex approbatione tacita, vel expressa Pontificis.

Repono igitur: ego non dubito quin ritus quos adhibet Ecclesia erga defunctos sint caeremoniae sacrae, et religionis actus, non autem cultus sacer; prout revera Rituale romanum, loquando de exequiis, ritus qui adhibentur in sepelitione mortuorum, non iam vocat cultum sacrum, sed tantum mysteria religionis, et signa christianae pietatis, sic dicens: Sacras caeremonias ac ritus quibus Mater Ecclesia in filiorum suorum exequiis uti solet, tamquam vera religionis mysteria, christianaeque pietatis signa, et fidelium mortuorum saluberrima suffragia, parochi summo studio servare debent. Addo duas alias animadversiones, ex quibus hoc fit clarius. Primo si talis cultus esset sacer, etiam esset cultus publicus, siquidem ille a publico ministro Ecclesiae adhibetur; et hoc certam est quod fieri non potest, dum ipsa Ecclesia prohibet ne cultus publicus cuivis ab ea pro Sancto aut Beato non declarato exhibeatur. Praeterea, dicit s. Franciscus Salesius, quod cultus sacer defunctis non praestatur nisi in protestationem eorum virtutis excellentis; et cognitio huius excellentiae certa esse debet. Quomood autem dici poterit quod ritus,


- 103 -


qui erga defunctos exercentur, sint cultus sacer, cum de defunctis (communiter loquendo) non habetur haec eorum excellentis virtutis cognitio? Imo pro comperto habetur, quod inter fideles defunctos non pauci sunt, qui aeterno igne cremantur, et interim hi ritus indifferenter erga omnes practicantur. Igitur dicendum est Ecclesiam tales ritus pro sacro cultu non habere.

Argumentum quoddam praevenio, quod mihi obiici posset; si ergo conceditur quod mortuos venerari sit actus religionis, eis maledicere procul dubio erit religioni actus oppositus. Respondetur prius per instantiam: si hoc argumentum valeret pro defunctis, valeret etiam pro vivis, nam venerari servos Dei viventes actibus superius descriptis, ut ostendimus, etiam est actus religionis sive cultus religiosus, unde maledicere huic tali servo Dei, etiam praeciso animo pravo, esset pariter grave sacrilegium; sed nemo hoc dicit. Sed responsio directa affertur. Distinguendum atque videndum est ex quo motivo talis actus religionis proveniat; si provenit ex motivo ipsius obiecti, quia obiectum sacrum est, contumelia in illud tunc est peccatum religioni adversans, et est sacrilegium; sed si actus honoris procedit a pietate religiosa fidelis, tunc utique erit actus religiosus, quia a motivo religionis procedit; sed maledictio in obiectum non erit actus contra religionem, quia non est actus, qui ad obiectum sacrum refertur.

Adversarius in dissertatione admiratur, et imprudentes (ne dicam temerarios) sincera fronte appellat eos, qui in confessionario aut in suggestu dicunt non esse ex se grave mortuis maledicere. Sed ego, et alii mecum admirantur eos qui sibi scrupulum non faciunt absolute praedicare hanc maledictionem esse peccatum mortale, atque blasphemiam. Ad hoc ut dicatur quod actio aliqua non sit peccatum grave, sufficit ut vera probabilitas habeatur, quod tale non sit, quemadmodum omnes fatentur, intelligo illam, quae fundamento non tenui innititur, sed tali, ut tuto (iuxta sententiam communem, seposita quaestione de probabiliori, et minus probabili) possit teneri et doceri. Et parvi aut nihili faciunt ad nostram rem duae illae doctrinae, quas mihi adversarius opponit, s. Augustini unam: Graviter peccaret in rebus ad salutem animae pertinentibus, vel eo solo quod certis incerta praeponeret. Lib. 1. de Bapt. cap. 3. n. 4. in fine, et cap. 5. n. 6. Si incertum est esse peccatum, quis dubitat certum esse peccatum? Nam ibi s. doctor loquitur de eo, qui operatur in dubio circa res ad salutis aeternae necessitatem spectantes, in qua re quilibet tenetur certum sequi. Praeterquam quod ibi Sanctus sermonem habet de quodam Donatista, qui cum certus esset in catholica Ecclesia rite et recte Baptismum conferri; contra dubius erat an recte in sua secta eum reciperet; integrum textum exhibebo (dicto c. 3.): Si dubium haberet non illic recte accipi quod in Ecclesia catholica recte accipi certum haberet, graviter peccaret in rebus ad salutem animae pertinentibus, vel eo solo quod certis incerta praeponeret. Et deinde (dict. c. 5.) Accipere itaque in parte Donati, si incertum est esse peccatum, quis dubitat certum esse peccatum, non ibi potius accipere, ubi certum est non esse peccatum? Quis dubitat quin iste Donatista certe peccaret? Sed non dicebat s. Augustinus, quod qui ex vera et solida probabilitate operatur, cum dubium non versatur circa ea quae ad salutis necessitatem pertinent, prout est Baptismus, et cum actio non est certe illicita lex enim dubia non imponit certam obligationem, iuxta id quod docet Angelicus Quodlib. 14. de verit. art. 3. Nullus ligatur per praeceptum aliquod nisi mediante scientia illius praecepti. Et idem probatur ex cap. Cum iure 31, de offic. et pot. iudicis deleg. Nisi de


- 104 -


mandato certus extiteris, exequi non cogeris quod mandatur. Idem in can. Sicut quaedam, distinct. 13. ubi s. Leo haec scribit: In his, quae vel dubia fueirnt, vel obscura, id noverimus sequendum, quod nec praeceptis evangelicis contrarium, nec decretis ss. Patrum inveniatur adversum. Hoc locum habet in quantum asseri potest, quod aliqua actio non sit graviter illicita. Sed ut affirmetur absolute aliquam actionem esse peccatum mortale, non sufficit opinio probabilis, nec etiam probabilior: nam probabilior non excludit rationabilem timorem errandi: unde non efficit quod lex non remaneat dubia, et quod opinio opposita non possit esse vera, si vere probabilis est: quapropter cum agatur de Sacramentis, non est licitum sequi probabiliorem cum opposita est probabilis, licet minus probabilis. Ad hoc igitur ut actio aliqua sit graviter illicita, requiritur certitudo, prout docent omnes cum s. Raymundo, qui (lib. 3. de poenit. § 21. scripsit: Non sis nimis pronus iudicare mortalia peccata, ubi tibi non constat per certam scripturam. Itaque Sanctus monet ne iudicetur aliqua actio esse peccatum mortale ubi non constat tale esse; et cum dicat Sanctus ubi non constat, semper reprobare intelligit tamquam excessum asserere aliquod esse peccatum grave, quoties de illius gravitate non constat. S. Antoninus pariter dixit (P. 2. tit. 1. cap. 11. § 28.): Quod sine periculo peccandi determinari non possit aliquam actionem esse peccatum grave, nisi aperta scriptura, aut Ecclesiae determinatio, aut ratio evidens non habeatur: Quaestio in qua agitur (sunt verba Sancti) de aliquo actu, utrum sit peccatum mortale vel non, nisi ad hoc habeatur auctoritas expressa Scripturae aut Canonis Ecclesiae, vel evidens ratio, periculosissime determinatur. Quia (ut subiungit) qui determinat sine aliquo ex praedictis momentis aedificat ad gehennam, coniicit animas in periculum damnationis. Hinc sapientissime Bened. XIV. in suo opere de Synodo, in plerisque capitibus nihil aliud Episcopos monet, quam ne unquam peccati gravis eas damnent opiniones, quae uti probabiles dd. utriusque partis defendunt.

Adversarius meus caeteroquin usque eo progressus est, ut conclusionem theologicam suam opinionem appellet. Ego nolo me ingerere ad decidendum, utrum eius opinio pondere, et quo pondere probabilitatis fulciatur, sed nescio an conclusio theologica dici possit, cum nullus Scripturae textus pro illa habeatur, nec Ecclesiae definitio extet, nec ratio evidens, nec dd. communis auctoritas, imo nec unius, qui iuxta eius opinionem scripserit, reperiatur. Adducit ille textum s. Isidori Pelusiot. (lib. 5. Epistolarum, epist. 491): Vivi incessunt etiam mortuos; et hostes foedus ineunt! Cur igitur et naturae leges, et inimicitiarum superas terminos, vita functos maledicens? Videris enim in cinerem ac favillam linguam acuere; sed primo violas sanctimoniam, cui omnes mortuales studeant oportet. Deinde immortalem habet animam, cuius vindex est oculos Dei pervigil. Sed in libro, qui apud me est, typis edito Romae anno 1629. reperio non ita, sed aliis verbis textum praefatum esse conceptum (pag. 370.); sic enim ibi legitur: Vivi solent calumniis incessi, cum iam defunctis etiam hostes conciliantur, et foedus ineunt. Cur igitur ipse, et naturae et inimicitarum terminos transgrederis, dum vita iam functum calumniaris, et lacessis? nam putas quidem te solum adversus cinerem, et pulverem linguam stringere, sed heus! primum ipsum sacrosanctum sepulturae ius violas, quod tamen nemo non ambit, et habere studet: deinde habet is animam immortalem, cuius oculus ille pervigil, et semper excubans vindex est. Iudicent nunc alii, si haec auctoritas quid momenti opinioni conferat adversarii mei, qui defunctorum fidelium corpora omnia tamquam sacra veneranda esse contendit.


- 105 -


S. Isidorus sacrum appellat ius sepulchri, non autem corpus defuncti. Sed praeterea adversarius sibi assentatur omnia sibi favere. Scripturas, Ecclesiae definitiones, dd. communem auctoritatem, et evidentes raitones. Scripturae sunt... Neque maledici regnum Dei possidebunt. 1. Cor. 6. 10. (maledici, explicat Calmet, qui convicium in faciem proferunt, vel de absente obtrectant). Ecclesiae definitionem dicit esse disciplinam qua ipsa utitur in sepeliendis fidelibus. Pro se etiam habet communem dd. auctoritatem, dicendo quod moralistae ideo de hac sententia non disseruerunt, quia iuxta eorum regulas apud ipsos pro se rationes evidentes quae illae utique sunt quas ipse in sua dissertatione exposuit. An haec suadeant, nolo meo iudicio quaestionem decidere, sed sapientes omnem controversiam exhauriant.

Caeterum loquendo de mea sententia, ut superioribus paginis retuli, praeter tres auctores ibi citatos, qui de hac re scripserunt, curavi rem hanc a multis examinandam, et praesertim ab omnibus congregationibus missionariorum civitatis Neapolis, in quibus, quia missionariorum theologiam moralem praecipue omnes profitentur, et ibi (ut omnibus compertum est) selectiores cleri Neapolitani coadunantur viri. Hic adversarius meus Socratis quemdam textum in medio afferens, innuit quod non omnes ea sunt solertia praediti, ut sint magistri idonei ad similes enucleandas quaestiones. Concedo quod non omnes sunt magistri; sed cum mihi praefatae congregationes totius corporis nomine responsum dedissent, supponendam est, resolutiones non a minus sapientibus, sed a sapientioribus datas fuisse. Praefata quaestio, ut iam prius scripsi, fuit etiam Romae ex mandato Benedicti XIV. discussa, et iuxta mentem ipsius Pontificis (quam caeteroquin numquam animo intendi hanc fuisse definitionem ex cathedra) quaestio resoluta fuit, quod peccati mortalis reatu careret. Sed ille scribit quod non tenetur fidem praestare, nec huic examini adhibito, nec resolutioni Romae datae. Nec eo unquam meus appulit animus, ut cogerem eum ad id credendum: sed id ego scripsi, quia vehementia mihi adsunt momenta, ne in dubium id revocem; dum mihi testatus est tamquam testis ex propria scientia, et de visu (ille enim propriis oculis aspexit Pontificis schedulam) quidam sacerdos religiosus, doctus, et in hac controversia minime affectus; proptereaque existimavi alios qui ad utramque sententiae partem indifferentes sunt, prudenter et non abs ratione id credere etiam posse. Caeteroquin quantum ad me, tanto certius hoc mihi visum est, ut non dubitaverim hoc idem in eodem opere morali a me congesto, quod eidem pontifici dedicavi et praesentandum curavi scirbere, et rem uti mihi ille testatus fuit exponere. Quod reliquum est, si meus adversarius bono fine deductus id scripsit, ego etiam pro certe habeo non inductum fuisse ad id scribendum aliqua animi adhaesione, aut contendendi lubentia (esset quidem optimum, ut postquam ex saeculi laqueis me expedissem, ut in aeternae salutis tuto animam meam collocarem, id aggredi contenderem, quod ad damnationem meam obduceret, et cur? ut inanem gloriam, melius dicam, ut perpetuum dedecus in defendenda opinione falsa aucuparer!) sed fine recto et bono, ut ex loto peccati liberarem tam multos, qui habitum contraxerunt ad mortuis maledicendum, et qui, non obstante quod credant (erronee, meo iudicio) esse peccatum grave, prout eis assertum erat, prosequebantur nihilominus ad eas maledictiones effutiendas. Quod autem meus adversarius voluerit me appellare obstinatum et falso zelo impulsum; hoc omissum facio, sciens quoniam qui iudicat me, Dominus est. 1. Corinth. 4. 4.


- 106 -


Ad haec subiungo epistolam responsivam ad me rescriptam a reverendiss. abbate d. Bartholomaeo de Marco Basiliano (cui hanc epistolam meam perpendendam misi), viro quidem maximi pro eius doctrina habito, tum apud ipsius religionem, quae praestantissimis muneribus eum decoravit, tum etiam quoquoversum Neapoli et Romae etc. magistro in sacra theologia, quam ipse per plures annos cum omnium plausu docuit, et 30. aut 40. annos in excipiendis confessionibus exercitato. Ego animi pendebam utrum huc afferre deberem nec ne sequentem illius epistolam; sed mihi consilium datum est, ut duobus ex motivis id efficerem, 1. ut omnibus notum fiat me, ut cautius agerem, et ne proprii sensus adhaesione deciperer, prout iam me deceptum autumat meus adversarius, semper solitum fuisse aliorum doctorum consilium exposcere: 2. ut patefaciam quam tum de mea, tum de opposita sententia, caeteri praestantes viri existimationem habeant. Epistola est sequens:

 

Reverendiss. Padre, Sig. e Pad. Col.

 

Da molto tempo fa ebbi la consolazione di leggere la sua erudita dissertazione sopra l' imprecazione dei morti, sostenendo che non sia colpa grave il maledirli, siccome tal è il sentimento mio e delle persone più saggie, colle quali su di ciò ne ho tenuto spesso discorso. Ora per sua bontà mi manda la risposta fatta ad un suo contraddittore, nella quale ho ammirata la sua dottrina, e aggiungendo ragioni a ragioni l' ha resa quasi dimostrativa, nè saprei con qual fondamento il suo contraddittore difenda che sia colpa grave, sembrandomi i motivi addotti da lui di niun momento, conforme li lessi in un libretto mandato dal medesimo alle stampe, e che V. S. Reverendiss. gli ha sodamente confutati, e presentemente li confuta. Certamente io non comprendo come possa esser peccato mortale il maledire i morti. Lodo poi la sua moderatezza in chiamar probabile questa sentenza, che dice non esser colpa grave la bestemmia de' morti; dovea più tosto chiamarla moralmente certa, e per conseguenza l' opposta, che si difende dal suo contraddittore, moralmente falsa, e di debole e tenue probabilità.

Io dunque non ho avuto nè che togliere, nè che aggiungere, nè che mutare della sua dotta scrittura: e prego il Signore, che illumini la mente del suo contraddittore, e di alcuni pochi compagni, che fan pompa di trovar la colpa in ogni piccola azione. V. s. Revendiss. intanto non si arretri di mandar alla luce l' accennata apologetica risposta, che ne sarà applaudita, come ne fu in tutte l' altre sue opere. Mi raccomando alle sue orazioni, e facendole riverenza con ogni rispetto le bacio le mani.

Di V. S. Reverendissima.

 

Mater Domini 14. giugno 1758.

Umiliss. servitore, obligat. e divotiss.

 

Bartolomeo di Marco Abbate.

 

Subiungo haec pauca Praefatus Abbas reverendissimus, ut scribit, videtur supponere a me opinionem meam dumtaxat uti probabilem haberi. Hoc a me dictum non est: dixi tantum quod ad hoc ut affirmari possit, culpa gravi actionem aliquam carere, sufficiens esse quod probabile sit non esse gravem. Caeterum nolui iudicium ferre, utrum mea sententia sit nec ne moraliter certa; cum hoc sapientium iudicio committam; sed caeteroquin ego illam plus quam probabilem esse duxi et duco.

Nuper alia prodiit epistola adversarii, cui respondere opus esse minime censemus; sufficiunt quae iam respondimus. Si autem forte putat adversarius in controversiis eos remanere victores, qui ultimo loco scribunt, huiusmodi victoriam valde libenter illi concedimus.




1 2. 2. q. 76. art. 4. obiect. 1.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL