- 200 -
Status formalis
ecclesiae
Pro administratione justitiae habeo vicarium generalem exterum ab initio meae promotionis assumptum, cujus peritia, fama et mores
sunt commendatione digna. Promotorem autem fiscalem, fisci et pauperum patronum
ac cancellarium dioecesanos. Quoad causas fidei nulli adsunt officiales, cum ex
lege Regni lata de anno 1746 a regia delegatione prohibe[a]ntur episcopi etiam
via ordinaria procedere absque praevia remissione processus ad ipsam regiam
delegationem, [et absque praevia] licentia et approbatione ejusdem adhuc
respectu simplicis citationis rei vigore informativi et multo minus ad
probationem sententiae103; quod quidem in causa est ut alia ten[e]antur
ad praesens viae ab episcopis ad sarctam tectam reddendam ortodoxam fidem,
penitus tamen Inquisitionis judicio eliminato tamquam in hoc Regno satis
adverso104.
Clerum universum, exceptis paucis, docilitate animi pollere potius
hactenus novi, moribus tamen universim non integrum, quamvis impraesentiarum,
mediis exercitiis spiritualibus, quae quotannis - 201 -
subire sensim sine
sensu coegi, ac monitionibus paternis quibus adjicere etiam moderatas
coercitiones dummodo monitiones non proficiant, minime praetermisi, Deo favente,
moribus correctum ac pietate cultiorem videam, etsi melius expotarem. Litterarum sacrarumque facultatum et
praesertim theologiae moralis necessaria scientia, plurimum indigentem, demptis
nonnullis nedum in civitate hac sed etiam in dioecesi vere dignis, eundem non
parum patior, quo circa huic malo occurrens quantum in me est, accademias
theologiae moralis pro instruendis illis hujusmodi facultate destitutis, quibus
praeficiunt doctiores presbyteri a me selecti, constituere minime praetermisi
105.
Praeter accademias, extant hebdomadariae casuum moralium
conferentiae ac etiam sacrorum rituum in affata civitate et quolibet dicecesis
loco, quae adamussim explentur, ubi conveniunt omnes de clero etiam aetate
provecti.
Populus universus, divina favente gratia, intra mei regiminis
tempus redditus est ob frequentes et repetitas missiones in civitate et tota
dioecesi, a Patribus meae Congregationis Sanctissimi Redemptoris et a vere
dignis evangelii operariis Congregationis pii patris Pa[v]one Neapoli
institutae et alterius Piorum Operariorum. Callet fidei rudimenta, nec dolendus
quoad frequentiam ecclesiae et sacramentorum.
Parochorum onus diu exercitatum teneo, omnesque, quantum mihi
videre est, satis muneri suo faciunt, explanando diebus dominicis et festis
evangelium parochianis, ac docendo pueros, puellas et rudes fidei rudimenta et
in administrandis ecclesiastico ritu sacramentis maxime infirmis, ceteraque
munia parochialia pro viribus explendo.
Verbum Dei quotidie populo porgitur qua[d]ra[g]esimae tempore in
cathedrali, collegiatis et archipresbyteralibus ecclesiis dioecesis. In
casalibus vero diebus tantummodo festis, et concionator providetur universim
uno anno ab episcopo, alio vero nominatur a magistratibus de regimine, et ab
eodem episcopo confirmatur et sic alternatim constanter observatur, excepta
cathedrali, cujus provisio omnino stat penes ipsummet episcopum106.
Seliguntur tantum concionatores ad tale munus explendum, qui familiari
prorsus eloquio absque verborum fucu
verbum Dei praedicant, ut id unum intendant omnes praedicandum Jesum Christum
et hunc crucifixum. - 202 -
Abusus sive corruptelae aut vanae observantiae procul sunt a
civitate et dioecesi, et, si contingat aliquos potius ignorantia aut
simplicitate pressos reperiri addictos, accurritur et eliminantur.
Morem laudabilem universim, dico universim in tota dioecesi,
potius nuper invectum cum gaudio referam, nimirum quotidie praevio signo
sonitus campanae populum ad ecclesiam matricem convocari, et aperto sacri
tabernaculi ostiolo debitisque candelis accensis, mediis aliquibus precibus ac
piis meditationibus, adorari et venerari sanctissimae Eucharistiae sacramentum,
et fere quotidie hujuscemodi publicae adorationi in cathedrali interesse non
effugio, ut clero et populo essem exemplo illosque sedulos in praelaudata
adoratione continerem, ex quo uberrimus fructus videtur et speratur.
A meae promotionis tempore, ubique promoventur a parochis
exercitium orationis mentalis in missis matutinis et cultus Beatae Mariae
Virginis maxime in sabatho cujuslibet hebdomadae, peracto pariter eodem die ab
aliquo pio et docto presbytero, a me ad id deputato, sermone in laudem ejusdem
Deiparae ad majorem fidelium devotionem erga eandem excitandum107.
|