- 204 -
Risposta della S. Congregazione del Concilio al vescovo.
Roma, 20 agosto 1765.
S C C V., ff. 5-6.
S.C.C., Lib. 30 Visit., ff. 112'-114'.
Lettere III, pp. 621-622.
Domino Alphonso episcopo S. Agathae Gothorum. Die 20
augusti 1765.
Gratae magnopere acciderunt Eminentissimis S. Concilii Tridentini
Interpretibus litterae amplitudinis tuae, in quibus eos de istius ecclesiae
statu tuique episcopalis regiminis ratione facis certiores. Ad utrumque quod
spectat, maximas sibi suppetere gaudendi tibique gratulandi causas majorem in modum
laetantur. Quid enim istic usquam est, quod non vel optime constitutum sit, vel
tua cura operaque non perficiatur? Quid in gravissimo pastorali est munere,
quod sollicitudo, pietas et diligentia tua non complectatur? Ac ut ea, quae
etsi communia videri possint in magna tamen propter utilitatem sunt
commendatione, praetereamus, prae coeteris nos in tui existimationem impulit,
quod stationes pastorum, vigiliasque, parochiales videlicet ecclesias, ut
animarum necessitas postulabat, mira animi contra plurimas difficultates
contentione industriaque multiplicasti; quod seminarium tuo episcopio adhaerens
meliori aptiorique forma a fundamentis excitas, juvenumque in eo convictu
disciplinis praesertim ecclesiasticis instruendorum curam geris acerrimam, ut
exinde optimus fieri ad sacram militiam animarumque gerendarum munus possit
delectus; quod puellarum conservandarum domui extremam imponere manum satagis,
viamque sternis ut isti perficiendo operi nihil ad perennitatem desit in quo ut
postulatorum tuorum aequitatem agnoscat S. Episcoporum et Regularium
Congregatio vehementer optamus; quod clero ad ecclesiasticam disciplinam
sacramque eruditionem excolendo mirifice studes, inductis moralis theologiae
accademiis, praeter eas quae crebro fieri sonsue[ve]runt de conscientiae
casibus ac sacris ritibus collationes; quod tibi sanctam visitationem quotannis
peragenti viam parari facis ac muniri, dimissis huc illuc evangelicorum virorum
expeditionibus, qui verbo Dei, fidei doctrina caeterisque animarum lucrandarum
piis artibus ad vitiorum fugam ac virtutum amorem populos undique in concionem
coactos excitent ac impellant. Quid alios tui pastoralis zeli ac industriae
referam usus, quibus divinum cultum pietatem charitatemque foves, omnisque tibi
commissus grex ut salvus atque incolumis sit omnimoda ratione, exemplis
scilicet, monitis, hortationibus, correptionibus ac numquam intermissa custodia
ac sedulitate caves? Quos labores tuos cum laetis plerumque successibus, Deo
auxiliante, compleri coronarique videas, eidem maxime gratus esse debes,
nihilque magis cupere atque allaborare, quam quae ad illius gloriam faciunt,
quae cum animarum salute praecipue conjungitur. Atque hic quidem te sponte
currentem tuaque virtute animatum, etsi nostra etiam cohortatione incitare
supervacanem arbitremur, facere tamen non possumus quin te ad ea quae vix ac ne
vix quidem effici posse scribis, pro munere nostro inflammemus. Dioecesanam
igitur synodum tibi proponi a nobis ut tuarum laudum pulcherrimam metam
existima. Nihil tuo episcopali officio opportunius, nihil dioecesi tuoque clero
utilius, nihil commendatius nobis ac gratius tibique glorios[i]us efficere hoc
tempore poteris. Atque id, quamquam perdifficile tibi plurimisque septum
impedimentis videatur, tamen cum divinam opem in caeteris hactenus
praesentissimam expertus sis, cum praeclara ejusmodi in istis provinciis
exempla non desint, omnem operam, cogitationem, prudentiam ac industriam tuam
illuc convertere debes et quantum in te est tuisque viribus conniti multumque
divino auxilio confidere ac demum in suprema voluntate de exitu, quicumque
futurus sit, conquiescere. Hujusmodi de te spem, quam Eminentissimi Patres ex
tuarum actionum praestantia percepere plurimam, frustrari ac concidere non
sinas, eamque magis ac magis augeas laudationum, quas certatim in te contulere
consensionem. Quam cum ipse sententia mea cumulaverim, idipsum significandum
tibi duxi, ut meae in te benevolentiae, quibuscumque in rebus opus fuerit
inniti possis.
|