- 209 -
1771
- 211 -
Triennio jam acto, in secunda relatione a me humiliter habita, ac
ampliori forma distinctaque in prima sex ab hinc annis peracta, satis aperui
Eminentiis Vestris utrumque ecclesiae Sanctagathensis materialis et formalis
statum. Parum mihi nunc superest referre pro sacrorum liminum sancta
visitatione ad formam Sixtinae constitutionis explenda, jam decurrente
sexagesimo secundo triennali circulo. Cuperem per me ipsum pastoralis mei
muneris rationem redditurum, at aetas gravis, cui adjungitur habitualis
infirmitas qua diu laboro, omnino me praepediunt. Dignentur Eminentiae Vestrae
propter praemissa nuncium exepere, justamque meam admittere excusationem,
et sane de summa benignitate Vestra minime ambigo.
Illud est quod subiungam, quodque majoris sollicitudinis opus fuit
in reparando imminentibus ruinis episcopii, et festinanter occurrere debui,
quibus hactenus Deo dante feci satis.
In novo monasterio sororum monialium sub titulo S. Mariae
Constantinopolitanae et regula Sanctissimi Redem[p]toris, in civitate
Sanctagathensi quinque ab hinc annis circiter fundato, adauctus est numerus
monialium praeter tres moniales sorores fundatrices, a monasterio Schalae ad
praelaudatum noviter erectum translatas; nam extant hactenus quinque sorores
iam professae et puellae septem, partim novitiae ceteraeque educandae, et
quatuor quoque conversae, omnes exemplariter religioseque viventes, regulasque
suas ejusdemque monasterii clausuram inviolate observantes. Monasterium
praefatum in politiorem formam iam quinquennii circulo redactum, et potissimum
ejus ecclesia ornamento ex opere plastico decorata inspicitur, imo altaria fere
omnia elegantioris quidem structurae; et iam omnia extant parata pro ampliando
choro et atrio ante ipsam ecclesiam excitando, aliaque, Deo adjuvante, ad
integrum ecclesiae ornatum progressu quidem temporis perficienda. - 212 -
Antiquo seminario, pene ab imis fundamentis aliquibus abhinc annis
inchoato, hactenus manus porrigere nequivi ob impensas permultas in ejus
fabricam erogatas, et aliquo opus est tempore ut alieno liberetur aere, quo
nimis seminarium extat gravatum; sed spero quamcitius, divinae providentiae
ope, illud prosequi et in meliorem pro necessario convictorum commodo formam reducere.
Nihilominus convictores ipsi in quibusdam episcopi mansionibus ad instar
seminarii interim commorantur aptisque quidem pro octoginta saltem
convictoribus ipsis recipiendis.
Pro ecclesiarum decore et nitore totem curam impendere in tota
dioecesi non praetereo. Et revera in terra Argentii extat iam parochialis S.
Agnetis in omnibus fere expleta, et parum superest quoad ornatum dumtaxat ex
opere plastico adimpleri, cum iam actu in ea sacramenta administrentur omniaque
alia exerceantur munia parochialia ad verbum Dei audiendum et sacramenta
percipienda. Altera vero parochialis S. Nicolai Magni ejusdem terrae, aliquibus
abhinc annis ab imis fundamentis inchoata, structurae quidem magnificae extat
quoad fabricam pene explanata, et passim ad reddituum mensuram prosequi non
praetermittitur ut perficiatur; etsi pro decimis in ejus fabricam implicatis
lis anno jam acto mota fuerit a civibus, victa tamen ope divin[o].
Excellens campanile, ecclesiae Sanctissimae Annunciationis
civitatis Aerolae addictum, peritorum judicio passim extollitur et parum
remanet ut tale opus ad perfectionem reducatur.
Pro ecclesia filiali, quatuor abhinc annis a me erecta in casali
Pastorani civitatis Aerolae pro parochianorum commodo inibi et in aliis
finitimis ruribus habitantium, qui ob distantiam ac viarum discrimen et
torrentes tempore pluviae viam inundantes convenire in propria parochiali S.
Joannis Baptistae, in alio casale denominato Bucciano existente, minime
valebant, a proprio parocho, post annum a possessione suae parochiae capta et
post deputatum in eadem filiali ecclesia oeconomum curatum, etiam lis mota fuit
coram Regio Ministro, instans filialem erectam non substineri omniaque ad pristinum reduci, ac denique a designata
solutione ducatorum quinquaginta hujus Regni, annuatim ipsi oeconomo curato
inibi residenti persolvenda, absolvi; nihilominus, ipso contradicente,
efficacioribus substinui rationibus, et feliciter finem tenuit, prosequente jam
affato oeconomo in memorata filiali ecclesia proprium munus.
In terra Fraxii, altero meae dioecesis loco, aliam ecclesiam
illius archipresbyteralis filialem statui, in loco aptiori pro filianis
- 213 -
procul ab ista archipresbyterali habitantibus in pagis affatae
terrae, qui non sine maximo eroum incommodo praesertim hjemali tempore eandem
archipresbyteralem adire valeant, attamen opus tam necessarium, ob recursum ab
illo archipresbytero ad regios ministros habitum, effectum hactenus sortiri
nequivit; sed, ope divina fretus, firma mihi spes est quam citius omne e medio
tolli impedimentum, ut mihi libera sit via manus porrigendi ad praefatum opus perficiendum.
Curae animarum muneri facere satis per me ipsum insimul cum meo
vicario generali non praetereo, opportuna, , pro recta cleri disciplina et pro
vitiis a populo evellendis, remedia praebendo. Parochosque pariter omnes
excitando, ut in eorum curae muneribus sollicitiores reddantur. Publica si quae
irrepserint scandala monitionibus prius deinde, perdurantibus, [mediis]
efficacioribus et persaepe coercitionibus.
Singulis annis per meum vicarium generalem sanctae visitationi
meae dioecesis fit satis, cum per meipsum [adimplere] infirmitate habituali
quam patior sim praepeditus. Tandem verbum vitae populo praebere, habituale
infirmitate non pressus, per me ipsum, ac in mei adjutorium saepe accire
missionarios aliosque operarios pro tota dioecesi, haud omitto.
Examen confessariorum et ordinandorum semper coram me ipso, a
primordiis mei pastoralis regiminis, pro lege habui peracturum; et non nisi in
theologia morali sufficienter instructis et prudentioribus ecclesiasticis
facultatem excipiendi confessiones quemadmodum ordines praesertim sacros
ordinarie convictoribus mei seminarii111, aliisque qui in scientia
idonei et bonis moribus imbuti, praehabita diligenti eorum morum inquisitione,
quantum mihi datum est cognoscere ut fore concessurum.
Non est aliud quo[d] ad praesens emergat, quodque referam
Eminentiis Vestris; si quae sint super narratis animadversiones quibus
indigeam, in aedificationem animarum meae imbecillitati concreditarum,
Eminentiis Vestris enixe rogo ut id, ea qua majori urgere valeant auctoritate,
efficiant, paratus ex animo fasces submittere, quoque decet obsequio et
demissione cordis cervicem inflectere, et tandem sacrarum purpurarum fimbrias
humillime exosculor.
Risposta
della S. Congregazione del Concilio al vescovo.
Roma, 5 dic. 1771.
S.C.C., Lib. 31 Visit.,
ff. 279-279'.
S C C V., f. 21.
Lettere III, p. 647.
Domino episcopo
Sanctae Agathae Gothorum. Die 5 decembris 1771.
Magnam in Domino voluptatem ex amplitudinis tuae litteris S.
Congregatio Tridentinorum Canonum vindex percepit, quod quam optaverat adhibere
te in Santagathensi ecclesia administranda diligentiam cognovit, de qua etsi
dubitare minime poterat, quae tuam in episcopatu virtutem non semel antea
perspexisset, tamen gravia nunc te etiam atque etiam ampliora solicitudinis
atque fidei argumenta dedisse, non potuit non vehementer gaudere. Te igitur hortatur bene currentem, ut quo propius ad
bravium salutis accedis, eo ardentius gregis saluti studeas.
Haec S. Congregationis nomine. Ego vero ubi se
ferat occasio profecto ostentam quam sim ex animo tuus.
|